monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XXI > XVIII > XVII > XII > XII > XIX > XVI > XXVI > X > XIII > XVIII > XVII > XVI > X > XII > XIX > II > II > XVI > X > II > XXIV > II > XXI > 1. > 20. > XXI > 6. > 9. > 8. > 4. > 5.
Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, , 4. <<<     >>> 6.

Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, 5.

1 Erat quidam clericus in comitatu regis, vilis et abiectus et scientia litterarum non satis instructus.
2 Quem piissimus Karolus paupertati eius compassus, licet omnes odio eum haberent et expellere niterentur, nunquam tamen persuaderi poterat, ut ipse illum abiceret vel a sectatu suo removeret.
3 Accidit autem, ut in vigilia sancti Martini quidam episcopus imperatori nuntiaretur defunctus.
4 Qui vocavit ad se unum de clericis suis, nobilitate et doctrina non mediocriter praeditum, et dedit illi episcopatum illum.
5 Qui leticia resolutus convocavit ad mansionem suam multos de palatinis, plurimos etiam de parrochia illa venientes ad se cum grandi fastu suscepit et cunctis permagnificum fecit parari convivium.
6 Dapibus igitur praegravatus, mero ingurgitatus vinoque sepultus, nocte illa sanctissima ad nocturnas vigilias venire neglexit.
7 Fuit autem consuetudo, ut magister scolae designaret pridie singulis, quod responsorium cantare deberent in nocte.
8 Huic autem, qui episcopatum iam quasi in manu retinebat, responsorium: Domine si adhuc populo tuo erat iniunctum.
9 Cum ergo defuisset ille et post lectionem diuturnum silentium transiret et alterutrum se ad sublevandum responsorium coortarentur et alius atque alius suum responsorium se cantare debere diceret, tandem aliquando dixit imperator: 'Cantet aliquis'.
10 Tunc abiectus ille numine divino confortatus et tali auctoritate roboratus responsorium imposuit.
11 Mox clementissimus rex non putans, quia totum canere nosset, iussit eum adiuvare.
12 Cumque alii cantarent et ille miserabilis a nullo versum perdiscere potuisset, cantato responsorio caepit orationem dominicam modulatissime psallere.
13 Omnibus vero illum impedire volentibus, probare volens sapientissimus Karolus, ad quem finem ille perveniret, prohibuit, ne quis ei molestus esset.
14 Quo versum in haec verba concludente: Adveniat regnum tuum caeteri, vellent nollent, respondere coacti sunt: Fiat voluntas tua.
15 Finitis autem laudibus matutinis cum rex ad palatium vel caminatam dormitoriam calefaciendi et ornandi se gratia pro tantae festivitatis honore rediret, praecepit ad se vocare veterem illum famulum sed novum cantorem, et ait illi: 'Quis te iussit responsorium illud canere?' Pavefactus ille respondit: 'Domine, vos praecepistis: „Cantet aliquis"'.
16 Et dixit rex, quod nomen imperii veteribus in usu fuit: 'Bene' atque addidit: 'Quis demonstravit tibi versum illum?' Tunc ille verba, quibus eo tempore superiores ab inferioribus honorari demulcerique vel adulari solebant, instinctu Dei, ut creditur, animatus hoc modo labravit: 'Laete vir domine, laetifice rex , cum a nullo versum alium inquirere potuissem, cogitavi in mente mea, si aliquem incongruum arripuissem, offensam vestrae dominationis incurrerem; idcirco eum cantare disposui, cuius finis iuxta consuetudinem penultimis responsorii conveniret'.
17 Tunc moderatissimus imperator sensim arridens illi pronuntiavit coram principibus suis: 'Superbus ille, qui nec Deum nec praecipuum illius amicum timuit vel honoravit, ut se vel ad unam noctem a luxuria sua refrenaret, quatenus responsorium, quod sicut audio cantare debuit, saltim incipere occurrisset, divino et meo iudicio careat episcopatu, et tu illum Deo donante et me concedente iuxta canonicam et apostolicam auctoritatem regere curato'.
Notkerus Balbulus HOME

bsb18812.161

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik