monumenta.ch > Paulus Diaconus > 2. > 14. > 28. > 46. > 40. > 67. > 30. > 52. > 20. > 29. > 43. > 23. > 61. > 24. > 35. > 19. > 21. > 30. > 37. > 62. > 12. > 51. > 60. > 27. > 70. > 36. > 3. > 55. > 64. > 7. > 45. > 71. > 34. > 8. > 33. > 68. > 41. > 65. > 48. > 44. > 15. > 39. > 1. > 63. > 33. > 32. > 18. > 64. > 54. > 67. > 14.
Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, , 13. <<<     >>> 15.

Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, 14.

1 Erat quoddam episcopium itineranti Karolo nimis obvium vel magis inevitabile.
2 Episcopus vero loci illius cupiens illi satisfacere, cuncta quae habere potuit, in eius obsequium profligavit.
3 Cum autem quodam tempore insperato veniret imperator, tum vero episcopus ille conturbatus, more hirundinis huc illucque discurrens et non solum basilicas vel domos sed et curtes ipsasque plateas verri faciens et purgari, valde lassus et indignatus obviam illi processit.
4 Quod cum piissimus adverteret Karolus, oculos in diversa iaciens et singula quaeque perlustrans dixit ad antistitem: 'Semper, hospes optime, bene ad nostrum introitum omnia facis emundari'.
5 Ille quasi divinitus allocutus, conquiniscens et invictam dexteram complexus deosculans, indignatione quantum potuit occultata respondit: 'Iustum est, domine, ut, quocumque vos veneritis, omnia expurgentur usque ad fundum'.
6 Tunc sapientissimus regum de aliis alia intellegens dixit ad eum: 'Si evacuare novi, et replere didici'.
7 Et adiecit: 'Habeas fiscum illum episcopatui tuo proximum, et omnes successores tui usque in saeculum'.
Notkerus Balbulus HOME

bsb18812.167