Notkerus Balbulus, De musica, QUOD SINGULAE LITTERAE IN SUPERSCRIPTIONE SIGNIFICENT CANTILENAE.
| 1 | NOTKER LAMBERTO fratri salutem Quid singulae litterae in superscriptione significent cantilenae, prout potui iuxta tuam petitionem explanare curavi. |
| 2 | H, ut tantum in scriptura aspirat, ita et in nota A, ut altius elevetur, admonet. |
| 3 | B, secundum litteras, quibus adiungitur, ut bene, multum extollatur, vel gravetur, sive teneatur, belgicat. |
| 4 | C, ut cito, vel celeriter dicatur, certificat. |
| 5 | D, ut deprimatur, demonstrat. |
| 6 | E, ut aequaliter sonetur, eloquitur. |
| 7 | F, ut cum fragore seu frendore feriatur, flagitat. |
| 8 | G, ut in gutture gradatim garruletur, genuine gratulatur. |
| 9 | idipsum habitat. |
| 10 | I, iusum vel inferius insinuat, gratitudinemque pro g. interdum indicat. |
| 11 | K, licet apud Latinos nihil valeat, apud nos tamen Alemannos pro χ Graeca positum chlenige, id est, clange, clamitat. |
| 12 | L, levare laetatur. |
| 13 | M, mediocriter, melodiam, moderari, mendicando, memorat. |
| 14 | N, notare, hoc est, noscitare, notificat. |
| 15 | Z, vero licet et ipsa mere Graeca, et ob id haud necessaria O, figuram sui in ore cantantis ordinat. |
| 16 | P, pressionem, vel prensionem praedicat. |
| 17 | Q, in significationibus notarum cur quaeratur? cum etiam in verbis ad nihil aliud scribatur, nisi ut sequens V vim suam amittere quaeritur. |
| 18 | R, rectitudinem vel rasuram non abolitionis, sed crispationis rogitat. |
| 19 | S, susum vel sursum scandere, sibilat. |
| 20 | T, trahere vel tenere debere, testatur. |
| 21 | V, licet amissa in sua, veluti valde Vau Graeca, vel Hebraea, velificat. |
| 22 | X, quamvis Latina verba per se inchoet, tamen exspectare expetit. |
| 23 | Y, apud Latinos nihil hymnizat. |
| 24 | Romanis, propter praedictam tamen. |
| 25 | R litterae occupationem ad alia requirere. |
| 26 | In sua lingua, zitise require. |
| 27 | Ubicunque autem duae, vel tres, aut plures litterae ponuntur in uno loco, ex superiore interpretatione, maximeque illa, quam de B dixi, quid sibi velint, facile poterit adverti. |
| 28 | Salutant te Ellinici fratres; monentes te fieri de ratione embolismi triennis, ut absque errore gnarus esse valeas biennis contempto pretio divitiarum Xerxis. |