| 1 | Qui autem lyram facit, eam ita mensuretur, ne propter maiorem extensionem nimis sonora, nec ob minorem extensionem minus sonora sit; chordae enim nimis altae et nimis depressae propter mensurae defectum omnium sunt ingratissimae. Hinc Phryges Doresque laudabant medium, quod inter duo illa extrema est. Itaque Dores mallebant aliquantulum propinquare tono infimo quam supremo; Phryges vero aliquantidum proximiores esse volebant supremo quam infimo. Duos hos modos Musica ex his ipsis gentibus dicit modum Dorium et Phrygium. Inter hos est tonus, qui est discrimen inter duos illos. Super Phrygium est Lydius, quorum discrimen tonus est. Super Lydium uno semitonio altior est mixolydius, et hoc altior uno tono hypermixolydius. Deinde tres sunt inferiores Dorio: inferior uno semitonio hypolydius est; hoc inferior uno tono hypophrygius; et adhuc uno tono hypodorius. Hic est infimus, a quo ascendendo octavus et supremus est hypermixolydius. Ex his octo modis, puta hypodorio, hypophrygio, hypolydio, Dorio, Phrygio, Lydio, mixolydio hypermixolydio demonstratae nobis sunt octo species diapason symphoniae. In quibus reperimus ascendendo ab infimo ad supremum haec septem discrimina: tonum, tonum, semitonium, tonum, tonum, semitonium, tonum. Ad haec sonat supremus modus duplum respectu infimi. Porro ubi hypodorius modus est, tunc profundissime cantare incipimus; et ubi hypophrygius, tunc uno tono altius incipimus; et ubi hypolidius, duobus; et ubi Dorius, tunc uno diatessaron; et ubi Phrygius, tunc uno diapente altius; et ubi hypermixolydius, tunc plenum cantamus diapason, nempe duplo altius, ut altius deinceps incipere non possimus. Quod si etiam cantus ipse ascendere deberet a loco, ubi inchoatur quam altissime potest, quia nempe ad octavam litteram, quae duplum sonat eius litterae, a qua inceperat, hominum vox per quadruplum passim pertingere non potest: ideo quadruplum ita accipiendum est, sicut nunc dixi, ut a primo initio in hypodorio, quod B. est vel C. duplum sit sursum usque ad B. vel C. in hypermixolydio, hinc vero duplum sursum ad octavam suam litteram, quae huic duplum, et illi quadruplum sonat: tunc eligere potes, an cantus altius debeat ascendere ab initio quam ad octavam litteram, quemadmodum fit in praedicta antiphona. Ut adeo in hypermixolydio incipiendum non sit, cum in eo modo nemo supra octavam litteram ascendere possit: sed in quacunque littera altius ascendi non potest, ab illa littera necessario ad eamdem litteram alphabeti inferioris descendendum est. Sic quoque mox inde, ubi nimis descendit, iterum ad superius alphabetum ascendere potest. In incipiendo potestatem habet intonandi tam profunde vel alte quam velit: ubi vero inceperit et perrexerit, cantans haud amplius sive profundius sive altius progredi potest, quam a duplo in simplum, vel a simplo in duplum, uti cognosci potest in monochordo vel in organo. Qui fistulam metitur, in ea evitet quod in lyra vitandum est: quia ubi primae [f. chordae] nimis longae fiunt, haud sonorae sunt, tonumque raucum efficiunt, etiamsi alterae sint sonorae: si vero nimium breves fiant, infimae tonum nimis exilem faciunt, etsi primae satis sint sonorae. |