Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER II., 6.
| 1 | Non videtur occultanda sapientia, quam sapienti Grecie idem missus aperuit. |
| 2 | Cum autumnali tempore ad urbem quondam regiam cum sociis venisset, aliis alio divisis ipse cuidam episcopo commendatus est, qui cum ieiuniis et orationibus incessanter incumberet, legatum illum pene continua mortificavit inedia. |
| 3 | Vernali autem temperie iam aliquantulum arridente praesentavit eum regi. |
| 4 | Qui et interrogavit eum, qualis sibi idem videretur episcopus . |
| 5 | At ille ex imis praecordiis alta suspiria trahens: 'Sanctissimus est' ait 'ille vester episcopus, quantum sine Deo possibile est'. |
| 6 | Ad quod stupefactus rex: 'Quomodo' inquit 'sine Deo aliquis sanctus esse potest?' Tum ille: 'Scriptum est' inquit 'Deus caritas est, qua iste vacuus est'. |
| 7 | Tunc rex vocavit eum ad convivium suum et inter medios proceres collocavit. |
| 8 | A quibus talis lex constituta erat, ut nullus in mensa regis, indigena sive advena, aliquod animal vel corpus animalis in partem aliam converteret, sed ita tantum, ut positum erat, de superiori parte manducaret. |
| 9 | Allatus est autem piscis fluvialis et pigmentis infusus, in disco positus. |
| 10 | Cumque hospes idem, consuetudinis illius ignarus, piscem illum in partem alteram giraret, exurgentes omnes dixerunt ad regem: 'Domine, ita estis inhonorati sicut numquam anteriores vestri'. |
| 11 | At ille ingemiscens dixit ad legatum illum: 'Obstare non possum istis, quin morti continuo tradaris. |
| 12 | Aliud pete, quodcumque volueris, et complebo'. |
| 13 | Tunc parumper deliberans cunctis audientibus in haec verba prorupit: 'Obsecro, domine imperator, ut secundum promissionem vestram concedatis mihi unam peticionem parvulam'. |
| 14 | Et rex ait: 'Postula quodcumque volueris, et impetrabis, praeter quod contra legem Grecorum vitam tibi concedere non possum'. |
| 15 | Tum ille : 'Hoc' inquit 'unum moriturus flagito: ut quicumque me piscem illum girare conspexit, oculorum lumine privetur'. |
| 16 | Obstupefactus rex ad talem conditionem iuravit per Christum, quod ipse hoc non videret, sed tantum narrantibus crederet. |
| 17 | Deinde regina ita se caepit excusare: 'Per laetificam theotocon sanctam Mariam, ego illud non adverti'. |
| 18 | Post reliqui proceres, alius ante alium, tali se periculo exuere cupientes, hic per clavigerum caeli, ille per doctorem gentium , reliqui per virtutes angelicas sanctorumque omnium turbas ab hac se noxa terribilibus sacramentis absolvere conabantur. |
| 19 | Tum sapiens ille Francigena vanissima Hellade in suis sedibus exsuperata victor et sanus in patriam suam reversus est. |
| 20 | Post annos autem aliquot direxit illuc indefessus Karolus quendam episcopum, praecellentissimum mente et corpore virum, adiuncto ei comite nobilissimo duce. |
| 21 | Qui diutissime protracti tandem ad praesentiam regis perducti et indigne habiti per diversissima sunt loca divisi. |
| 22 | Tandem vero aliquando dimissi cum magno navis et rerum dispendio redierunt. |
| 23 | Non post multum autem direxit idem rex legatarios suos ad gloriosissimum Karolum. |
| 24 | Forte vero contigit, ut tunc idem episcopus cum duce praefato apud imperatorem fuissent. |
| 25 | Nuntiatis igitur legatis venturis dederunt consilium sapientissimo Karolo, ut circumducerentur per Alpes et invia, donec attritis omnibus et consumptis, ingenti penuria confecti ad conspectum illius venire cogerentur. |
| 26 | Cumque venissent, fecit idem episcopus vel socius eius comitem stabuli in medio subiectorum throno suorum sublimi considere, ut nequaquam alius quam imperator credi potuisset. |
| 27 | Quem ut legati viderunt, corruentes in terras adorare voluerunt. |
| 28 | Sed a ministris repulsi ad anteriora progredi sunt compulsi. |
| 29 | Quo cum venirent, videntes comitem palatii in medio procerum concionantem, imperatorem suspicati, terratenus sunt prostrati. |
| 30 | Cumque et inde colaphis propellerentur dicentibus qui aderant: 'Non hic est imperator', in ulteriora progressi et invenientes magistrum mensae regiae cum ministris ornatissimis, putantes imperatorem devoluti sunt in humum. |
| 31 | Indeque repulsi reppererunt in consistorio cubicularios imperatoris circa magistrum suum, de quo non videretur dubium, quin ille princeps posset esse mortalium. |
| 32 | Qui cum se, quod non erat, abnegaret, pollicebatur tamen, quod cum primoribus palatii moliretur, quatenus, si fieri potuisset, in praesentiam imperatoris augustissimi pervenire deberent. |
| 33 | Tunc ex latere cesaris directi sunt, qui eos honorifice introducerent. |
| 34 | Stabat autem gloriosissimus regum Karolus iuxta fenestram lucidissimam, radians sicut sol in ortu suo, gemmis et auro conspicuus, innixus super Heittonem; hoc quippe nomen eratepiscopi ad Constantinopolim quondam destinati. |
| 35 | In cuius undique circuitu consistebat instar militiae celestis, tres videlicet iuvenes filii eius, iam regni participes effecti, filiaeque cum matre non minus sapientia vel pulchritudine quam monilibus ornatae, pontifices forma et virtutibus incomparabiles, praestantissimique nobilitate simul et sanctitate abbates, duces vero tales, qualis quondam apparuit Iosue in castris Galgalae, exercitus vero talis, qualis de Samaria Siros cum Assiriis effugavit; ut si David medius esset, haec non inmerito praecinuisset: Reges terrae et omnes populi, principes et omnes iudices terrae, iuvenes et virgines, senes cum iunioribus laudent nomen Domini! Tunc consternati missi Grecorum deficiente spiritu et consilio perdito muti et exanimes in pavimentum deciderunt. |
| 36 | Quos benignissimus imperator elevatos consolatoriis allocutionibus animare conatus est. |
| 37 | Tandem itaque recreato spiritu cum exosum quondam et abiectum a se Heittonem in tali gloria vidissent, iterum pavefacti tamdiu volutabantur humi, donec eis rex per regem celorum iuraret nihil se illis mali in nullo aliquo facturum. |
| 38 | Qua sponsione roborati aliquantulum fiducialius agere caeperunt; patriamque reversi, non sunt ulterius ad nostra progressi. |
| 39 | Hic replicandum videtur, quam sapientissimos homines praeclarissimus Karolus habuerit in omnibus. |