monumenta.ch > Quintilianus > 1 > 1 > 1 > 1 > 7 > 1 > 1 > 7 > 6 > 6 > 1 > 1 > 1 > 6 > 1 > 6 > 6 > 6 > 7 > 1 > 7 > 3 > 6 > 6
Nepos, de Excellentibus, 10, V <<< >>> VII
Nepos, de Excellentibus, 10, Caput VI
1 Has tam prosperas tamque inopinatas res consecuta est subita commutatio, quod fortuna sua mobilitate, quem paulo ante extulerat, demergere est adorta. 2 Primum in filio, de quo commemoravi supra, suam vim exercuit. Nam cum uxorem reduxisset, quae alii fuerat tradita filiumque vellet revocare ad virtutem a perdita luxuria, accepit gravissimum parens vulnus morte filii. 3 Deinde orta dissensio est inter eum et Heraclidem; qui, quod ei principatum non concedebat, factionem comparavit. Neque is minus valebat apud optimates, quorum consensu praeerat classi, cum Dion exercitum pedestrem teneret. 4 Non tulit hoc animo aequo Dion et versum illum Homeri rettulit ex secunda rhapsodia, in quo haec sententia est: non posse bene geri rem publicam multorum imperiis. Quod dictum magna invidia consecuta est. Namque aperuisse videbatur omnia in sua potestate esse velle. 5 Hanc ille non lenire obsequio, sed acerbitate opprimere studuit Heraclidemque, cum Syracusas venisset, interficiundum curavit.
Nepos HOME