monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XXI > XVIII > XVII > XII > XII > XIX > XVI > XXVI > X > XIII > XVIII > XVII > XVI > X > XII > XIX > II > II > XVI > X > II > XXIV > II > XXI > 1.
>>> Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, 2.

Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER PRIMUS GESTORUM KAROLI, 1.

1 Omnipotens rerum dispositor ordinatorque regnorum et temporum, cum illius admirande statuae pedes ferreos vel testaceos comminuisset in Romanis, alterius non minus admirabilis statuae caput aureum per illustrem Karolum erexit in Francis.
2 Qui cum in occiduis mundi partibus solus regnare caepisset et studia litterarum ubique propemodum essent in oblivione ideoque verae deitatis cultura teperet, contigit duos Scottos de Hibernia cum mercatoribus Brittannis ad litus Gallie/ devenire, viros et in saecularibus et in sacris scripturis incomparabiliter eruditos.
3 Qui cum nihil ostenderent venale, ad convenientes emendi gratia turbas clamare solebant: 'Si quis sapientiae cupidus est, veniat ad nos et accipiat eam; nam venalis est apud nos’.
4 Quam tamen iccirco venalem se habere professi sunt, quia populum non gratuita sed venalia mercari viderunt, ut sic vel sapientie sicut ceteris rebus coemendis eos incitarent vel, sicut sequentia comprobant, per tale praeconium in admirationem verterent et stuporem.
5 Denique tam diu clamata sunt ista, donec ab admirantibus vel insanos illos putantibus ad aures Karoli regis, semper amatoris et cupidissimi sapientiae, perlata fuissent.
6 Qui cum omni celeritate ad suam eos praesentiam evocatos interrogavit, si vere, ut ipse fama comperit, sapientiam secum haberent.
7 Qui dixerunt: 'Et habemus eam et in nomine Domini digne querentibus dare parati sumus'.
8 Qui cum inquisisset ab illis, quid pro ipsa peterent, responderunt: 'Loca tantum oportuna et animos ingeniosos et, sine quibus peregrinatio transigi non potest, alimenta et quibus tegamur'.
9 Quo ille percepto, ingenti gaudio repletus primum quidem apud se utrumque parvo tempore tenuit.
10 Postea vero cum ad expeditiones bellicas urgeretur, unum eorum nomine Clementem in Gallia residere praecepit, cui et pueros nobilissimos, mediocres et infimos satis multos commendavit, et eis, prout necessarium habuerunt, victualia ministrari praecepit habitaculis oportunis ad habitandum deputatis.
11 Alterum vero nomine... in Italiam direxit, cui et monasterium sancti Augustini iuxta Ticinensem urbem delegavit, ut illuc ad eum qui voluissent ad discendum congregari potuissent.
Notkerus Balbulus HOME


© 2006 - 2026 Monumenta Informatik