monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XIV > INTERPRETATIO LATINA.
Notkerus Balbulus, De musica, DE TETRACHORDIS., , TEXTUS THEOTISCUS. <<<    

Notkerus Balbulus, De musica, DE TETRACHORDIS., INTERPRETATIO LATINA.

1 In quindecim chordis numerabant quatuor tetrachorda, in octo chordis duo disiuncta, in septem duo coniuncta, haec dicuntur duo discreta, duo indiscreta.
2 Si autem unum tantum addatur, tunc sunt omnia quatuor discreta, et ultimum dicitur gravium, alterum propter omnium cantuum terminationes finale, tertium superiorum, et quartum excellentium.
3 Quod autem pro sexdecim chordis in lyra ter septem, eodemque modo in quibusdam instrumentis tria alphabeta sint; id propter maiorem facilitatem factum est, ut sine difficultate ambarum manuum ascendendo plenus cantus formari possit, et superius omnino necesse non sit mutare manus a supremo alphabeto ad infinum.
4 Hinc tria alphabeta necessario ideo similia sunt, ut in quolibet sit Diapason, tum Diatessaron et Diapente.
5 Et in Diatessaron sunt tria cola, tonus, tonus, semitonium; et in Diapente quatuor, tonus, tonus, semitonium, tonus
Notkerus Balbulus HOME

csg242.11