monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XXI > XVIII > XVII > XII > XII > XIX > XVI > XXVI > X > XIII > XVIII > XVII > XVI > X > XII > XIX > II > II > XVI > X > II > XXIV > II > XXI > 1. > 20. > XXI > 6. > 9. > 8. > 4. > 5. > 7. > 3. > 15. > 11. > 25. > PREFATIO. > 13. > 17. > 18. > 22. > 20. > 12. > 19. > 31. > 23. > 5. > 26. > 16. > 10. > 27. > 28. > 8. > 2. > 7. > 21. > 29. > 3. > 24.
Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, , 23. <<<     >>> 25.

Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, 24.

1 Dum oculos ad Francorum caput intendo eiusque membra perlustro, reliquarum gentium summos et infimos post tergum reliqui.
2 Sed iam ad vicinos nostros Italos, una tantummodo macheria divisos, veniendum est.
3 Erat ibi quidam episcopus inmanium rerum valde cupidissimus.
4 Quod diabolus advertens cuidam pauperculo, avaritia tamen non evacuato, in humana se obvium tulit specie, pollicitus non mediocriter illum esse ditandum, si societatis vinculo in perpetuum sibi delegisset adnecti.
5 Quod cum miser profiteri non abnueret, dixit hostis callidus: 'Converto me in mulum praestantissimum, tu vero ascende super me et vade ad curtem episcopi.
6 Cum autem ille mulum illum ceperit inhiare, tu protrahe, differ, abnue precium, exaggera indignationemque simulans recedere para.
7 Tum necesse est, ut ille post te mittat et plurima promittat.
8 Tandem precibus exoratus et infinita pecunia cumulatus quasi non libenter et coacte mulum illi concede et concitus aufugiens latibulum ubicumque require'.
9 Quod cum factum esset et episcopus usque ad sequentem diem expectare non sustinens, in ipso fervore meridiano sonipedem ascendens, per urbem superbiens equitabat, in campum volitaturus exibat, ad fluvium refrigerandi gratia properabat.
10 In cuius favorem omnis aetas sequebatur, ambulationem volubilissimam, cursum rapidissimum, natatum delphinis simillimum cernere gestientes.
11 Et ecce antiquus ille Belial velut chami frenique non patiens et verae gehennae ignibus aestuans, in profundum gurgitis sese demergere et secum trahere cepit episcopum, ita ut vix militari manu et industria piscatorum, qui prope navigabant, extraheretur.
Notkerus Balbulus HOME

bsb18812.177

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik