monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XXI > XVIII > XVII > XII > XII > XIX > XVI > XXVI > X > XIII > XVIII > XVII > XVI > X > XII > XIX > II > II > XVI > X > II > XXIV > II > XXI > 1. > 20. > XXI > 6. > 9. > 8. > 4. > 5. > 7. > 3. > 15. > 11. > 25. > PREFATIO. > 13. > 17. > 18. > 22. > 20. > 12. > 19. > 31. > 23. > 5. > 26. > 16. > 10. > 27. > 28. > 8. > 2. > 7. > 21. > 29. > 3. > 24. > 4. > 30. > 6. > 34. > 2. > 33. > 15. > 10. > TEXTUS THEOTISCUS. > 13. > 17. > 18. > 19. > 12. > 22. > TEXTUS THEOTISCUS. > 9.
Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER II., , 8. <<<     >>> 10.

Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER II., 9.

1 Venerunt quoque ad eum legatarii regis Afrorum deferentes leonem Marmaricum ursumque Numidicum cum ferrugine Hibera Tyrioque murice et caeteris earundem regionum insignibus.
2 Quem liberalissimus Karolus Libicosque iugi penuria confectos Europe divitiis, frumento videlicet vino et oleo, non solum tunc sed et omni tempore vitae suae remunerans et larga manu sustentans, subiectos sibi atque fideles in perpetuum retentavit et ab eis non vilia tributa suscepit.
3 Porro autem imperatori Persarum direxit indefessus augustus equos et mulos Hispanos, pallia Fresonica alba, cana, vermiculata vel saphirina, quae in illis partibus rara et multum cara comperit, canes quoque agilitate et ferocia singulares, quales ipse prius ad capiendos vel propellendos leones et tigrides postulavit.
4 Qui caeteris muneribus quasi neglegenter inspectis requisivit a missis, quas feras et bestias canes illi debellare solerent.
5 Cumque responsum acciperet, quia cuncta, quibus inmissi fuissent, absque mora discerperent: 'Hoc' inquit 'rei probabit eventus'.
6 Et ecce crastina die factus est maximus pastorum clamor a facie leonis fugientium.
7 Quod cum in aula regis fuisset auditum, dixit ad legatos: 'O socii Franci, ascendite in equos vestros et exite post me'.
8 Qui statim quasi nihil umquam laboris aut lassitudinis passi alacriter sunt regem prosecuti.
9 Cum autem ad conspectum leonis, eminus licet, ventum fuisset, dixit satraparum satrapa: 'Instigate canes vestros in leonem'.
10 Qui iussa complentes et acerrime advolantes a Germanicis canibus Persicum leonem comprehensum Yperboreae venae gladiis duratis pro sanguine peremerunt.
11 Quo viso nominis sui fortissimus heres Aaron ex rebus minimis fortiorem Karolum deprehendens, his verbis in eius favorem prorupit: 'Nunc cognosco, quam sint vera, quae audivi de fratre meo Karolo, quia scilicet assiduitate venandi et infatigabili studio corpus et animam exercendi cuncta, quae sub caelo sunt, consuetudinem habet edomandi.
12 Quid igitur ei possum condignum rependere, qui ita me curavit honorare? Si terram promissam Abrahae et exhibitam Iosuae dedero illi, propter longinquitatem locorum non potest eam defensare a barbaris; vel si iuxta magnanimitatem suam defendere caeperit, timeo, ne finitimae regno Francorum provintiae discedant ab eius imperio.
13 Sed tamen hoc modo liberalitati eius gratificari temptabo: dabo quidem illam in eius potestatem et ego advocatus eius ero super eam; ipse vero quandocumque voluerit vel sibi oportunissimum videtur, dirigat ad me legatos suos et fidelissimum me procuratorem eiusdem provintiae redituum inveniet'.
14 Hoc ergo modo factum est, ut quod pro impossibili dixit poeta: Aut Ararim Parthus bibet aut Germania Tigrim, propter industriam vigorosissimi Karoli, exitum vel reditum missorum eius et profectionem vel reversionem legatorum Aaron de Parthia in Germaniam sive de Germania in Parthiam iuvenibus, pueris et senioribus non solum possibile sed et facillimum videretur omnino; utrumlibet Ararim velint accipere grammatici, eum videlicet qui Rhenum, vel illum qui Rodanum praecipitat, quia hoc locorum confuderunt ignari.
15 Ad huius rei testimonium totam ciebo Germaniam, quae temporibus gloriosissimi patris vestri Hludowici de singulis hobis regalium possessionum singulos denarios reddere compulsa est, qui darentur ad redemptionem christianorum terram promissionis incolentium, hoc pro antiqua dominatione atavi vestri Karoli avique vestri Hludowici ab eo miserabiliter implorantium.
Notkerus Balbulus HOME

bsb18812.181

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik