monumenta.ch > Quintilianus > 3 > 6 > 1 > 4 > 5 > 1
>>> Nepos, de Excellentibus, 9, II
Nepos, de Excellentibus, 9, Caput I
1 CONON Atheniensis Peloponnesio bello accessit ad rem publicam, in eoque eius opera magni fuit. Nam et praetor pedestribus exercitibus praefuit et praefectus classis magnas mari victorias *** gessit. Quas ob causas praecipuus ei honos habitus est. Namque omnibus unus insulis praefuit; in qua potestate Pheras cepit, coloniam Lacedaemoniorum. 2 Fuit etiam extremo Peloponnesio bello praetor, cum apud Aegos flumen copiae Atheniensium a Lysandro sunt devictae. Sed tum afuit, eoque peius res administrata est. Nam et prudens rei militaris et diligens erat imperator. 3 Itaque nemini erat his temporibus dubium, si adfuisset, illam Atheniensis calamitatem accepturos non fuisse.
Nepos HOME