monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XXI > XVIII > XVII > XII > XII > XIX > XVI > XXVI > X > XIII > XVIII > XVII > XVI > X > XII > XIX > II > II > XVI > X > II > XXIV > II > XXI > 1. > 20. > XXI > 6. > 9. > 8. > 4. > 5. > 7. > 3. > 15. > 11. > 25. > PREFATIO. > 13. > 17. > 18. > 22. > 20. > 12. > 19. > 31. > 23. > 5. > 26. > 16. > 10. > 27. > 28. > 8. > 2. > 7. > 21. > 29. > 3. > 24. > 4. > 30. > 6. > 34. > 2. > 33.
Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, , 31. <<<     >>> 34.

Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, 33.

1 Habuit incomparabilis Karolus incomparabilem clericum in omnibus, de quo illud ferebatur, quod de nullo unquam mortalium: quia videlicet et scientia litterarum secularium atque divinarum cantileneque aecclesiasticae vel iocularis novaque carminum compositione sive modulatione, insuper et vocis dulcissima plenitudine inestimabilique delectatione cunctos praecelleret; cum et ipse legislator ex instructione divina sapientissimus de gracilitate vocis vel dispendio linguae tardioris causetur et discipulum ex auctoritate inhabitantis in se Dei elementis celestibus imperantem adconsulta mittat Eleazari; et ChristusDominus noster vel eum, quo inter natos mulierum maiorem non surrexisse testatur, nullum in corpore signum operari concesserit; et eum, quem paterna revelatione se ipsum cognoscere voluit clavibusque regni caelorum donavit, Pauli sapientiam mirari voluerit; discipulumque plus caeteris dilectum in tantam cadere trepidationem permiserit, ut in locum sepulchri eius ingredi non praesumeret, cum illud inbecilles mulierculae sepius frequentarent.
2 Sed illi, sicut scriptum est: Omni habenti dabitur, scientes a quo haberent, etiam quae minus habuere, consecuti sunt.
3 Iste vero nesciens unde haberet, vel sciens auctori donorum digne gratias non egit, cuncta pariter amisit.
4 Nam cum veluti familiarissimus iuxta gloriosissimum cesarem constitisset, subito non comparuit.
5 Cumque ad tam inauditam et incredibilem rem invictissimus Karolus imperator obstupefactus fuisset, sed tandem resipiscens se cruce Domini consignaret, invenit in eo loco, in quo steterat ille, quasi carbonem teterrimum et modo extinctum.
Notkerus Balbulus HOME

bsb18812.181