Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, 6.
| 1 | Defuncto quoque alio pontifice quendam iuvenem in locum eius substituit imperator. |
| 2 | Qui cum laetus ad abeundum exiret et ministri eius iuxta gravitatem episcopalem caballum eius ad gradus ascensionum adducerent, indignatus ille, quod quasi pro infirmo eum habere voluissent, de plana terra ita super eum ascendit, ut vix se retineret in eo, ne in ulteriorem partem decideret. |
| 3 | Quod per cancellos palatii rex prospiciens cito illum ad se vocari praecepit et sic illum allocutus est: 'Bone vir, celer es et agilis, pernix et praepes; utque ipse tu nosti, multis bellorum turbinibus undique serenitas imperii nostri turbatur, idcirco opus habeo tali clerico in comitatu meo. |
| 4 | Esto igitur interim socius laborum nostrorum, dum tam celeriter ascendere potes caballum tuum'. |