Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, 20.
| 1 | Fuit alius episcopus parvissimae civitatulae, qui se, dum adhuc in carne viveret, non apostolorum et martirum more intercessorem ad Deum haberi, sed ipse divinis cultibus voluit honorari. |
| 2 | Sed talem superbiam hoc modo studuit occultare, ut sanctus Dei diceretur, ne omnibus abhominabilis cum idolis gentium reputaretur. |
| 3 | Hic habuit unum vassallum, non ignobilem civium suorum, valde strennuum et industrium, cui tamen ille, non dicam aliquod beneficium, sed nec ullum quidem aliquando blandum sermonem impendit. |
| 4 | Qui nesciens, quid agere posset, ut inmites eius animos placaret, excogitavit, ut, si aliquod signum in nomine eius se fecisse comprobaret, ad gratiam ipsius pervenire valeret. |
| 5 | Cum ergo de domo sua ad episcopum venire disponeret, assumpsit duas caniculas in manu sua, quas Gallica lingua veltres nuncupant, quae agilitate sua vulpes et ceteras minores bestiolas facillime capientes, quacaras etiam et alia volatilia ascensu celeriore sepe fallerent; et dum in via vulpem muribus insidiantem videret, ex inproviso canes illi tacitus inmisit. |
| 6 | Quae volatu rapidissimo ruentes post illam intra iactum sagittae comprehenderunt. |
| 7 | Ipse quoque cursu praepetis consecutus vivam et sanam dentibus canum vel unguibus excussit; canes autem ubi potuit abscondens, tripudians cum illo munere ad dominum suum introivit et suppliciter infit: 'Ecce, domine, quale munus ego et pauperculus acquirere potui'. |
| 8 | Tunc episcopus parum arridens interrogavit, quomodo illam ita sanam comprehenderet. |
| 9 | At ille propius accedens et per salutem ipsius domini sui iurans, quod veritatem ab eo non celaret, intulit: 'Domine, per campum istum cavallicans et vulpem istam non longe aspiciens laxis habenis post illam tendere caepi. |
| 10 | Porro cum ipsa tam perniciter aufugeret, ut vix eam iam videre potuissem, elevata manu adiuravi eam dicens: „In nomine domini mei Rechonis sta et non movearis ultra!" Et ecce quasi catenis obligata stetit in loco fixa, donec eam quasi ovum derelictum tollerem'. |
| 11 | Tunc ille inani gestione perflatus dixit coram omnibus: 'Nunc apparet sanctitas mea; nunc scio, qui sim; nunc agnosco, quid futurus sim'. |
| 12 | Ex illo die exosum illum hominem super omnes familiares suos miro coluit amore. |