monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XIV > INTERPRETATIO LATINA. > 4. > XI > 1. > XVI > 5. > 20. > 6. > . . . > XIV > XXV > XIII > XIV > XVII > XVIII > XXII > XII > XIX > XXIII > XXXI > 8. > 9. > 3. > XXVI > XIV > 4. > XVI > X > 5. > XXVII > XXXIV > II > XXVIII > 51. > 7. > Item aliud > XXIX > 3. > INTERPRETATIO LATINA.
Notkerus Balbulus, De musica, DE OCTO TONIS., , TEXTUS THEOTISCUS. <<<    

Notkerus Balbulus, De musica, DE OCTO TONIS., INTERPRETATIO LATINA.

1 Sciendum itaque, quod in cantu tonorum septem duntaxat mutationes sint, quas Virgilius dicit: Septem discrimina vocum; et octava in qualitate eadem est, quae prima.
2 Propterea in lyra et in psalterio septem semper chordae sunt, eaeque aequaliter factae.
3 In his aliisque instrumentis alphabetum ulterius haud procedit, quam ad primas septem litteras A B C D E F G. Ex septem his quatuor sunt, nempe B C D E, in quas omnis cantus desinit: qui primi et secundi toni est, desinit in B; qui tertii et quarti, in C; qui quinti et sexti, in D; qui septimi et octavi, in E. Quod si cantus descendere velit a sua conclusione deorsum usque ad quintam litteram, vel sursum ascendere usque ad nonam, ita ut tredecim superet, sicut fit in antiphona Cum fabricator mundi in primo tono: tunc superius apponendae sunt dicti alphabeti sex primae litterae A B C D E F et inferius tres ultimae E F G, tunc sexdecim sunt: quemadmodum veteribus musicis quindecim litterae, et quindecim chordae sufficere videbantur; et volebant, ut cithara totidem chordas haberet, usque dum suprema infimae corresponderet in quadruplo.
4 Haec est maxima proportio, et maxima symphonia, quae bis diapason dicitur, atque ex aliis symphoniis constat.
5 Diatessaron siquidem et Diapente efficiunt Diapason: sicut autem Diatessaron et Diapenta Diapason faciunt, ita duae Diapason bis Diapason constituunt: propterea quatuor symphoniae in una reperiuntur.
Notkerus Balbulus HOME

csg242.11