Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, 21.
| 1 | Hoc, quia se ita obtulit occasio, extrinsecus inserto non ab re videtur etiam cetera, quae isdem temporibus memoria digna gesta sunt, stili officio religare. |
| 2 | Erat quidam episcopus in Francia nova mirae sanctitatis et abstinentiae, incomparabilis etiam liberalitatis et misericordiae. |
| 3 | Cuius bonitate invidus omnis iusticiae hostis antiquus nimium exasperatus tale illi desiderium edendae carnis in diebus XLmae inmisit, ut se absque recrastinatione moriturum putaret, nisi eiusmodi recrearetur edulio. |
| 4 | Consilio tandem multorum sanctorum et venerabilium sacerdotum roboratus, ut carnes pro recuperatione sanitatis acciperet et postea per totum annum more solito se maceraret, ne ipsis inobaediens et vitae suae proditor inveniretur, eorum cedens auctoritati et ultima necessitate constrictus, parum quid de quadrupedante carne misit in buccam. |
| 5 | Quod cum masticare caepit et gustum illius sensu palati tenuissime percaepisset, tanto tedio, fastidio vel odio non solum carnium seu caeterarum aescarum, sed et lucis ipsius et vitae praesentis cum salutis suae desperatione correptus est, ut ultra nec manducare vellet aut bibere aut spem suam in salvatore perditorum ponere confideret. |
| 6 | Cum autem haec prima ebdomada XLmae gererentur, suggerebant ei praefati patres, ut, quia diabolica se illusione deceptum cognosceret, acrioribus ieiuniis et contricione cordis elemosinarum largitate momentaneum illud peccatum superducere, extenuare vel abluere niteretur. |
| 7 | Qui, ut erat optime instructus, eorum consilio parens, ut et diaboli maliciam confunderet et apud innocentiae restitutorem commissi veniam impetraret, biduanis vel triduanis se ieiuniis affligens, somni quietem fugiens, pauperibus et peregrinis per se ipsum cottidie ministrans eorumque pedes abluens vestesque et pecunias iuxta facultatem suam illis offerens et ultra impendere volens, die sancto sabbati paschalis plurima dolia de tota civitate postulavit et calidas balneas a mane usque ad vesperam cunctis indigentibus exhibere curavit et colla singulorum ipse manu sua rasit et purulentias scabiesque per hirsutorum corporum vepres unguibus extraxit et unguentis delibutos candidis vestibus quasi modo regeneratos induit. |
| 8 | Cum autem sol appropinquaret occasui et nullus iam remaneret, qui talibus indigeret obsequiis, intravit ipse in balneum et exiens mundata conscientia mundissimis opertus est lineis, ut iudicio sanctorum episcoporum sollempnia populo celebraret. |
| 9 | Cumque iam ad aecclesiam procederet, callidus adversarius propositum illius violare cupiens, ut contra votum suum aliquem pauperem non lotum episcopus dimitteret, assumpta specie faedissimi luridissimique leprosi, sanie fluvidi, pannis tabo rigentibus amicti, gressu tremente nutabundi, nimia raucedine miserandi, ante limen aecclesiae se illi obvium tulit. |
| 10 | Tunc sanctus antistes instinctu divino regressus, ut cognosceret, quali nuper inimico subcumberet, extractis albis aquam sine mora calefieri et ipsum misellum in ipsam fecit imponi. |
| 11 | Assumptaque novacula turpissimum collum caepit radere. |
| 12 | Cumque ab una aure usque ad medias derasisset arterias, caepit ab alia, ut ad eundem locum rasuram perduceret; illuc autem perveniens setas longiores quam abscideret, mira dictu, renatas invenit. |
| 13 | Et cum hoc sepe fieret et ille radere non cessaret, ecce inter manus episcopi, horresco referens, oculus mirae magnitudinis in arteriarum medio caepit apparere. |
| 14 | Tunc ille pavefactus a tali monstro resilivit et se Christi nomine cum ingenti clamore consignavit. |
| 15 | Ante cuius invocationem fraudulentus hostis ultra fallaciam suam abscondere non valens ceu fumus evanuit et abscedens dixit: 'Iste oculus vigilanter intendit, quando carnem in quadragesima comedisti'. |