monumenta.ch > Varro > 7 > > 17 > 13 > 7 > 4 > 10 > 16 > 3 > 1 > 1 > 6 > 6 > 9 > 1 > 6 > 8 > 1 > 9 > 6 > 8 > 5 > 6 > 4 > 9 > 9 > 5 > 2
Nepos, de Excellentibus, 12, I <<< >>> III
Nepos, de Excellentibus, 12, Caput II
1 Chabrias autem multa in Europa bella administravit, cum dux Atheniensium esset; in Aegypto sua sponte gessit. Nam Nectenebin adiutum profectus regnum ei constituit. 2 Fecit idem Cypri, sed publice ab Atheniensibus Euagorae adiutor datus, neque prius inde discessit, quam totam insulam bello devinceret; qua ex re Athenienses magnam gloriam sunt adepti. 3 Interim bellum inter Aegyptios et Persas conflatum est. Athenienses cum Artaxerxe societatem habebant, Lacedaemonii cum Aegyptiis; a quibus magnas praedas Agesilaus, rex eorum, faciebat. Id intuens Chabrias, cum in re nulla Agesilao cederet, sua sponte eos adiutum profectus Aegyptiae classi praefuit, pedestribus copiis Agesilaus.
Nepos HOME