Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, 17.
| 1 | Idem quoque episcopus, cum bellicosissimus Karolus in bello contra Hunos esset occupatus, ad custodiam gloriosissimae Hildigardae relictus est. |
| 2 | Qui cum familiaritate illius animari caepisset, in tantam progressus est proterviam, ut virgam auream incomparabilis Karoli, quam ad statum suum fieri iussit, diebus feriatis vice baculi ferendam, pro episcopali ferula improbus ambiret. |
| 3 | Quae illum callide deludens, dixit non audere se eam cuilibet homini dare, sed tamen fidam se legationem eius causae apud regem fore. |
| 4 | Veniente autem eo suggessit illa ioculariter, quae amens postulavit episcopus. |
| 5 | Cuius peticioni iocundissimerex assensus, promisit se etiam plus facturum quam ille peteret. |
| 6 | Cum autem cuncta pene Europa ad triumphatorem tantae gentis Karolum convenisset, pronuntiavit haec in auribus maiorum et minorum: 'Episcopi contemptores huius mundi esse debuerunt et alios exemplo sui ad appetenda caelestia provocare. |
| 7 | Nunc vero prae caeteris mortalibus tanta ambitione corrupti sunt, ut quidam ex eis non contentus episcopatu, quem in prima Germaniae sede retinet, sceptrum nostrum, quod pro significatione regiminis nostri aureum ferre solemus, pro pastorali baculo nobis ignorantibus sibi vendicare voluisset'. |
| 8 | Reus reatum suum recognoscens indulgentia percepta recessit. |