Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER II., 12.
| 1 | Ad propositum iam redeundum est. |
| 2 | Interea cum imperator Karolus propter adventantium frequentiam vel infestationem indomitissimorum Saxonum vel latrocinia pyraticamque Nordmannorum sive Maurorum apud Aquasgrani paulo diutius consedisset, bellum autem contra Hunos a filio eius Pippino gereretur, exeuntes a septentrione barbare; nationes Noricum et orientalem Franciam magna ex parte depraedatae sunt. |
| 3 | Quod ille comperiens per se ipsum ita omnes humiliavit, ut etiam pueros et infantes ad spatas metiri praeciperet, et quicumque eandem mensuram excederet, capite plecteretur. |
| 4 | De quo facto aliud multo maius et illustrius opus excrevit. |
| 5 | Cum enim sanctissimus avus imperii vestri vita decederet, quidam gigantes, quales propter iracundiam Dei per filios Seth de filiabus Cain narrat scriptura procreatos, spiritu superbiae inflati, eorum procul dubio supares, qui dixerunt: Quae nobis pars in David aut quae hereditas in filio Isai?, eius prolem habitudinis optime despicientes singuli sibi principatum arripere et diadema portare conati sunt. |
| 6 | Tunc quibusdam de mediocribus Dei instinctu protestantibus, quod inclitus imperator Karolus hostes quondam christianorum metiretur ad spatam et idcirco, quamdiu de progenie illius aliquis spatae longitudinis inveniriposset, ille Francis immo toti Germaniae deberet imperare, factio illa diabolica quasi fulminis ictu percussa est in diversa disiecta. |
| 7 | Sed extraneorum victor Karolus a propriis est mira quidem sed cassa fraude circumventus. |
| 8 | Nam de Sclavis ad Reginam regressus, a filio per concubinam progenito, nomine gloriosissimi Pippini a matre ominaliter insignito, pene captus et, quantum in eo fuit, est morti dampnatus. |
| 9 | Quod hoc modo compertum est. |
| 10 | Cum in aecclesia sancti Petri proceribus congregatis de morte imperatoris consiliatus fuisset, finito consilio omnia tuta timens iussit explorare, si quis usquam in angulis aut subter altaribus fuisset absconsus. |
| 11 | Et ecce, ut timuerunt, invenerunt unum clericum subtus altare celatum. |
| 12 | Quem apprehendentes ad iusiurandum compulerunt, ne proditor molitionis eorum fieret. |
| 13 | Qui, ne vitam perderet, ut dictaverunts, iurare non abnuit. |
| 14 | Sed illis recedentibus iuramentum illud sacrilegum parvipendens ad palatium properavit. |
| 15 | Cumque cum maxima difficultate per VII seras et ostia tandem ad cubiculum imperatoris penetrasset, pulsato aditu vigilantissimum semper Karolum ad maximam perduxit admirationem, quis eo tempore eum praesumeret inquietare. |
| 16 | Praecepit tamen feminis, quae ad obsequium reginae vel filiarum eum comitari solebant, ut exirent videre, quis esset ad ianuam vel quid inquireret. |
| 17 | Quae exeuntes cognoscentesque personam vilissimam, obseratis ostiis cum ingenti risu et chachinno se per angulos, vestibus ora repressae, conabantur abscondere. |
| 18 | Sed sagacissimus imperator, quem nihil sub caelo posset effugere, diligenter a mulieribus exquisivit, quid haberent vel quis ostium pulsaret. |
| 19 | Responsumque accipiens, quia quidam coctio derasus, insulsus et insaniens, linea tantum et femoralibus indutus, se absque mora postularet alloqui, iussit eum intromittere. |
| 20 | Qui statim corruens ad pedes illius cuncta patefecit ex ordine. |
| 21 | Nihil vero minus suspicantes ante horam diei terciam omnes illi coniuratores dignissima pena vel exiliis deportati sunt aut puniti. |
| 22 | Ipse quoque nanus et gipperosus Pippinus, inmanissime cesus et detonsus, ad cellulam sancti Galli, quae cunctis locis imperii latissimi pauperior visa est et angustior, castigandi gratia ad tempus aliquantulum destinatus est. |
| 23 | Nec multo post quidam de primoribus Francorum in regem manus mittere voluerunt. |
| 24 | Quod cum eum minime lateret et tamen non libenter eos perderet, quia, si bene voluissent, magnum christianis munimen esse potuissent, direxit legatos suos ad eundem Pippinum sciscitans ab eo, quid de his fieri oporteret. |
| 25 | Quem cum in orto cum senioribus fratribus, iunioribus ad maiora opera detentis, urticas et noxia quaeque tridente extrahentem repperissent, ut usui proficua vivacius excrescere valerent, indicaverunt ei causam adventus sui. |
| 26 | At ille ex imis praecordiis suspiria trahens, ut omnes debiles animosiores sanis esse consueverunt, in haec verba respondit: 'Si Karolus consilium meum dignaretur, non ad tantas me deponeret iniurias. |
| 27 | Ego nihil illi demando. |
| 28 | Dicite illi, quid me agentem inveneritis'. |
| 29 | At illi timentes, ne sine certo aliquo responso ad formidabilem reverterentur imperatorem, iterum atque iterum requirebant ab eo, quid domino renuntiare deberent. |
| 30 | Tunc ille stomachando: 'Nihil' inquit 'aliud ei demando, nisi quod facio. |
| 31 | Inutilia recrementa extraho, ut holera necessaria liberius excrescere valeant'. |
| 32 | Igitur illi tristes abscesserunt, quasi qui nihil rationabile reportarent. |
| 33 | Venientes autem ad imperatorem et requisiti, quid referrent, conquesti sunt se tanto labore et itinere ne in uno quidem sermone certiorari. |
| 34 | Sagacissimo autem rege per ordinem interrogante, ubi eum vel quid agentem reppererint quidque responsi illis reddiderit, dixerunt: 'In tripetio rusticano sedentem eum invenimus et tridente areolam holerum' novellantem; causamque itineris nostri revolventes hoc solum ab eo responsi magnis flagitationibus extorquere potuimus: „Nihil" aiente „aliud ei demando, nisi quod facio. |
| 35 | Inutilia recrementa extraho, ut holera necessaria liberius excrescere valeant"'. |
| 36 | His auditis astu non carens et sapientia pollens augustus confricatis auribus et inflatis naribus dixit ad eos: 'Rationabile responsum, optimi vassalli, reportastis'. |
| 37 | Illis itaque de periculo vitae metuentibus ipse vim dictorum ad effectum perducens, cunctos illos insidiatores suos de medio viventium auferens , fidelibus suis occupata ab infructuosis loca crescendi et se extendendi causa concessit. |
| 38 | Unum vero adversariorum, qui excelsissimum in Francia collem et quaecumque de eo prospicereposset sibi in possessionem delegit, in eodem colle altissimae trabi affixum iussit elevari. |
| 39 | Pippinum vero nothum praecepit eligere sibi, quomodo vitam degere voluisset. |
| 40 | Qui optione concessa optavit locum in quodam monasterio tunc nobilissimo, nunc autem, non incertum de qua causa, destructo. |
| 41 | Quam antea non absolvam, quam Bernhardulum vestrum spata femur accinctum conspiciam. |
| 42 | Indignatus est autem magnanimus Karolus, quia ipse ad barbaricas illas nationes sit exire provocatus, cum quilibet ducum suorum ad hoc videretur idoneus . |
| 43 | Quod etiam ita esse, ex unius comprovintialium meorum facto probabo. |
| 44 | Erat quidam vir de Durgowe iuxta nomen suum magna pars terribilis exercitus, vocabulo Eishere, tantae proceritatis, ut de Enachim stirpe ortus credi potuisset, nisi tantum temporis ac locorum interesset. |
| 45 | Qui quotienscumque ad fluvium Duram Alpinis torrentibus tumefactum exundantemque venisset nec caballum maximum in eius, non dicam fluenta, sed nec liquentia posset impellere, apprehensis habenis fluitantem post se traxit inquiens: 'Per domnum Gallum, velis nolis me sequi debebis'. |
| 46 | Is itaque cum in comitatu cesaris Bemanos, Wilzos et Avaros in morem prati secaret et in avicularum modum de hastili suspenderet, domum victor reversus et a torpentibus interrogatus, qualiter ei in regione Winidum complaceret, illos dedignatus hisque indignatus aiebat: 'Quid mihi ranunculi illi? Septem vel octo vel certe novem de illis hasta mea perforatos et quid nescio murmurantes huc illucque portare solebam. |
| 47 | Frustra adversum tales vermiculos domnus rex et nos fatigati sumus'. |