Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, 8.
| 1 | Cum autem itinerando venisset Karolus ad quandam grandem basilicam et quidam clericus de circumcellionibus ignarus disciplinae Karoli in chorum ultro intraret et nihil omnino de talibus unquam didicisset, in medio cantantium mutus et amens constitit. |
| 2 | Ad quem paraphonista levato peniculo ictum ei, nisi caneret, minabatur. |
| 3 | Tum ille nesciens quid ageret, quove se vertere posset, foras exire non ausus, cervicem in modum circuli contorquens et dissolutis malis hians cantandi qualitatem iuxta possibilitatem imitari conabatur. |
| 4 | Caeteris ergo risum tenere non valentibus fortissimus imperator, qui ne ad magnas quidem res a statu mentis suae moveretur, quasi gestum coctionis illius non adverteret, ordinatissime finem praestolabatur missae. |
| 5 | Postea vero vocato ad se misero illo miseratusque labores et angustias illius hoc modo consolatus est eum: ' Multas gratias habeas, bone clerice, pro cantu et laboribus tuis'; et ad sublevandam eius paupertatem iussit ei dari unam libram argenti. |
| 6 | Ne vero oblivisci vel neglegere videar, hoc vere de industria vel meritis eius agnovi: quia de discipulis eius nullus remansit, qui non vel abba sanctissimus vel antistes sanctissimus extiterit. |
| 7 | Apud quem et domnus meus G. primo in Gallia, post vero in Italia liberalibus est disciplinis imbutus. |
| 8 | Sed ne a scientibus rerum illarum arguar mendacii, quia nullum excaeperim, fuerunt in eius scola duo molinariorum filii de familia sancti Columbani, quos quia non congruit ad episcopiorum vel caenobiorum regimen sublevari, tamen per merita, ut creditur, magistri sui praeposituram Bobiensis monasterii unus post unum strenuissime gubernaverunt. |