monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XXI > XVIII > XVII > XII > XII > XIX > XVI > XXVI > X > XIII > XVIII > XVII > XVI > X > XII > XIX > II > II > XVI > X > II > XXIV > II > XXI > 1. > 20. > XXI > 6. > 9. > 8. > 4. > 5. > 7. > 3. > 15. > 11. > 25. > PREFATIO. > 13. > 17. > 18. > 22. > 20. > 12. > 19. > 31. > 23. > 5. > 26. > 16. > 10. > 27. > 28. > 8. > 2. > 7.
Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER II., , 6. <<<     >>> 8.

Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER II., 7.

1 Cum igitur Greci post matutinas laudes imperatori celebratas in octava die theophaniae secreto in sua lingua Deo psallerent et ille occultatus in proximo carminum dulcedine delectaretur, praecepit clericis suis, ut nihil ante gustarent quam easdem antiphonas in Latinum conversas ipsi praesentarent.
2 Inde est, quod omnes eiusdem sunt toni et quod in una ipsarum pro contrivit conteruit positum invenitur.
3 Adduxerunt etiam idem missi omne genus organorum, sed et variarum rerum secum.
4 Quae cuncta ab opificibus sagacissimi Karoli quasi dissimulanter aspecta acuratissime sunt in opus conversa, et praecipue illud musicorum organum praestantissimum, quod doliis ex aere conflatis follibusque taurinis per fistulas aereas mire perflantibus rugitum quidem tonitrui boatu, garrulitatem vero lyrae vel cymbali dulcedine coaequabat.
5 Quod ubi positum fuerit quamdiuque duraverit et quomodo inter alia post dampna perierit, non est huius loci vel temporis enarrare.
Notkerus Balbulus HOME

bsb18812.181