monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XXI > XVIII > XVII > XII > XII > XIX > XVI > XXVI > X > XIII > XVIII > XVII > XVI > X > XII > XIX > II > II > XVI > X > II > XXIV > II > XXI > 1. > 20. > XXI > 6. > 9. > 8. > 4. > 5. > 7. > 3. > 15. > 11. > 25. > PREFATIO. > 13. > 17. > 18. > 22.
Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, , 21. <<<     >>> 23.

Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, 22.

1 In eadem quoque regione fuit alius pontifex incomparabilis sanctitatis.
2 Qui incauta securitate iam quasi feminei sexus ignarus, sanctimoniales iuvenculas non minus quam grandevos sacerdotes discendi gratia secum conversari permisit.
3 Cum autem in ipsa festivitate paschali post officium divinum, quod super mediam noctem protraxit, Alasatiensi illo Sigultario se licentius indulsisset et simul cum illo fortiori Falerno cuiusdam venustissimeae feminae vultus et meretricios gestus heu nimis enerviter in se pertraxisset, recedentibus caeteris ad lectum suum vocatam lugubriter constupravit.
4 Mane vero rutilante citus exurgens et iuxta gentiles noctem flumine purgans ante inevitabilis verae deitatis oculos maculata conscientia processit.
5 Cumque praemissis melodiis ipse iuxta ministerium suum imponere debuisset ymnum angelicum, pavefactus obstupuit et sacri ministerii vestes super altare posuit atque ad populum conversus reatum suum confessus est.
6 Deinde ad crepidinem corruens altaris inaestimabilibus ablutus est lacrimarum fluentis.
7 Populo vero instante, ut exurgeret, et se terribilibus sacramentis astringente, quod illa praecipua die non sibi ab alio aliquo quam ab ipso pastore sacra missarum celebrari paterentur, et illo loco moveri non posset atque haec concertatio per trium fere horarum spacia transiret, tandem clementia conditoris, et vota devoti populi et contritum cor episcopi miserata, sic in pavimento iacentem revestivit et de sua certioratum indulgentia ad contrectanda celestibus metuenda ministeria, in exemplum verae paenitentiae vel cautelam nusquam et numquam in hoc saeculo tutae sed semper et ubique vane securitatis, misericorditer animavit.
Notkerus Balbulus HOME

bsb18812.175

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik