monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XXI > XVIII > XVII > XII > XII > XIX > XVI > XXVI > X > XIII > XVIII > XVII > XVI > X > XII > XIX > II > II > XVI > X > II > XXIV > II > XXI > 1. > 20. > XXI > 6. > 9. > 8. > 4. > 5. > 7. > 3. > 15. > 11. > 25. > PREFATIO. > 13. > 17. > 18. > 22. > 20. > 12. > 19. > 31. > 23.
Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, , 22. <<<     >>> 24.

Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, 23.

1 In Francia quoque, quae dicitur antiqua, fuit alius ultra omnem modum tenacitate constrictus.
2 Cum autem sterilitas omnium terrae proventuum quodam anno insolita orbem universum depopularetur, tunc avarus ille negotiator omnium mortalium immo iam morientium ultima necessitate gavisus, repositoria sua praecepit aperiri nimium care venundanda.
3 Tum daemon vel larva, cui curae fuit ludicris vel hominum illusionibus vacare, fecit consuetudinem ad cuiusdam fabri ferrarii domum venire et per noctes malleis et incudibus ludere.
4 Cumque pater familias signo salutiferae crucis se suaque munire conaretur, respondit pilosus: 'Mi compater, si non impedieris me in officina tua iocari, appone hic poticulam tuam, et cottidie plenam invenies illam'.
5 Tum miser ille plus penuriam metuens corporalem quam aeternam animae perditionem, fecit iuxta suasionem adversarii.
6 Qui assumpta praegrandi flascone cellarium Bromii vel Ditis illius irrumpens, rapina perpetrata, reliqua in pavimentum fluere permisit.
7 Cumque iam tali modo plurimae cubae fuissent exinanitae, animadvertens episcopus, quia demonum fraude perissent, benedicta aqua cellam aspersit et invictae crucis signaculo tutavit.
8 Nocte autem facta furis antiqui callidus satelles cum vasculo suo venit, et cum vinaria vasa propter impressionem sanctae crucis non auderet attingere nec tamen ei liceret exire, in humana specie repertus et a custode domus alligatus, pro fure ad publicum productus et ad palam cesus, inter cedendum hoc solum proclamavit: 'Ve mihi, ve mihi, quia poticulam compatris mei perdidi!' Hoc, licet historia sit verum, iccirco protulerim, ut sciatur, cui proveniant abiurata et in diebus necessitatis abstrusa, et quantum valeat divini nominis invocatio, etiam per non bonos adhibita.
Notkerus Balbulus HOME

bsb18812.176

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik