Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, 28.
| 1 | Cum strenuissimus imperator Karolus aliquam requiem habere potuisset, non ocio torpere sed divinis servitiis voluit insudare, adeo ut in genitali solo basilicam, antiquis Romanorum operibus praestantiorem, fabricare propria dispositione molitus in brevi compotem se voti sui gauderet. |
| 2 | Ad cuius fabricam de omnibus cismarinis regionibus magistros et opifices omnium id genus artium advocavit. |
| 3 | Super quos unum abbatem cunctorum peritissimum ad executionem operis, ignarus eius fraudium, constituit. |
| 4 | Qui mox, ut augustus quoquam secessit, precio accepto quos volebat ad propria remisit; qui vero se redimere nequiverunt vel a dominis suis absoluti non sunt, sicut quondam Egyptii populum Dei iniquis operibus afflixerunt, ita inmensis laboribus oppressit, ut numquam eos aliquantulum requiescere pateretur. |
| 5 | De tali ergo fraudulentia cum infinitum pondus auri et argenti sericorumque palliorum congregasset et viliora suspendens in camera, precisiora quaeque in arcis vel scriniis absconsa concluderet, ecce repente domus eius inflammata a referentibus illi nuntiatum est. |
| 6 | Qui concitus accurrens et per medios flammarum globos in conclave, quo scrinia auro plena servabantur, irrumpens et cum uno tantum exire nolens, singula singulis imposuit humeris et exire caepit. |
| 7 | Interea trabes una pergrandis ignibus evicta cecidit super eum et corpus quidem materiali combussit incendio , animam vero transmisit ad ignem , qui non succenditur. |
| 8 | Ita divinum iudicium pro religiosissimo Karolo vigilavit, ubi ipse regni negotiis occupatus minus intendit. |