Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, 34.
| 1 | Nocturnum illud atque pendulum augusti pallium adhuc nos a bellico procinctu retrahit. |
| 2 | Erat antiquorum ornatus vel paratura Francorum: calciamenta forinsecus aurata, corrigiis tricubitalibus insignita, fasciolae crurales vermiculatae, et subtus eas tibialia vel coxalia linea, quamvis ex eodem colore, tamen opere artificiosissimo variata. |
| 3 | Super que et fasciolas in crucis modum intrinsecus et extrinsecus, ante et retro, longissimae illae corrigiae tendebantur. |
| 4 | Deinde camisia clizana, post haec balteus spate colligatus. |
| 5 | Quae spata primum vagina , secundo corio qualicumque, tercio lintheamine candidissimo cera lucidissima roborato ita cingebatur, ut per medium cruciculis eminentibus ad peremptionem gentilium duraretur. |
| 6 | Ultimum habitus eorum erat pallium canum vel saphirinum quadrangulum duplex sic formatum, ut cum imponeretur humeris, ante et retro pedes tangeret, de lateribus vero vix genua contegeret. |
| 7 | Tunc baculus de arbore malo, nodis paribus admirabilis, rigidus et terribilis, cuspide manuali ex auro vel argento cum celaturis insignibus praefixo, portabatur in dextera. |
| 8 | Quo habitu lentus ego et testudine tardior, cum in Franciam numquam venirem, vidi caput Francorum in monasterio sancti Galli praefulgens duosque flores auricomos ex eius femoribus progressos; quorum qui prior egressus est , proceritatem illius adaequabat. |
| 9 | Posterior autem paulatim excrescens verticem stipitis sui summa gloria decoravit et transcendendo contexit. |
| 10 | Sed ut se mos humani habet ingenii, cum inter Gallos Franci militantes virgatis eos sagulis lucere conspicerent, novitate gaudentes antiquam consuetudinem dimiserunt et eos imitari caeperunt. |
| 11 | Quod interim rigidissimus imperator idcirco non prohibuit, quia bellicis rebus aptior ille videretur habitus. |
| 12 | Sed cum Fresones hac licentia abutentes adverteret et brevissima illa palliola sicut prius maxima vendere comperisset, praecepit, ut nullus ab eis nisi grandia latissimaque illa longissima pallia consuetudinario precio coemeret, adiciens: 'Quid prosunt illa pittaciola? In lecto non possum eis cooperiri, caballicans contra ventos et pluvias nequeo defendi, ad necessaria nature secedens tibiarum congelatione deficio'. |
| 13 | EXPLICIT LIBER I. |