Notkerus Balbulus, De musica, DE MENSURA FISTULARUM ORGANICARUM., INTERPRETATIO LATINA.
| 1 | Postquam cognovisti quomodo omnes fistulae invicem sibi respondeant, iam mensuram earum etiam discere ne graveris. |
| 2 | Fac primam tam longam, uti ante dictum est, quam velis, tamque amplam, quam placuerit: eiusdem amplitudinis omnes esse debent. |
| 3 | Metire reliquas ad mensuram primae. |
| 4 | Vide primo quam ampla sit; amplitudo dicitur diameter. |
| 5 | Dein relinque pro primae fistulae longitudine octavam partem eiusdem amplitudinis, et divide illam ab hinc deorsum usque ad labium, quod plectrum dicitur, in novem partes aequalis magnitudinis. |
| 6 | Harum novem partium octo partes da secundae, et haec est longitudo eius a labio sursum. |
| 7 | Relinque dein pro secundae fistulae longitudine bis octo partes diametri, et divide reliquum denuo sic in novem, harumque novem octo partes da tertiae; haec est longitudo eius, a labio sursum. |
| 8 | Sume dein primam, et relinque pro eius longitudine tertiam partem diametri, et divide eam abhinc deorsum usque ad labium in quatuor partes, et harum tres da quartae: haec est longitudo eius, et huc convenit diatessaron cum tono, tono, semitonio; et perge ita aequali modo a labio eius sursum. |
| 9 | Sume denuo primam, et relinque pro eius longitudine dimidiam partem eius amplitudinis, et divide eam in tres partes, et da harum duas quintae: haec est longitudo eius. |
| 10 | Sume dein eamdem quintam, et relinque pro eius longitudine octavam partem diametri, reliquumque divide in quatuor, et tribue ex his tria septimae. |
| 11 | Tunc metire octavam per primam: relinque in prima, quantum diameter est, id est, relinque omnem amplitudinem, et divide reliquum in duas eiusdem magnitudinis partes, et da unam octavae; haec est longitudo eius a plectro sursum. |
| 12 | Usque huc it diapente cum tono, tono, semitonio, tono. |
| 13 | Tunc tribue eamdem mensuram reliquis septem, quam post primam prioribus septem tribuisti. |
| 14 | Habet itaque prima duas longitudines octavae, cum una diametro supra; et similiter habet octava duas longitudines decimae quintae, et unam diametrum supra. |
| 15 | Prima vero quatuor longitudines habet decimae quintae, et insuper tres diametros. |
| 16 | Si miraris, cur tres sint et non duo, eius rationem accipe. |
| 17 | Nam si in prima relinquatur una diameter, et ea tamen dupla est respectu octavae, quae eius simpla est, eius autem longitudo ante protensionem diametri dimidium fit decimae quintae; tunc eius octava necessario dupla est puta decima quinta, et una diameter, eiusque prima necessario quadrupla, et duae diametri absque prima diametro. |
| 18 | Quod si velit organicus pro quindecim vel sexdecim chordarum litteris plena tria alphabeta facere, tunc metiatur tertium iuxta duo priora, sicut secundum iuxta primum metiebatur. |
| 19 | * |