Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER II., 13.
| 1 | Eodem itaque tempore cum imperator Hunorum bello extremam manum imponeret et supradictas gentes in deditionem suscepisset, exeuntes Nordmanni Gallis et Francis magnam inquietudinem fecerunt. |
| 2 | Reversus autem invictissimus Karolus itinere terrestri, quamvis multum angusto et invio, domi eos invadere molitus est. |
| 3 | Sed vel Dei providentia prohibente, ut secundum scripturas in his experiretur Israhelem, vel peccatis nostris obsistentibus, cuncta illius temptamenta in irritum deducta sunt in tantum, ut ad incommoda totius exercitus comprobanda de unius abbatis copiis in una nocte quinquaginta boum paria repentina peste numerarentur extincta. |
| 4 | Sapientissimus igitur virorum Karolus, ne scripturae inobaediens contra iactum fluvii conaretur, destitit ab incepto. |
| 5 | Cum veroper non modicum tempus latissimum peragraret imperium, Godefridus rex Normannorum, absentia eius animatus, fines regni Francorum invasit Mosellanumque pagum in sedem sibi praelegit. |
| 6 | Cum vero falconem suum de aneta vellet extrahere, consecutus eum filius suus, cuius nuperrime matrem reliquit et alteram super eam duxit uxorem, per medium divisit. |
| 7 | Quo facto sicut quondam Holoferne perempto nullus in animis aut armis sed in solo fuge praesidio ausus est confidere; et ita, ne exemplo ingrati Israhelis contra Deum gloriaretur, absque sua industria liberata est Francia. |
| 8 | Invictus autem nec vincendus unquam Karolus detali quidem iudicio Deum glorificavit, sed plurimum conquestus est, quod propter absentiam suam aliquis de illis evaserit: 'Heu proh dolor,' inquiens 'quia videre non merui, quomodo christiana manus mea cum cynocephalis illis luserit'. |