monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XXI > XVIII > XVII > XII > XII > XIX > XVI > XXVI > X > XIII > XVIII > XVII > XVI > X > XII > XIX > II > II > XVI > X > II > XXIV > II > XXI > 1. > 20. > XXI > 6. > 9. > 8. > 4. > 5. > 7. > 3. > 15. > 11. > 25. > PREFATIO. > 13. > 17. > 18. > 22. > 20. > 12. > 19. > 31. > 23. > 5.
Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER II., , 4. <<<     >>> 6.

Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER II., 5.

1 Inter huiusmodi tamen occupationes nullo modo magnanimus praetermisit imperator, quin ad longinquissimarum partium reges alios atque alios dirigeret litterarum vel munerum portitores, a quibus illi omnium provintiarum sunt honores directi.
2 Cum igitur de sede Saxonici belli legatos ad regem Constantinopoleos destinaret, interrogavit ille, utrum pacatum esset regnum filii sui Karoli vel si a finitimis gentibus incursaretur.
3 Cumque missorum primus alias omnia pacata referret, nisi quod gens quedam, qui Saxones vocitantur, creberrimis latrociniis Francorum fines inquietarent, dixit homo torpens otio nec utilis belli negotio: 'Heu, quare laborat filius meus contra hostes paucissimos nullius nominis nulliusque virtutis? Habeas tu gentem illam cum omnibus ad eam pertinentibus'.
4 Quod cum reversus bellicosissimo Karolo nuntiaret, arridens ille dixit ei: 'Multo melius tibi rex ille consuluisset, si unum lineum femorale ad tantum iter tibi tribuisset'.
Notkerus Balbulus HOME

bsb18812.181