Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, 27.
| 1 | Ne vero ab imperitis arguar imperitiae, quia mare, quod nomine gurgituli maximus appellavit imperator, inter nos et Grecos ex eius ore situm retulerim, noverint, qui volunt, adhuc Hunos et Bulgares et plures alias immanissimas gentes intactas et integras iter ad Greciam terrestre negare. |
| 2 | Quas tamen postea bellicosissimus Karolus vel terre coaequavit, ut omne Sclavorum genus et Bulgarum, vel penitus eradicavit, ut ferreorum adamantinorumve progeniem et nomen Hunorum. |
| 3 | De quibus mox docebo, si prius de edificiis, quae cesar augustus imperator Karolus apud Aquasgrani iuxta sapientissimi Salemonis exemplum Deo vel sibi vel omnibus episcopis, abbatibus, comitibus et cunctis de toto orbe venientibus hospitibus mirifice construxit, iuxta pauca satis et minima commemorem. |