Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, 11.
| 1 | Religiosissimus et temperatissimus Karolus hanc consuetudinem habebat, ut in XLmae diebus octava hora diei, missarum celebritate pariter cum vespertinis laudibus peracta, cibum sumeret; nec tamen idcirco ieiunium violaret, cum secundum Domini praeceptum ab hora ad horam comederet. |
| 2 | Quod episcopus quidam contra interdictum sapientis viri multum iustus et nimium stultus inprovide reprehendit. |
| 3 | Sapientissimus autem Karolus indignatione dissimulata admonitionem eius humiliter suscepit, dicens: 'Bene admonuisti, laete vir episcope; ego autem tibi praecipio, ut nihil degustes antequam extremi officiales, qui sunt in curte mea, reficiant'. |
| 4 | Comedente autem Karolo ministrabant duces et tiranni vel reges diversarum gentium. |
| 5 | Post cuius convivium cum illi comederent, serviebant eis comites et praefecti vel diversarum dignitatum proceres. |
| 6 | Ipsis quoque manducandi finem facientibus militares viri vel scolares alae reficiebantur. |
| 7 | Post hos omnimodorum officiorum magistri, deinde ministri, post inde vero eorundem ministrorum ministri, ita ut ultimi ante noctis medium non manducarent. |
| 8 | Cumque iam prope finita esset XLma et praefatus episcopus in tali castigatione permansisset, dixit ad illum clementissimus Karolus: 'Ut puto, probasti, episcope, quia non intemperantiae sed providentiae gratia ante vespertinam horam in XLma convivor'. |