Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, 25.
| 1 | Insidiarum peritus adversarius, invia qua ambulamus laqueos nobis abscondere solitus, alium quidem hoc, alium vero alio vicio supplantare non desistit. |
| 2 | Cuidam sacerdoti, episcopi quippe nomen in tali re supprimendum est, fornicationis crimen imponebatur. |
| 3 | Cumque hoc iam ita in noticiam populorum devenisset, ut a referentibus etiam episcoporum episcopo, religiosissimo Karolo, notissimum fieret, et ille sapientissimus aliquandiu rem dissimulans frivolis verbis fidem accommodare noluisset, sed fama malum, quo non velocius ullum, de minima meisa super aquilarum magnitudinem excresceret, ut nequaquam iam celari potuisset, misit districtissimus inquisitor iusticiae Karolus duos de palatinis, qui ad proximum civitati locum vespere divertentes mane primo ad sacerdotem inopinato venirent et ipsum sibi missam celebrare postularent et, si nimis abnueret, illi eum ex suo nomine constringerent, quatenus per se ipsum sacrosancta misteria celebraret. |
| 4 | Qui nesciens quid ageret, quia et ante superni spectatoris oculos ipsa nocte peccaret et illos offendere non auderet, plus tamen homines quam Deum metuens, frigidissimo fonte aestuantia membra baptizans, ad offerenda terribilia sacramenta processit. |
| 5 | Et ecce, vel conscientia cor quatiente vel aqua venas penetrante, tanto frigore correptus est, ut nullorum medicorum adminiculo possit adiuvari, sed immanissima febrium valitudine perductus ad mortem districti et aeterni iudicis decreto animam reddere cogeretur. |