monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XXI > XVIII > XVII > XII > XII > XIX > XVI > XXVI > X > XIII > XVIII > XVII > XVI > X > XII > XIX > II > II > XVI > X > II > XXIV > II > XXI > 1. > 20. > XXI > 6. > 9. > 8. > 4. > 5. > 7. > 3. > 15. > 11. > 25. > PREFATIO. > 13. > 17. > 18. > 22. > 20. > 12. > 19. > 31. > 23. > 5. > 26. > 16. > 10. > 27. > 28. > 8. > 2. > 7. > 21. > 29. > 3. > 24. > 4.
Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER II., , 3. <<<     >>> 5.

Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER II., 4.

1 Erant quoque ibi duo nothi de genicio Columbrensi procreati.
2 Qui cum fortissime dimicarent, requisivit imperator ab illis, qui et unde nati essent.
3 Quo comperto, meridiano tempore eos ad tabernaculum suum vocatos sic allocutus est: 'Boni iuvenes, volo, ut mihi non alii serviatis'.
4 Qui cum se ad hoc venisse testarentur, ut vel ultimi in eius essent obsequio, dixit ille: 'Ad cameram meam servire debetis'.
5 Quod etiam dum indignatione dissimulata libenter se facturos esse faterentur, captato tempore, quo imperator quiescere cepisset, exierunt ad castra adversariorum et tumultu concitato, suo vel hostium sanguine servitutis notam diluerunt.
Notkerus Balbulus HOME

bsb18812.181