monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XXI > XVIII > XVII > XII > XII > XIX > XVI > XXVI > X > XIII > XVIII > XVII > XVI > X > XII > XIX > II > II > XVI > X > II > XXIV > II > XXI > 1. > 20. > XXI > 6. > 9. > 8. > 4. > 5. > 7. > 3. > 15. > 11. > 25. > PREFATIO. > 13. > 17. > 18. > 22. > 20. > 12. > 19. > 31.
Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, , 30. <<<     >>> 33.

Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, 31.

1 Providentissimus igitur Karolus quibuscumque primoribus in proximo constitutis praecepit, ut opifices a se directos omni industria sustentare et cuncta ad opus illud necessaria subministrare curarent.
2 Qui vero ex longinquis partibus advenissent, commendavit eos praeposito domus suae nomine Liutfrido, ut eos de publicis rebus aleret et vestiret, sed et cuncta, quae ad constructionem illam pertinerent, sedulus impendere semper instaret.
3 Quod cum illo in eodem loco sedente aliquantulum faceret, recedente vero omnimodo cessaret, tantas pecunias idem praepositus de miserorum illorum cruciatibus aggregavit, ut eas mammonas Pluton atque Dis non aliter quam vehiculo cameli possent ad inferna perducere.
4 Quod ita mortalibus compertum est.
5 Gloriosissimus Karolus ad nocturnas laudes pendulo et profundissimo pallio, cuius iam usus et nomen recessit, utebatur.
6 Expletis vero ymnis matutinalibus ad caminatam reversus imperialibus vestimentis pro tempore ornabatur.
7 Clerici vero cuncti ita parati ad antelucana veniebant officia, ut vel in aecclesia vel in porticu, que tunc curticula dicebatur, imperatorem ad missarum sollempnia processurum vigilantes expectarent aut qui opus haberet, in sinu comparis sui caput paululum reclinaret.
8 Quidam ergo pauperculus ex eis, qui domum supradicti Liutfridi abluendarum seu resarciendarum, sicut exiguis opus est palatinis, vestium vel potius pannorum causa frequentare solebat, super genua socii sui dormiens vidit gigantem Antoniano illo adversario proceriorem de curte regia super rivulum illum per traiectum ad domum illius properantem et camelum inmanissimum, inaestimabili sarcina praegravatum , ad ulteriora trahentem.
9 Et obstupefactus in somnio quesivit ab eo, de qua regione veniret aut quo tendere voluisset.
10 Qui respondit: 'De domo regis ad domum Liutfridi pergo, ut eum super hos fasces imponam et pariter cum eis in infernum dimergam'.
11 Ad quam visionem expergefactus clericus et maiore metu conterritus, ne eum terribilis Karolus dormientem repperiret, mox caput elevans et ceteros ad vigilandum provocans in haec verba prorupit: 'Si vultis audire somnium meum, videbar mihi videre Poliphemum illum, qui in terra gradiens alta pulsat sydera et in medio Ionio latera non tinguit ardua, de hac curte ad domum Liutfridi cum onerario properantem camelo.
12 Cumque causas eius itineris inquisissem, dixit ille: „Liutfridum super haec onera ponere et ad inferna deducere contendo" .
13 Hac relatione nondum expleta venit puella de domo eius, omnibus notissima, et ante pedes eorum procidit implorans, ut memoriam amici sui Liutfridi dignarentur habere.
14 Illis autem interrogantibus, quid cause haberet, dixit illa: 'Domini mei, sanus ad latrinam exivit, et cum ibi diutius moraretur, egredientes defunctum invenimus illum'.
15 Cuius cum subitanea mors imperatori comperta fuisset et ab opificibus et reliqua familia tenacia vel avaritia illius iam libere proderetur, iussit thesauros eius perquiri.
16 Qui cum inaestimabiles invenirentur sciretque iudex post Deum iustissimus, de qua iniquitate congregati fuissent, publice pronuntiavit: 'Non potest aliquid ex his, quae iniuste fraudavit, ad liberationem illius miseri proficere.
17 Dividantur itaque inter operarios huius aedificii tenuioresque palatii nostri'.
18 32 .
19 Duo sunt adhuc referenda, quae in eodem contigerunt loco.
20 Quidam diaconus iuxta consuetudinem cisalpinorum contra naturam pugnare solitus, balneas intrans, caput suum pressissime radi faciens cutem expoliavit, ungues murcavit capillosque brevissimos quasi ad circinum tornando decurtavit, lineas et camisiam candidissimas induit et, quia devitare non potuit quin potius ut per hoc gloriosior appareret, sponte coram summo Deo et sanctis angelis et in conspectu severissimi regis et procerum eius evangelium, ut ex consequentibus patuit, polluta conscientia legere praesumpsit.
21 Inter legendum vero aranea de laqueari per fila subito descendens caput eius percussit et celerrime ad superna retraxit.
22 Quod cum districtissimus Karolus secundo ac tertio provideret et dissimulando fieri permitteret, clericus vero propter timorem illius se defendere non auderet, maxime cum non araneam se impetere sed muscas inquietare putaret, evangelica lectione perlecta reliquum etiam complevit officium.
23 Egressus autem de basilica mox intumuit et infra unius horae spacium defecit.
24 Religiosissimus vero Karolus pro eo, quod vidit et non prohibuit, quasi homicidii reum publica se ipsum penitentia multavit.
Notkerus Balbulus HOME

bsb18812.181

Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, , 30. <<<     >>> 33.
monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XXI > XVIII > XVII > XII > XII > XIX > XVI > XXVI > X > XIII > XVIII > XVII > XVI > X > XII > XIX > II > II > XVI > X > II > XXIV > II > XXI > 1. > 20. > XXI > 6. > 9. > 8. > 4. > 5. > 7. > 3. > 15. > 11. > 25. > PREFATIO. > 13. > 17. > 18. > 22. > 20. > 12. > 19. > 31.