monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XXI > XVIII > XVII > XII > XII > XIX > XVI > XXVI > X > XIII > XVIII > XVII > XVI > X > XII > XIX > II > II > XVI > X > II > XXIV > II > XXI > 1. > 20. > XXI > 6. > 9. > 8. > 4. > 5. > 7. > 3.
Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, , 2. <<<     >>> 4.

Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, 3.

1 Cumque victoriosissimus Karolus post longum tempus in Galliam reverteretur, praecepit ad se venire pueros, quos Clementi commendaverat, et offerre sibi epistolas et carmina sua.
2 Mediocres igitur et infimi praeter spem omnibus sapientiae condimentis dulcoratas obtulerunt.
3 Nobiles vero omni fatuitate tepentes praesentarunt.
4 Tunc sapientissimus Karolus aeterni iudicis iusticiam imitatus, bene operatos ad dexteram segregatos his verbis allocutus est: 'Multas gratias habete, filii, quia iussionem meam et utilitatem vestram iuxta possibilitatem exequi fuistis intenti.
5 Nunc ergo ad perfectum attingere studete, et dabo vobis episcopia et monasteria permagnifica, et semper honorabiles eritis in oculis meis'.
6 Deinde ad sinistros cum magna animadversione vultum contorquens et flammante intuitu conscientias eorum concutiens, hyronice haec terribilia tonando potius quam loquendo iaculatus est in illos: 'Vos nobiles, vos primorum filii, vos delicati et formosuli, in natales vestros et possessionem confisi, mandatum meum et glorificationem vestram postponentes, litterarum studiis neglectis, luxuriae ludo et inerciae vel inanibus exercitiis indulsistis'.
7 Ety his praemissis solitum iuramentum, augustum caput et invictam dexteram ad caelum convertens, fulminavit: 'Per regem celorum! non ego magni pendo nobilitatem et pulchritudinem vestram, licet alii vos admirentur; et hoc procul dubio scitote, quia, nisi cito priorem neglegentiam vigilanti studio recuperaveritis, apud Karolum nihil unquam boni acquiretis'.
Notkerus Balbulus HOME

bsb18812.159