monumenta.ch > Valerius Maximus > 7 > 8 > 8 > 8 > 4 > 8 > 8 > 9 > 9 > 4 > 8 > 9 > 8 > 1 > 1 > 1 > 1 > 4 > 4 > 4
Nepos, de Excellentibus, 16, III <<<     >>> V

Nepos, de Excellentibus, 16, Caput IV

1 Hoc tam turbido tempore, sicut supra docuimus, Epaminondas quoad cum civibus dimicatum est, domi quietus fuit. Itaque haec liberandarum Thebarum propria laus est Pelopidae: ceterae fere communes cum Epaminonda. 2 Namque in Leuctrica pugna imperatore Epaminonda hic fuit dux delectae manus, quae prima phalangem prostravit Laconum. 3 Omnibus praeterea periculis adfuit - sicut, Spartam cum oppugnavit, alterum tenuit cornu -, quoque Messena celerius restitueretur, legatus in Persas est profectus. Denique haec fuit altera persona Thebis, sed tamen secunda ita, ut proxima esset Epaminondae.
Nepos HOME