monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XXI > XVIII > XVII > XII > XII > XIX > XVI > XXVI > X > XIII > XVIII > XVII > XVI > X > XII > XIX > II > II > XVI > X > II > XXIV > II > XXI > 1. > 20. > XXI > 6. > 9. > 8. > 4. > 5. > 7. > 3. > 15.
Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, , 14. <<<     >>> 16.

Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, 15.

1 In eadem quoque profectione inopinato venit ad quendam episcopum in loco inevitabili constitutum.
2 Cumque ipso die carnes quadrupedum aut volatilium comedere noluisset, quia VI esset feria, pontifex ille iuxta facultatem loci ipsius, cum repente pisces invenire nequisset, optimum illi caseum et ex pinguedine canum iussit apponi.
3 Moderatissimus autem Karolus ubique et in omnibus institutus, verecundiae praesulisparcens nihil aliud requisivit, sed assumpto cultello, abhominabili ut sibi videbatur erugine proiecta, albore casei vescebatur.
4 Episcopus autem, qui more famulorum propter astabat, propius accedens dixit: 'Cur ita facis, domine imperator? Nam quod proicis, illud optimum est'.
5 Tunc ille, qui fallere nesciret et a nullo se falliposse putasset, iuxta suadelam episcopi eruginis illius partem in os proiecit et sensim masticans in modum butyri degluttivit; et episcopi consilium probans dixit: 'Verum, bone hospes, dixisti'.
6 Addiditque: 'Omnibus annis duas carradas talibus caseis plenas ad Aquasgrani mihi dirigere ne praetermittas'.
7 Ad cuius impossibilitatem rei consternatus episcopus quasi in periculo status et ministerii sui constitutus, ei suggessit: 'Domine, caseos acquirere possum, sed nescio, qui eiusmodi sunt, qui vero aliter, et timeo, ne reprehensibilis inveniar apud vos'.
8 Tum Karolus, quem insueta atque incognita nequaquam fugere vel latere potuissent, dixit episcopo, in talibus enutrito et adhuc earundemrerum nescio: 'Incide omnes per medium, et quos tales perspexeris, acuminato ligno coniunge et in cubam missos dirige mihi; alios autem tibi et clero vel familiae tuae reserva'.
9 Quod dum per duos annos factum fuisset et rex talia munera dissimulanter accipi iuberet, tercio anno iam venit episcopus et per se ipsum tanto labore et tam longe adducta repraesentare curavit, Tunc equissimus Karolus curis et laboribus eius compassus dedit ad eundem episcopatum optimam curtem, unde frumentum et vinum ad suas et suorum necessitates ipse et successores eius habere potuissent.
Notkerus Balbulus HOME

bsb18812.167

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik