monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XXI > XVIII > XVII > XII > XII > XIX > XVI > XXVI > X > XIII > XVIII > XVII > XVI > X > XII > XIX > II > II > XVI > X > II > XXIV > II > XXI > 1. > 20. > XXI > 6. > 9. > 8. > 4. > 5. > 7. > 3. > 15. > 11. > 25. > PREFATIO. > 13. > 17. > 18. > 22. > 20. > 12. > 19. > 31. > 23. > 5. > 26. > 16. > 10.
Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, , 9. <<<     >>> 11.

Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, 10.

1 Referendum hoc in loco videtur, quod tamen a nostri temporis hominibus difficile credatur, cum et ego ipse qui scribo propter nimiam dissimilitudinem nostrae et Romanorum cantilenae non satis adhuc credam, nisi quia patrum veritati plus credendum est quam modernae ignavae falsitati.
2 Igitur indefessus divinae servitutis amator Karolus, voti sui compotem quantum fieri potuit in litterarum scientia effectum se gratulatus, sed adhuc omnes provintias immo regiones vel civitates in laudibus divinis, hoc est in cantilenae modulationibus, ab invicem dissonare perdolens, a beate memorie Stephano papa, qui deposito et decalvato ignavissimo Francorum rege Hilderico se ad regni gubernacula antiquorum patrum more perunxit, aliquos carminum divinorum peritissimos clericos impetrare curavit.
3 Qui bonae illius voluntati et studiis divinitus inspiratis assensum praebens, secundum numerum XII apostolorum de sede apostolica XII clericos doctissimos cantilenae ad eum direxit in Franciam.
4 Franciam vero interdum cum nominavero, omnes cisalpinas provincias significo, quia, sicut scriptum est: In die illa apprehendent X viri ex omnibus linguis gentium fimbriam viri Iudei, in illo tempore propter excellentiam gloriosissimi Karoli et Galli et Aquitani, Edui et Hispani, Alamanni et Baioarii non parum se insignitos gloriabantur, si vel nomine Francorum servorum censeri mererentur.
5 Cum ergo supradicti clerici Roma digrederentur, ut semper omnes Greci et Romani invidia Francorum gloriae carpebantur, consiliati sunt inter se, quomodo ita cantum variare potuissent, ut numquam unitas et consonantia eius in regno et provincia non sua laetaretur.
6 Venientes autem ad Karolum, honorifice suscepti et ad praeminentissima loca dispersi, et singuli in locis singulis diversissime, et quam corruptissime poterant excogitare, et ipsi canere et sic alios docere laborabant.
7 Cum vero ingeniosissimus Karolus quodam anno festivitates nativitatis et apparitionis Domini apud Treverense vel Mettense opidum celebrasset et vigilantissime immo acutissime vim carminum deprehendisset vel potius penetrasset, sequenti vero anno easdem sollempnitates Parisii vel Turonis ageret et nihil illius soni audisset, quem priori anno in supradictis locis expertus fuerat, sed et illos, quos ad alia loca direxerat, cum tempore procedente ab invicem discordare comperisset, sanctae recordationis Leoni papae, successori Stephani, rem detulit.
8 Qui vocatos Romam vel exilio vel perpetuis dampnavit ergastulis et dixit illustri Karolo: 'Si alios tibi praestitero, simili ut anteriores invidentia cecati non praetermittent illudere tibi.
9 Sed hoc modo studiis tuis satisfacere curabo: da mihi de latere tuo duos ingeniosissimos clericos, ut non advertant qui mecum sunt, quod ad te pertineant, et perfectam scientiam Deo volente in hac re, quam postulas, assequentur'.
10 Factumque est ita.
11 Et ecce post modicum tempus optime instructos remisit ad Karolum.
12 Qui unum secum retinuit, alterum vero petente filio suo Trougone, Mettensi episcopo, ad ipsam direxit aecclesiam.
13 Cuius industria non solum in eodem loco pollere, sed et per totam Franciam in tantum cepit propagari, ut nunc usque apud eos, qui in his regionibus Latino sermone utuntur, aecclesiastica cantilena dicatur Mettensis.
14 Apud nos autem, qui Theutonica sive Teutisca lingua loquimur, aut vernaculae met aut mette vel secundum Grecam derivationem usitato vocabulo mettisca nominetur.
Notkerus Balbulus HOME

bsb18812.164

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik