Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, 30.
| 1 | Fuit consuetudo in illis temporibus, ut ubicumque aliquod opus ex imperiali praecepto faciendum esset, siquidem pontes vel naves aut traiecti sive purgatio seu stramentum vel impletio caenosorum itinerum, ea comites per vicarios et officiales suos exequerentur in minoribus dumtaxat laboribus; a maioribus autem et maxime noviter exstruendis nullus ducum vel comitum, nullus episcoporum vel abbatum excusaretur aliquo modo. |
| 2 | Cuius rei testes adhuc sunt arcae pontis Magontiacensis, quem tota Europa communi quidem sed ordinatissimae participationis opere perfecit, fraudulentia vero quorundam malivolorum et de navium subvectione mercedes iniquissimas compilare volentium consumpsit. |
| 3 | Si vero essent aecclesiae ad ius regium proprie pertinentes laquearibus vel muralibus adornandae picturis, id a vicinis episcopis aut abbatibus curabatur. |
| 4 | Quodsi novae fuissent instituendae, omnes episcopi, duces et comites, abbates etiam vel quicumque regalibus aecclesiis praesidentes cum universis, qui publica consecuti sunt beneficia, a fundamentis usque ad culmen instantissimo labore perduxerunt; sicut adhuc probat non solum basilica divina, sed et humana apud Aquasgrani et mansiones omnium cuiusdam dignitatis hominum, quae ita circa palatium peritissimi Karoli eius dispositione constructae sunt, ut ipse per cancellos solarii sui cuncta posset videre, quaecumque ab intrantibus vel exeuntibus quasi latenter fierent. |
| 5 | Sed et ita omnia procerum habitacula a terra erant in sublime suspensa , ut sub eis non solum militum milites et eorum servitores, sed omne genus hominum ab iniuriis imbrium vel nivium, gelu vel caumatis possent defendi et nequaquam tamen ab oculis acutissimi Karoli valerent abscondi. |
| 6 | Cuius edificii descriptionem ego inclusus absolutis cancellariis vestris relinquens ad iudicium Dei, quod circa illud factum est, explicandum revertor. |