monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XXI > XVIII > XVII > XII > XII > XIX > XVI > XXVI > X > XIII > XVIII > XVII > XVI > X > XII > XIX > II > II > XVI > X > II > XXIV > II > XXI > 1. > 20. > XXI > 6. > 9. > 8. > 4. > 5. > 7. > 3. > 15. > 11. > 25. > PREFATIO. > 13. > 17. > 18. > 22. > 20. > 12. > 19. > 31. > 23. > 5. > 26.
Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, , 25. <<<     >>> 27.

Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, 26.

1 Sed ceteris mortalibus, his et huiuscemodi fraudibus a diabolo vel satellitibus eius illusis, libet intueri sententiam Domini, qua firmissimam sancti Petri confessionem remunerans ait: Quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo aecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, in his etiam periculosissimis et nequissimis diebus inconcussam et inmobilem permanere.
2 Ut inter emulos semper invidia debachatur, sollempne Romanis et consuetudinarium fuit, ut omnes alicuius momenti ad sedem apostolicam per tempora subrogatis iugiter essent infensi vel potius infesti.
3 Unde contigit, ut quidam illorum invidia caecati, sanctae recordationis Leoni papae, cuius supra fecimus mentionem, mortiferum crimen imponentes, eum caecare fuissent aggressi.
4 Divino vero nutu conterriti sunt et retracti, ne oculos eius eruerent, sed rasoriis per medios inciderent.
5 Quod cum clanculo per familiares suos Michahelo imperatori Constantinopoleos indicari fecisset et ille omne auxilium ab eo retraheret, dicens: 'Ille papa regnum habet per se et nostro praestantius.
6 Ipse se per se ipsum vindicet de adversariis suis', tunc sanctus ille divinam constitutionem secutus, ut, qui iam re ipsa rector et imperator plurimarum erat nationum, nomen quoque imperatoris caesaris et augusti apostolica auctoritate gloriosius assequeretur , invictum Karolum Romam venire postulavit.
7 Qui, ut semper in expeditione et praecinctu bellico positus erat, statim cum apparatoribus et scola tyronum, cause vocationis suae penitus ignarus, caput orbis ad caput quondam orbis absque mora perrexit.
8 Cumque perditissimi populi inopinatum illius comperissent adventum, quasi passeres a conspectu domini sui cognomine nuncupati solent celari, ita per diversa latibula, criptas et profugia sunt abstrusi.
9 Sed cum industriam et sagacitatem eius sub caelo non possent evitare, ad basilicam sancti Petri capti et catenati perdueti sunt.
10 Illic intemeratus pater Leo assumens evangelium Domini nostri Iesu Christi posuit super caput suum et in conspectu Karoli eiusque militum, assistentibus etiam persecutoribus suis, in haec verba iuravit: 'Sic in die magni iudicii sim particeps evangelii, sicut inmunis sum criminis falso mihi ab istis obiecti'.
11 Et mox terribilis Karolus dixit ad suos: 'Cavete, ne quis de illis evadat'.
12 Omnes itaque comprehensos vel diversis mortibus vel inremeabilibus dampnavit exiliis.
13 Cum autem ibidem aliquot diebus reparandi exercitus gratia moraretur, convocavit antistes apostolicus de vicinis partibus quoscumque potuit et coram positis illis et invincibilibus gloriosissimi Karoli comitibus nihil minus suspicantem ipsum pronuntiavit imperatorem defensoremque aecclesiae Romanae.
14 Quod cum ille non potuisset abnuere, quia divinitus sic procuratum crederet, non tamen gratanter suscepit pro eo, quod putaret Grecos maiore succensos invidia aliquid incommodi regno Francorum machinaturos immo potiori cautela provisuros, ne, sicut tunc fama ferebat, Karolus insperato veniens regnum illorum suo subiugaret imperio.
15 Et maxime, quia pridem magnanimus Karolus, cum legati regis Bizantini venirent ad se et de domino suo illi suggererent, quia fidelis ipsi amicus esse voluisset et, si viciniores essent, eum filii loco nutrire et paupertatem illius relevare decrevisset, ferventissimo igne se intra pectus retinere non valens in haec verba prorupit: 'O utinam non esset ille gurgitulus inter nos! Forsitan divitias orientales aut partiremur aut pariter participando communiter haberemus'.
16 Quod ignari paupertatis Africanae solent de Afrorum rege narrare.
17 Innocentiam vero beati Leonis papae ita donator et restitutor sanitatis approbavit, ut post illam paenalem et crudelissimam incisionem clariores quam antea fuerint ei condonaverit oculos, excepto, quod in signum virtutis illius pulcherrima cicatrix in modum fili tenuissimi turturinas acies niveo candore decorabat.
Notkerus Balbulus HOME

bsb18812.178

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik