Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, 18.
| 1 | Nimium pertimesco, o domine imperator Karole, ne, dum iussionem vestram implere cupio, omnium professionum et maxime summorum sacerdotum offensionem incurram. |
| 2 | Sed tamen de his omnibus non grandis mihi cura est, si tantum vestra defensione non destituar. |
| 3 | Precepit religiosissimus Karolus imperator, ut omnes episcopi per latissimum regnum suum aut ante praefinitum diem, quem ipse constituerat, in aecclesiasticae sedis basilica praedicarent, aut quicumque non faceret, episcopatus honore careret. |
| 4 | Sed quid dico: honorem? cum apostolus protestetur: Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. |
| 5 | Sed vere vobis occulte fateor, quia magnus honor in eo, opus vero bonum nec minimum requiritur. |
| 6 | Supradictus igitur primas ad tale praeceptum conterritus, cum nihil aliud sciret nisi deliciis affluere et superbire, timens autem, ne, si episcopio careret, luxuria sua pariter viduaretur, vocavit duos de primoribus palatinis ad diem festum et post evvangelii lectionem ascendit ad gradus quasi ad alloquendum populum. |
| 7 | Cumque ad tam inopinatam rem omnes admirati concurrerent, excepto uno pauperculo valde rufo, gallicula sua, quia pilleum non habuit et de colore suo nimium erubuit, caput induto, dixit nominetenus non re vera episcopus ad hostiarium vel scarionem suum, cuius dignitatis aut ministerii viri apud antiquos Romanorum ediliciorum nomine censebantur: 'Voca ad me illum pilleatum hominem, qui stat iuxta ostium aecclesiae'. |
| 8 | Festinans ille mandatum domini complere,apprehendens miserum, caepit eum trahere ad episcopum. |
| 9 | Qui timens, ne gravi multaretur vindicta, quia tecto capite in domo Dei stare praesumpserit, totis viribus caepit reniti, ne quasi ad tribunal severissimi iudicis duceretur. |
| 10 | Tunc episcopus de eminentioribus prospiciens et nunc vassallum suum alloquens, nunc illum misellum increpitans, excelsa voce clamando praedicavit: 'Attrahe illum, cave ne dimittas! Velis nolis huc debes venire'. |
| 11 | Cum ergo aut vi aut metu devictus appropinquaret, dixit episcopus: 'Accede propius, appropinqua etiam!' Atque deinde apprehensum capitis tegimen extraxit et ad plebem proclamavit: 'Ecce videtis, populi, rufus est iste ignavus'. |
| 12 | Et reversus ad altare sollempnia consecravit vel se consecrasse simulavit. |
| 13 | Talibus ergo missis ad finem perductis ingrediuntur in aulam variis tapetibus et omnigenis ornatam palliis, ubi oppipare illud convivium, auro vel argento sive gemmeis vasis inmissum, fastidio vel nausia laborantes in sui desiderium posset allicere. |
| 14 | Sedebat autem ipse mollissimis plumis preciosissimo serico vestitis exstructus, imperatoria purpura indutus, ita ut nihil illi nisi sceptrum illud et nomen regium deesset, ditissimorum militum cohortibus septus, in quorum comparatione illi palatini, hoc est invictissimi Karoli proceres, vilissimi sibimet ipsis viderentur. |
| 15 | Qui cum post admirabile illud et regibus inusitatum convivium licentiam abeundi peterent, ille, ut eis magnificentiam suam et gloriam manifestius ostenderet, iussit procedere peritissimos cantandi magistros cum omnibus organis musicorum, de quorum vocibus et sonitu fortissima corda mollescerent et liquidissima Rheni fluenta durescerent. |
| 16 | Potuum vero diversissima genera variis pigmentis aut medicaminibus contemperata, herbis et floribus, gemmarum vel auri fulgorem in se trahentibus suumque ruborem illis infundentibus, coronata, restagnantibus iam stomachis tepebant in manibus. |
| 17 | Interea vero pistores, lanii, coci et fartores plenis ventribus omnimoda gulae irritamenta exquisitis artibus praeparabant, qualis numquam cena magno composita est Karolo. |
| 18 | Mane autem facto cum aliquantisper ad sobrietatem rediret episcopus et luxum, quem pridie coram satellitibus imperatoris expenderat, perhorrere caepisset, iussit eos adduci ad se et regiis muneribus honoratos adiuravit, ut de se bona et modesta apud terribilem Karolum narrare dignarentur, et quia publice in aecclesia ipsis audientibus praedicaret. |
| 19 | Quos cum reversos imperator interrogaret, cur eos episcopus ille vocaret, procidentes ad pedes eius dixerunt: 'Domine, ut nos in vestro nomine supra mediocritatem nostram honoraret'. |
| 20 | Et adiecerunt: 'Fidelissimus est vobis et omnibus vestris optimus episcopus ille summoque sacerdotio dignissimus est. |
| 21 | Nam si nostre vilitati credere dignamini, fatemur sublimitati vestrae, quia declamatorie audivimus illum praedicare'. |
| 22 | Cumque imperator eius imperitiae conscius de modo praedicationis inquireret et illi eum fallere non auderent, omnia per ordinem retexerunt. |
| 23 | Tunc intellegens causa timoris sui aliquid illum loqui conatum, quam praeceptum suum praetermittere ausum, licet indignum, retinere permisit pontificatum. |