Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, 7.
| 1 | Quod de ordinatione lectionum oblitus sum dicere, cum de responsi dispositione narrarem, hic paucis liceat absolvere. |
| 2 | Nullus in basilica doctissimi Karoli lectiones cuiquam recitandas iniunxit, nullus ad terminum vel ceram imposuit vel saltim unguibus quantulumcumque signum impressit. |
| 3 | Sed cuncti omnia, quae legenda erant, ita sibi nota facere curarunt, ut, quando inopinato legere iuberentur, inreprehensibiles apud eum invenirentur. |
| 4 | Digito autem vel baculo protento vel ex latere suo ad procul sedentes aliquo directo demonstravit, quem legere voluisset. |
| 5 | Einem vero lectionis sono gutturis designavit. |
| 6 | Ad quem universi ita intente suspensi sunt, ut, sive finita sententia seu in media distinctione sive subdistinctione significaret, nullus sequens superius aut inferius incipere praesumeret, quantumcumque incongrua finis aut initium viderentur; et hoc modo factum est, ut, etiamsi non intellegerent, omnes in eius palatio lectores optimi fuissent. |
| 7 | Nullus alienus, nullus etiam notus, nisi legere sciens et canere, chorum eius ausus est intrare. |