monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XXI > XVIII > XVII > XII > XII > XIX > XVI > XXVI > X > XIII > XVIII > XVII > XVI > X > XII > XIX > II > II > XVI > X > II > XXIV > II > XXI > 1. > 20. > XXI > 6. > 9. > 8. > 4. > 5. > 7. > 3. > 15. > 11. > 25. > PREFATIO. > 13. > 17. > 18. > 22. > 20. > 12. > 19. > 31. > 23. > 5. > 26. > 16.
Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, , 15. <<<     >>> 17.

Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, 16.

1 Quia retulimus, quomodo sapientissimus Karolus humiles exaltaverit, referamus etiam, qualiter superbos humiliaverit.
2 Fuit quidam episcopus vanae gloriae et inanium rerum valde cupidus .
3 Quod sagacissimus Karolus deprehendens praecepit cuidam Iudeo mercatori, qui terram repromissionis sepius adire et inde ad cismarinas provintias multa preciosa et incognita solitus erat afferre, ut eundem episcopum quolibet modo deciperet aut illuderet.
4 Qui comprehendens unum murem domesticum diversis aromatibus condivit et praefato episcopo venalem adportavit, dicens se de Iudea illud preciosissimum et antea non visum animal attulisse.
5 Ille ad rem tantam gaudio repletus obtulit ei tres libras de argento, ut carissimum illud munus deberet accipere.
6 Tunc dixit Iudeus: 'Quam decorum precium pro tam caro munere! Prius hoc in profundum maris proicio, quam quilibet hominum tam vili et turpissimo precio illud acquirat'.
7 Ille, qui multa haberet et pauperibus nihil umquam tribueret, promisit ei X libras, ut incomparabilem illam rem posset accipere.
8 Tunc astutus homo ille indignatione simulata profatus est: 'Non velit Deus Abraham, ut ita perdam laborem et subvectionem meam!' Tunc avarus ille clericus tam carum munus inhians proposuit ei XX libras.
9 Iudeus ergo turbidus murem preciosissimo involvens serico caepit abire.
10 Episcopus quasi deceptus sed vere decipiendus, revocavit eum et dedit ei plenum modium de argento, ut preciosissimo illo munere potiri potuisset.
11 Tandem igitur mercator ille multis precibus ambitus vix egre concessit; et acceptum argentum imperatori pertulit, et omnia supradicta narravit.
12 Post dies autem non multos convocavit rex omnes episcopos et proceres eiusdem provinciae ad colloquium suum et post multa necessaria pertractata praecepit afferri totum illud argentum et in medio poni palatio Tunc sic pronuntians ait: 'Vos, patres et provisores nostr.
13 episcopi, pauperibus immo Christo in ipsis ministrarei, non inanibus rebus inhiare debuistis.
14 Nunc autem in contrarium cuncta vertentes cenodoxiae vel avariciae super omnes mortales intenditis'.
15 Et adiecit: 'Unus ex vobis tantum argenti pro uno mures domestico pigmentis temperato, cuidam dedit Iudeo'.
16 Ille autem, qui tanto flagitio deceptus erat, ad pedes eius corruens veniam pro commisso precabatur.
17 Quem ipse digna invectione coercitum, confusum permisit abire.
Notkerus Balbulus HOME

bsb18812.168

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik