Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, 29.
| 1 | Erat ibidem alius opifex in omni opere aeris et vitri cunctis excellentior. |
| 2 | Cumque Tanco monachus sancti Galli campanum optimum conflaret et eius sonitum caesar non mediocriter miraretur, dixit ille praestantissimus sed infelicissimus in aere magister: 'Domine imperator, iube mihi cuprum multum afferri, ut excoquam illud ad purum, et in vice stagni fac mihi quantum opus est de argento dari, saltim centum libras, et fundo tibi tale campanum, ut istud in eius comparatione sit mutum'. |
| 3 | Tum liberalissimus regum, cui licet divitiae affluerent, ipse tamen cor illis non apponeret, facile iussit omnia, quae petebantur, exhibere. |
| 4 | Quae miser ille assumens laetus exivit et aes quidem conflans et emundans, in locum vero argenti purgatissimum stagnum subiciens multo melius optimo illo de adulterato metallo campanum in brevi tempore perfecit probatumque caesari praesentavit. |
| 5 | Quod ille propter incomparabilem conformationem satis admiratus, inmisso ferro pulsatorio iussit in campanario suspendi. |
| 6 | Quod cum sine mora factum fuisset et custos aecclesiae vel reliqui capellani nec non et erronei tyrones illud ad sonitum perducere, alii succedentes aliis, niterentur et nihil efficere potuissent, tandem indignatus auctor operis et commentor inauditae fraudis apprehenso fune traxit eramentum. |
| 7 | Et ecce ferrum de medio elapsum in verticem ipsius cum iniquitate sua descendit et per cadaver iam iamque defunctum pertransiens ad terram cum intestinis et virilibus venit. |
| 8 | Memoratum vero pondus argenti repertum praecepit iustissimus Karolus inter indigentes palatinos dispergi. |