Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER II., 8.
| 1 | Per idem tempus etiam legati Persarum ad eum directi sunt. |
| 2 | Qui situm Franciae nescientes pro magno duxerunt, si litus Italiae propter famositatem Romae, cui tunc illum imperare cognoverant, apprehendere valuissent. |
| 3 | Cumque episcopis Campanie vel Tusciae, Emiliae vel Liguriae Burgundieque sive Galliae simul et abbatibus vel comitibus causam adventus sui indicassent dissimulanterque ab eisdem suscepti vel expulsi fuissent, tandem post anni revolutum circulum apud Aquasgrani famosissimum virtutibus Karolum defessi et nimio defecti reppererunt circuitu. |
| 4 | Venerunt autem illuc in maioris XLmae ebdomada maiore. |
| 5 | Nuntiatique imperatori dilati sunt ab eius conspectu usque in vigiliam paschae. |
| 6 | Cumque in festivitate praecipua incomparabilis ille incomparabiliter adornatus fuisset, iussit introduci personas eius gentis, quae cuncto quondam esset orbi terribilis. |
| 7 | Quibus tamen excellentissimus Karolus ita terrificus videbatur prae omnibus, quasi numquam regem vel imperatorem vidissent. |
| 8 | Quos ille blande susceptos hoc munere ditavit, ut quasi unus de filiis eius ubicumque vellent ambulandi et singula quaeque perspiciendi et quaecumque rogandi vel interrogandi licentiam haberent. |
| 9 | Quo tripudio gestientes ipsi adherere, ipsum inspicere ipsumque admirari cunctis orientalibus praeposuere divitiis. |
| 10 | Ascendentesque in solarium, quod ambit aedem basilicae, et inde despectantes clerum vel exercitum iterumque et iterum ad imperatorem regredientes propterque leticiae magnitudinem risum retinere nequeuntes complosis manibus aiebant: 'Prius terreos tantum homines vidimus, nunc autem aureum'. |
| 11 | Deinde ad singulos procerum accedentes novitatemque vestimentorum sive armorum admirati ad mirabiliorem sunt augustum regressi. |
| 12 | Quod cum eadem nocte et sequenti dominica iugiter in aecclesia facerent, in ipsa sacrosancta die ad opipare convivium opulentissimi Karoli cum Franciae Europaeve proceribus sunt invitati. |
| 13 | Sed tamen rerum miraculo perculsi propemodum exsurrexere ieiuni. |
| 14 | Postea Phebea spargebat lampade terras, Titoni croceum linquens Aurora cubile, cum ecce quietis et otii impatientissimus Karolus ad venatum bissontium vel urorum in nemus ire et Persarum nuncios secum parat educere. |
| 15 | Qui cum ingentia illa viderent animalia, nimio pavore perculsi in fugam conversi sunt. |
| 16 | At non territus heros Karolus ut in equo sedebat acerrimo, appropinquans uni eorum, extracta spata cervicem eius abscidere conabatur, sed frustrato ictu, galliculam regis et fasciolam ferus immanissimus disrumpens tibiamque illius summo licet cornu perstringens paulo tardiorem reddidit et in convallem tutissimam, lignis et lapidibus asperatam, casso vulnere irritatus aufugit. |
| 17 | Cumque ad obsequium domini cuncti pene hossas suas vellent extrahere, ille prohibuit dicens: 'Sic affectus ad Hildigardam venire debeo'. |
| 18 | Consecutus autem feram Isambardo , filius Warini persecutoris patroni vestri Othmari. |
| 19 | , cum propius non fuisset ausus accedere, librata lancea inter armum et guttur cor eius penetravit et imperatori palpitantem consignavit. |
| 20 | Quod cum ille quasi non advertisset, cadavere sociis relicto, reversus est domum advocataque regina ostendit ocreas disruptas et dixit ei: 'Quid dignus est, qui de hoste haec infligente me liberavit?' Illaque respondente: ' Omni bono' enarravit imperator cuncta per ordinem et immanissimis cornibus in testimonium prolatis ad lacrimas et suspiria pugnosque pectoris dominatricem coegit. |
| 21 | Quae cum audisset, quod tunc odibilis et cunctis honoribus exspoliatus Isambardo imperatorem de tali adversario vindicasset, eius pedibus advoluta impetravit ei omnia, quaecumque illi fuerant ablata, sed et ipsa eidem est munera largita. |
| 22 | Attulerunt autem Persae imperatori elephantum et simias, opobalsamum, nardum unguentaque varia, pigmenta, odoramenta vel medicamenta diversissima , adeo ut orientem evacuasse et occidentem viderentur implesse. |
| 23 | Cumque multa apud imperatorem familiaritate uti cepissent, quadam die cum iam laetiores essent et grecingario fortiori incaluissent, ad Karolum, serietate sobrietateque semper armatum, ioculariter haec prolocuti sunt: 'Magna quidem est, o imperator, potentia vestra, sed multo minor rumore, quo apud orientalia regna diffamati polletis'. |
| 24 | Quo ille audito et profundissima indignatione dissimulata ioculariter inquisivit ab eis: 'Cur ita, filii meis, dicitis? vel hoc vobis unde videtur?' At illi repetentes a principio narraverunt ei cuncta, quae sibi in cismarinis partibus contigerunt, dicentes: 'Nos Persae vel Medi Armeniique vel Indi, Parthi et Elamitae omnesque orientales multo magis vos quam dominatorem nostrum Aaron timemus. |
| 25 | De Macedonibus autem vel Achivis quid dicamus? Qui iam iamque magnitudinem vestram plus se fluctibus Ionii oppressuram pavitant. |
| 26 | Insulani autem omnes, per quos iter habuimus, ad obsequium vestrum ita prompti sunt et intenti, quasi in palacio vestro nutriti fuerint et beneficiis ingentibus honorati. |
| 27 | Istarum autem partium primores, ut nobis videtur, non satis curant de vobis, nisi tantum in praesentia vestra. |
| 28 | Nam cum eis utpote peregrini perinde suggereremus, ut aliquid nobis humanitatis in vestri amore, quia vos quaereremus, exhibere dignarentur, inadiutos et vacuos dimiserunt'. |
| 29 | Tunc imperator omnes comites et abbates, per quos idem missi profecti sunt , cunctis honoribus denudavit. |
| 30 | Episcopos autem infinitae pecuniae multavit vel dampnavit. |
| 31 | Legatos vero cum ingenti cautela et honore ad usque proprios fines deduci praecepit. |