monumenta.ch > Martianus Capella > 4
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, III DE ARTE GRAMMATICA. <<<     >>> V DE RHETORICA.

Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, LIBER IV DE ARTE DIALECTICA.

327
Haec quoque contortis stringens effamina nodis,
qua sine nil sequitur nilque repugnat item,
in coetum superum veniens primordia fandi
advehit et scholicum praestruit axioma,
ambiguis memorans vocem consistere verbis,
nil normale putans, ni fuat associum.
sed licet ipse modos demum bis quinque profatus
pallens afflictim verset Aristoteles,
Stoica circumeant ludantque sophismata sensus
perdita †neque umquam cornua fronte ferant,
Chrysippus cumulet proprium <et> consumat acervum
Carneadesque parem vim gerat helleboro;
nullus apex tot †prole virum par accidit umquam,
nec tibi tam felix sortis honos cecidit:
inter templa deum fas est, Dialectica, fari,
et Iove conspecto iure docentis agis.
328 Quae igitur introgressa est Delio convocante pallidior paululum femina, sed acri admodum visu et vibrantibus continua mobilitate luminibus, cui crines tortuosi decentique inflexione crispati et nexiles videbantur, qui tamen deducti per quosdam consequentes gradus ita formam totius capitis circulabant, ut nihil deesse cerneres, nihil superfluum detineres. cui quidem pallium Athenarumque vestitus, sed gestamen in manibus fuerat inopinum ac prorsus gymnasiis omnibus inexpertum. in laeva quippe serpens gyris immanibus involutus, in dextra formulae quaedam florentibus discolora venustate ceris sollerter effigiatae latentis hami nexu interius tenebantur: sed quoniam eius laeva sub pallio occulebat insidias viperinas, cunctis dextera praebebatur; denique ex illis formulis si quis aliquam percepisset, mox apprehensus hamo ad latentis anguis virosos circulos trahebatur, qui tamen mox emergens primo spinosorum dentium acumine venenato assiduis hominem morsibus affligebat, dehinc ambitu multiplici circumactum ad condiciones propositas coartabat. si autem quamlibet formulam nullus vellet assumere, quibusdam obvios interrogatiunculis occupabat, aut latenter in eos anguem serpere stimulabat, donec nexilis complexio circumventos ad interrogantis arbitrium strangularet. 329 ipsa autem femina contractioris videbatur corporis habitusque furvi, verum dumalibus hirta setis nescio quid vulgo inexplanabile loquebatur. nam universalem dedicativam particulari abdicativae obliquam, sed ambas posse vertier asserebat univocis aequivoca conectendo, ac solam se discernere, verum quid falsumve sit, velut quadam divinantis fiducia loquebatur. 330 haec se educatam dicebat Aegyptiorum urbe atque in Parmenidis exinde gymnasium atque Atticam demeasse, illicque versipellis studii calumniante proposito etiam Socratis sibi Platonisque amplitudinem mancipasse. 331 hanc igitur fraudulenta semper argumentatione versutam ac de circumventis pluribus gloriantem cum Cyllenius ceryceo geminus anguis assurgens allambere feminam crebris linguarum micatibus attemptaret, tuncque etiam Tritonida Gorgo cognoscentis quodam gaudio sibilaret, 'nimirum' inquit Bromius, qui facetior est deorum eamque penitus nesciebat, 'haec aut ex harenis Libyae anhelantis adducitur, quod et capillitium implexum docet et 'amicitia venenorum, aut fidendum pharmacopolam esse Marsicae nationis; ita namque agnitione viperea et blanda anguium adulatione diligitur. quod ni est, ex illius hami fraude colligitur quod circulatrix pellacissima et metarum Marsicarum incola comprobatur'. 332 quo dicto cum complures deorum quantum decuerat arriderent, Pallas aliquanto concussior iocum emergentis inhibuit, memorans hanc admodum sobriam, quod quibusdam divis penitus denegatum, etiam inter germanas, quae probandae sunt, acriorem, a nullo posse, cum asserta protulerit, derideri. illa autem quae in argumentum virosae assertionis acrimoniaeque detulerat, tradere eam iubet ac se ad insinuandae sollertiae habitum comparare. 333 tunc lubrici anguis circulatos orbes et hiatus cum Grammatice, quae insinuatione peracta propter astabat, accipere formidaret, ipsi divae, quae etiam Medusaeos crines edomuit, cum figuris illicibus et hamatis illis formulis committuntur. ita crinali decore mera Cecropis atque Attica comprobatur, maximeque quod eam palliatorum populus et Graiae iuventutis electio sequebatur, prudentiam feminae ingeniumque mirata. Iuppiter autem iudicandis implendisque virtutibus posteram Romuleis viribus Graiam aestimans levitatem, 334 quicquid nosset illa, Latiari promere praecepit facultate. ac mox Dialectica, quamquam parum digne Latine loqui posse crederetur, tamen promptiore fiducia restrictisque quadam obtutus vibratione luminibus etiam ante verba formidabilis sic exorsa: 335 'Ni Varronis mei inter Latiares glorias celebrati mihi eruditio industriaque suppeteret, possem femina Doricae nationis apud Romuleae vocis examina aut admodum rudis aut satis barbara reperiri. quippe post Platonis aureum flumen atque Aristotelicam facultatem Marci Terentii prima me in Latinam vocem pellexit industria ac fandi possibilitatem per scholas Ausonas comparavit. 336 hinc igitur praeceptis parere colluctans nec Graia deseram ordine disserendi nec Laurentis assertionis effamina remorabor. ac prius illud compertum volo, mihi Romanos togatamque gentem vocabulum nondum novare potuisse, ac Dialecticen, sicut Athenis sum solita, nuncupari, meique prorsum iuris esse, quicquid Artes ceterae prolocuntur, 337 neque ipsam, quam aures vestrae probavere, Grammaticam, neque alteram opimi oris praecluem facultate vel illam formarum diversa radio ac pulvere lineantem sine meis posse rationibus explicari. 338 quippe in dicione mea iureque consistunt sex normae, quis constant ceterae disciplinae. nam prima est de loquendo, secunda de eloquendo, tertia de proloquendo, quarta de proloquiorum summa, quinta de iudicando, quae pertinet ad iudicationem poetarum et carminum, sexta <de dictione>, quae dicenda rhetoribus commodata est. 339 in prima autem parte quaeritur quid sit genus, quid forma, quid differentia, quid accidens, quid vero proprium, quid definitio, quid totum, quid pars, qui in dividendo modus, qui in partiendo, quid sit aequivocum, quid univocum, quid (ut ita dicam) plurivocum. debetis quippe insolentiam perferre sermonis, qui Graiam dissertare Latialiter compulistis. 340 quae ergo rebus verba sua sint, quae aliena et quot modis aliena sint, quid sit substantia, quid qualitas, quid quantitas, quid relativum, quid loci, quid temporis, quid situs, quid habitus, quid facere, quid pati, quae sibi opposita et quot modis sibi opponantur, haec in prima nostri parte censentur. 341 in secunda vero, quam de eloquendo dixi, quaeritur quid sit nomen, quid verbum, quid ex his iunctum, quae ex his subiectiva pars sententiae sit, quae declarativa, qui subiectivae modus sit, qui declarativae, quatenus nomen accipiatur, quatenus verbum quatenus perfecta sententia possit esse proloquium. excipit hanc pars tertia de proloquendo. 342 in ea quaeritur, quantum ad propositum hodiernae sufficiat brevitatis, quae sint differentiae proloquiorum in quantitate, quae in qualitate, quid sit universale, quid particulare, quid indefinitum, quae sint aientia, quae negantia, quam vim habeant singula, quemadmodum inter se affecta sint. 343 hinc progreditur ad quartam partem, quam esse diximus de proloquiorum summa. in ea quaeritur quid sit sumptum, quid illatio, quid syllogismus, quid symperasma, quid sit praedicativus syllogismus, quid condicionalis et quid intersit, quot formae sint praedicativi generis et quae sint, utrum certum ordinem teneant et, si tenent, quae sit eiusdem ordinis ratio, quot modos habeant singulae et utrum hi modi certum ordinem teneant et, si ita est, quae sit eiusdem ordinis ratio; deinde condicionalis syllogismi quot primi modi ac necessarii sint, qui etiam istorum ordo sit, quid inter se differant. haec sunt, quae praesenti arbitror cognitioni asserendisque sufficere. Quid ergo genus sit, exordia repetens, quo universa discurram, primitus intimabo. 344 Genus est multarum formarum per unum nomen complexio, ut animal; formae eius, ut homo, leo, equus et cetera. sed nonnumquam aliquae formae ita generi subiciuntur, ut etiam ipsae aliis sub se positis genus esse possint, ut hominum genus, quod animali forma est, barbaris et Romanis genus, usque eo genus esse potest, donec cius formas dividens ad individuum aliquid venias; ut si homines dividas in masculos et feminas, item masculos in pueros, adulescentes et senes, item pueros in infantes et loquentes, item puerum si velis dividere in Catamitum aut alium quempiam certae personae puerum, non est genus, quod iam ad individuum pervenit. uti autem eo genere debemus, quod est praesenti negotio proximum, ut si de homine quaeratur, eius genus animal debemus assumere, quod ei proximum est. nam si substantiam dixerimus, quantum ad rationem pertinet, verum est, quantum ad necessitatem, superfluum. 345 Formas easdem dicimus quas species. formae ergo sunt, quae subditae generi tenent definitionem eius et nomen, ut homo, equus, leo quoniam formae sunt animalis, potest et homo et equus et leo animal dici et corpus anima participans: nomen et definitio generis esse cognoscitur. 346 Differentia est sufficiens ad id, quod susceperis, discretio, ut si quaeratur, quid inter hominem intersit et equum, sufficit ut dicamus, quod homo bipes est, equus quadrupes. animadvertere autem debemus, [quod] quia multae sunt in rebus singulis differentiae, unamquamque rem dissimiliter nos posse dividere, quotiens in ea poterimus alias atque alias differentias invenire. nam si animal voluerimus dividere, possumus in sexus, quia alia sunt masculina, alia feminina; possumus in aetates, quia alia sunt ortiva, alia iuvenilia, alia senilia; possumus in quantitates, quia alia sunt parva, alia magna, alia media; possumus in varietatem motus, quia alia sunt gradientia, alia serpentia, alia natantia, <alia volantia>; possumus <in> habitaculorum diversitates, quia alia aquatilia, alia terrena, alia aeria, alia, ut nonnulli dicunt, ignea; <possumus in pedum multitudinem, quod alia sunt sine pedibus, alia bipedia, alia quadrupedia, alia sepedia, alia unipedia;> possumus in linguae sonum, quod alia sunt loquentia, alia gementia, alia latrantia, alia ululantia. sciamus tamen et singulas <has> perfectas esse divisiones et omnes in singulis inveniri. nam masculina animalia possunt et ab ortu recentia et parva et gradientia et terrestria et bipedia et loquentia esse. ergo quavis uti licet; ea tamen debes, quae est apta suscepto negotio. nam si tibi sit de hominum laude dicendum, in rationabilia et stolida dividere oportebit, ut eo facile possit intellegi, inter omnia animalia rerum natura quanti homines habuerit, quibus solis ad se cognoscendam ratiocinari permisit. 347 Accidens est, quod non nisi eidem formae, sed non semper evenit, ut rhetorica non nisi homini accidit, sed ei potest et non accidere, ut quamvis sit aliquis homo, non sit tamen orator. 348 Proprium est, quod et eidem et ita semper accidit, ut unamquamque rem ab omnium communione discriminet, ut in homine risus. nam nec ridere quisquam nisi homo potest, nec homo, cum voluerit, quantum in eius natura est, ridere non potest. et differentia proprio eo distat, quod differentia unamquamque rem ab eo tantum distinguit, unde quaestio est, proprium vero ab omnibus. nam cum hominem a leone per differentiam volentes discernere dixerimus, quod leo ferus est, homo autem mitis, id solum videmur discernere, quod ad susceptum negotium pertinet. dicendo enim 'leo ferus est, homo mitis', nec hominem ab aliis mitibus animalibus nec leonem a ceteris bestiis seiunximus; cum vero hominem animal risibile dixerimus, eo a ceterorum animantium generalitate discrevimus. 349 Definitio est, cum involuta uniuscuiusque rei notitia aperte ac breviter explicatur. in hac tria vitanda sunt: ne quid falsum, ne quid plus, ne quid minus significetur. falsum est hoc modo: 'homo est animal <immortale'; nullus enim homo immortalis. plus est 'homo est animal> mortale'; [ex] hoc enim, quamvis breviter dictum sit, plus tamen est, quod ad omnia animalia pertinet. minus significatur hoc modo: 'homo est animal grammaticum'; quamvis enim non sit nisi homo animal grammaticum, non tamen omnis homo grammaticus. definitio plena est hoc modo: 'homo est animal rationale mortale'; addendo enim 'mortale' separavimus a diis, addendo 'rationale' separavimus a feris. 350 Totum est, quod duabusve in se partibus positis non semper nomen, definitionem tamen numquam accommodat. et hoc non nisi in individuis invenitur, ut si hominem <certum> designemus et eius partes singula membra faciamus. intellegimus id ipsum totum esse, quia certum hominem constituimus, et definitionem et nomen ipsius totius non posse in partes cadere. non enim aut bracchium solum aut caput hominem dicere poterimus, aut ipsius definitionem singula membra recipiunt. sed animadvertendum est, quod aliquando omne pro toto dicere possumus, sed alio quodam intellectu. nam totum etiam in singulis, omne in multis agnoscitur. nam cum dicimus 'homo Cicero', quia unus est, ideo totus intellegitur; 'homo' autem, quia imperitus et artifex et vir et mulier esse potest, melius omne accipimus. 351 Partes sunt, quae in toto esse intelleguntur et quibus totum constat. 352 Dividere usque eo debemus, donec ad individuum veniatur; et hoc fit, cum per differentias ad paucitatem genera redigimus et eis ita formas subicimus, ut et ipsae singulae aliis sub se positis etiam genera esse possint, ut animal si breviter primo dividere voluerimus, per differentias possumus, quod alia sunt gradientia, alia serpentia, alia natantia, alia volantia. hinc item, hoc est de singulis formis, possumus genera facere, ut dicamus animalia gradientia genus esse et ei formas subiciamus, quod alia sunt humana, alia ferina. et ex his possunt esse aliae formae, per quas, si necesse fuerit, ad individuum poterit perveniri. [sed hoc non in omni assertione facere oportet, sed in subtili quadam disputatione]. tunc autem in oratione hoc modo possumus dividere, cum id exigit obscuritas causae; quod si causa non sit obscura, divisionis quidem ratio inesse et tractari debet, sed multum apparere non debet. 353 Partiendi differentiae non frequenter occurrunt, atque ita sine his infinita potest esse partitio, si usque ad individuum voluerimus pervenire. nam si certum hominem pro toto dicamus et eius partes breviter colligere voluerimus, differentiae non suppetunt partium, et certarum partium nominibus uti cogemur, ut dicamus caput, pedes et reliqua; quae si complecti breviter voluerimus, quoniam differentiae desunt, non possumus singula colligere, quia multa sunt, et aut impossibile erit aut longum. 354 Interest autem inter divisionem et partitionem, quod in divisione per formas currimus, in partitione per partes. formae autem sunt, quae generi subiciuntur et eius definitionem tenere possunt et nomen. partes sunt, quae in toto sunt et definitionem numquam, nomen interdum totius recipere possunt. possumus tamen unam eandemque rem et pro genere et pro toto accipere, sed alia quadam vi; ut est homo, quem si in adulescentem, senem et puerum dividere voluerimus, genus est et formae eius; quem si in caput, pedes et manus partiri voluerimus, totum est et partes eius, quia adulescens, senex et puer, quas formas esse diximus, et nomen hominis recipiunt et definitionem, ut et senex dicatur homo, animal rationale, mortale, et puer et adulescens. caput vero et pedes, quas partes esse diximus, neque definitionem hominis neque nomen accipere possunt, quia nec caput potest dici homo, animal risibile, nec pedes nec manus. 355 Aequivocum est, quando multarum rerum unum est nomen, sed non eadem definitio, ut leo. nam quantum ad nomen pertinet, verus et pictus et caelestis leo dicitur; quantum ad definitionem, aliter verus definitur, aliter pictus, aliter caelestis. 356 Univocum est, quando duarum aut plurium rerum unum nomen est et definitio, ut vestis. nam et byrrhus et tunica et nomen vestis habent et definitionem possunt accipere. ergo hoc univocum in generibus esse intellegitur, quae et nomen et definitionem dant formis suis. 357 Plurivocum est, quando multis nominibus una res dicitur, ut gladius; nam et ensis et mucro idem significat. 358 Rebus sua sunt verba, quae naturalia atque etiam propria dicimus, ut lapis, lignum et cetera. 359 Aliena sunt, quae ratione aliqua mutuamur vel propter necessitatem vel propter decorem: propter necessitatem ut dicimus vites gemmare, laetas segetes. hic enim, quoniam proprium deficit, alieno usi sumus; neque enim aut vites aliud quam gemmare, aut segetes aliud quam laetas possumus dicere; propter decorem autem dicimus fluctuare segetes. possumus enim [aliud] moveri dicere, sed quoniam ornatum non est, alieno utimur. 360 Aliena verba tribus modis fiunt, aut per similitudinem aut per contrarium aut per differentiam: per similitudinem, ut sunt quae in Grammaticae tropis numerantur, ut hoc ipsum, quod dixi, fluctuare segetes. ex hoc genere sunt etiam illa, quae ex toto partem aut ex parte totum significant in hunc modum, ut decentem verborum habeant propinquitatem; haec enim similitudinis genere placuit includi. per contrarium verba dicuntur, quando contra quam dicimus accipiuntur, ut Parcas dicimus Fata, cum non parcant, et lucum, cum non luceat. hoc grammatici κατ' ἀντίφρασιν vocant. per differentiam aliena verba sunt, cum sine ulla ratione ex aliis assumuntur, ut si hominem neque corpore durum neque ingenio stolidum lapidem dicamus. sed his uti non convenit; stultum est enim aut nihil significantia aut nimis aliena proferre. propriis autem, similibus et contrariis uti fas est. 361 Antequam de substantia dicam, quaedam docenda sunt. omne quicquid dicimus aut subiectum est, aut de subiecto, aut in subiecto, aut de subiecto et in subiecto. subiectum est prima substantia, quod ipsum nulli accidit alii inseparabiliter, ei tamen alia accidunt, ut Cicero - non nomen sed quod eo nomine significatur. de subiecto est, quod de ipso subiecto dicitur et dat ei et definitionem suam et nomen, ut homo; nam et homo Cicero et animal rationale mortale. ita et nomen et definitio, quae est de subiecto, eidem subiecto accessit; ideoque hoc, quod de subiecto dicitur, in generibus vel in formis invenitur. 362 in subiecto est, quod neque nomen neque definitionem dat subiecto, sed in ipso subiecto ita esse intellegitur, ut sine eo esse non possit, ut rhetorica; nam nec nomen eius potest subiectum recipere nec definitionem. neque enim aut rhetorica Cicero aut bene dicendi scientia Cicero; in eo autem intellegitur, cum id ipse vocari non possit. de subiecto et in subiecto <est>, quod alii de subiecto, alii in subiecto est, <ut> disciplina; nam eadem rhetoricae de subiecto est, Ciceroni in subiecto. prima ergo substantia subiectum est, secunda, quae de ipsa prima dicitur, ut sit Cicero prima substantia, homo et animal secunda. iam in subiecto omnes consequentes praedicationes esse intelleguntur, itaque de singulis videamus. 363 Qualitas est, secundum quam dicimus quale est, ut candor. et ex hoc intellegi licet et qualitatem in subiecto esse, cum candor necessario in aliquo sit, sine quo esse non possit. utique ipsum aliquid, in quo est, subiectum est. Quantitas est, secundum quam dicimus quantum est, ut bipedale etiam istam in subiecto intellegi necesse est. Relativum est, quod ad aliquid vocant, ut pater, frater et haec utique in subiecto sunt; nam necesse est, ut haec nomina ad aliquid sint; et nonnulla sunt, †de quibus dicantur illa quae dicuntur in anima videbuntur.†[quid] loci [id] est, quod dicimus Romae: Roma substantia est; ipsi Romae hoc accidit. [quid] temporis, ut heri, nuper vesperi: quorum motu tempus intellegitur, substantiae sunt, ut sol, cuius cursu tempus intellegimus, et quae aliquam intellegentiam morae in nobis faciunt. [quid] situs, ut puta iacet, sedet. [quid] habitus, ut calceatus, armatus: substantia est homo, et haec illi accidunt. [quid] facere, ut secare, urere. [quid] pati, ut secari uri. 364 <Prima> substantia est, quae nec in subiecto est inseparabiliter neque de ullo subiecto praedicatur. 'inseparabiliter' autem ad hoc definitioni adiectum est, quod omnis prima substantia, quamvis in loco aliquo sit, tamen ab eo separari et migrare potest, ut Cicero ita in curia esse intellegitur, ut inde possit aliquo discedere; et pars primae substantiae, quamvis in toto sit, non tamen inseparabiliter; nam sive re ipsa sive cogitatione separari a corpore nostro bracchium potest. at vero rhetorica ita est in animo Ciceronis, ut etiam si aliquo casu esse destiterit, non tamen intellegatur migrare, quoniam nec cum esse coepit, intellegitur advenisse. 365 Secunda substantia est, quae de prima, ut dictum est, praedicatur, ut homo de Cicerone, et animal de homine et Cicerone. et quicquid genus est primae substantiae, secunda substantia esse intellegitur. ita ergo substantiis omnibus commune est non esse in subiecto; prima vero nec de subiecto est. substantia nec intendi nec remitti potest, id est recipere magis et minus, [et] siquidem nemo homine alio magis homo est, et nec ipse unus homo magis cras erit homo quam hodie fuit, et in diversis non magis equus equus est quam homo homo. hoc autem observandum est in substantiis, inter consortes suas, id est ut primam primae compares, secundam secundae. nam si secundam primae compares, magis substantia est prima quam secunda. prima enim rem magis declarat, secunda vero habet quandam communionum ambiguitatem. nam cum dico Cicero, iam quiddam individuum certumque significo; cum dico homo, quoniam cuncti sumus huic appellationi subditi, incertum est, quem significem. ita ergo fit, ut magis sit substantia prima quam secunda, quia rem certius ostendit. 366 magis ergo et minus substantia non recipit inter consortes suas. item substantia contrarium nihil habet; nam nihil homini aut equo contrarium. sed si quis dixerit Clodium Ciceroni fuisse contrarium, intelligit non ipsas substantias fuisse contrarias, sed qualitates, quae in ipsis erant, ut malitiam bonitati aut vitium virtuti aut iniustitiam iustitiae. videtur autem substantiae proprium, quod una eademque capax est contrariorum quadam sui permutatione, ut lapis, cum idem sit, potest nunc albus esse, nunc niger, idem tamen lapis esse non desinit: et Cicero, primo stultus, postea sapiens, idem tamen Cicero esse non desinit. 367 Qualitatem esse diximus, secundum quam dicimur quales. qualitatum forma una est, in qua dispositio quaedam et habitus mentis esse intellegitur, ut in omnibus perceptis artibus, sapientia, grammatica, rhetorica ceterisque, quae ita haerent animo, ut difficile amitti possint. sed in his aliqua perfecta sunt, aliqua imperfecta, ut si qui grammaticae arti operam dederit, in plerisque tamen fallatur, nondum potest dici habitus, sed tantum dicitur dispositio. ita non omnis dispositio habitus, omnis autem habitus dispositio esse intellegitur. 368 secunda species est earum qualitatum, quas recte passibiles dixerimus, ut dulce atque amarum, calidum vel frigidum, non quod ex his eaedem substantiae aliquid patiantur, sed quod sensus nostros aliquid pati cogant. cogit enim aliquid pati et tangentem calor et dulcedo gustantem. item quae nobis ex aliqua passione naturae inoleverint, secundum quas pallidus quisque vel ruber dicitur, non tamen ita ut quis aliqua repentina causa vel pallet vel rubet; nam ipsae passiones rectius, non qualitates appellantur, siquidem secundum has non dicimur quales. non enim sequitur, ut qui pallet sit pallidus, aut qui amat amator, aut qui est ebrius ebriosus. illae igitur passiones sunt, hae qualitates. 369 tertia species est earum qualitatum, quae non ex eo, quod iam quisque est, sed ex eo, quod esse potest, intelleguntur, ut dicimus fragile lignum, non quod iam fractum sit, sed quod frangi possit. nam et palaestricum corpus duobus modis dicimus: et id, quod palaestra compositum est, et id, quod natura ita formatum, ut huic arti accommodatum sit, quamvis ea non sit imbutum. illud tamen a palaestra recte dicitur palaestricum, quod ipsius artis habet effectum, non autem invenitur ipsius qualitatis nomen, unde sit denominatum et derivatum palaestricum illud, quod nondum est, sed esse potest. quare cognoscendum est dici quasdam substantias ex qualitatibus, quarum nomina non inveniuntur. namque ut bonum dicimus a bonitate, non ita optimum ab optimitate. ita ergo palaestricum, quod intellegimus ex eo, quo percipere possit palaestram, non habet certum qualitatis nomen, ex quo dictum videtur, 370 constat tamen a qualitate esse dictum. quarta species est earum qualitatum, secundum quas formas figurasque intellegimus, ut quadrum, rotundum, pulchrum, deforme et similia. recipit qualitas magis et minus, nec tamen omnis. nihil enim quadrum magis altero quadro quadrum est; magis autem aliquid candido candidum dici potest; et quaestio est in plerisque, utrum magis iustus <alter> altero dici possit. plerique autem subtiliter videntur attendisse, qui qualitates ipsas non dicunt recipere magis et minus, sed ea, quae ab his denominantur, ut iustitia sit ipsa una quaedam perfecta notio, ut non dici possit 'magis haec iustitia quam illa est', dici tamen potest 'magis hic iustus quam ille est', item dici non potest 'magis haec sanitas quam illa est', dici tamen possit 'magis hic sanus quam ille est'. ex quo fit, ut substantia non recipiat magis et minus, qualitates quidem per ipsas substantias possint recipere. item contrarium qualitas habet, nec tamen omnis; nam sanitati cum sit imbecillitas contraria, nihil est quadro rotundove contrarium. videndum est autem, quoniam, quicquid contrarium qualitati est, qualitas sit necesse est; dulcedo autem qualitas, qualitas igitur amaritudo et similia. 371 Quantitas bipertita est, quod alia discreta est, alia continua: discreta, ut numeri et orationis, continua, ut lineae ac temporis. item alia quantitatis divisio est, quod alia situm quendam partium habet, alia non habet. nam linea situ quodam partium intellegitur, siquidem dici potest, quae pars eius quo loco sit, dextramque ac sinistram videtur habere. at vero numerus aut oratio aut tempus nihil horum habent, quamvis ordinem habere possint, ut sit in his aliquid primum et secundum et ultimum et medium, nihil tamen, quod in loco intellegatur. 372 quantitas omnis caret contrario. quid enim bipedali tripedalive contrarium? et si quis dixerit contraria esse magis et minus, quae videntur esse verba quantitatis, sciat non esse definitam quantitatem. itaque si dicat aliquid maius esse, videtur ei contrarium, quod minus est; si certum quaesivero quo maius est, et responderit, quod tripedali, apparet nihil esse contrarium. ipsa sibi autem quae dicuntur maiora et minora, relative dici manifestum est; quodlibet enim minori comparatum maius est, idemque maiori comparatum minus est. si igitur maius et minus contraria sunt, cogimur confiteri, quod valde absurdum est, posse alicui rei uno tempore simul evenire contraria. rursus aliud absurdum cogimur intellegere, unam eandemque rem sibimet esse contrariam; siquidem res una diversis quantitatibus comparata potest eodem tempore maior et minor esse. 373 quantitas non recipit magis et minus; non enim quinque magis quinque sunt quam duo duo, aut idem duo aliis duobus magis duo sunt, aut magis cras duo erunt quam hodie sunt. est autem proprium quantitatis, quod secundum hanc dicimus par et impar, ut qualitatis proprium est, quod secundum hanc dicimus simile atque dissimile, quamvis in diversis rebus utrumque liceat abusive usurpari. 374 Relativum est, quod hoc ipsum, quod dicitur, alicuius est vel ad aliquid quolibet modo referri potest, ut filius non sine patre vel matre, et servus non sine domino potest intellegi, neque sine his illi vicissim. 375 dicuntur autem relativa tribus modis: aut alicuius, ut filius, aut alicui, ut vicinus, aut ad aliquid, ut duplum, quoniam duplum ad aliquid simplum est. omnia relativa his, ad quae referuntur, vice mutua respondent; nam quemadmodum filius patris filius est, sic pater filii alicuius pater est. et respondent ita, ut aliqua isdem casibus respondeant, aliqua casus mutent. nam de filio dixi; item de servo dicere possumus, quoniam servus domini servus est, dominus servi dominus. haec ita sibi respondent, ut eosdem casus in conversione custodiant. ita quoque duplum ad aliquod simplum duplum est, et simplum ad aliquod duplum simplum est; ita maior minore aliquo maior est, et minor maiore aliquo minor est. manifestum est ergo ista casus in conversione servare; at vero scientia cum sit relativa (alicuius enim rei scibilis scientia est), in conversione id, ad quod refertur, casum mutat. nam quod dicimus 'scientia scibilis rei est', non possumus dicere 'scibilis res scientiae est', sed 'scibilis res scientia scibilis est'. item sensus rei alicuius sensibilis sensus est, contra sensibilis res sensu sensibilis est. haec ergo non ut quae supra dicta sunt servatis isdem casibus, sed mutatis convertuntur. 376 quaedam relativa his, ad quae referuntur, et in tempore concordant, eaque simul esse incipiunt, simul desinunt, ut servus esse non potest, nisi cum esse coeperit dominus, et cum dominus esse desierit, servus esse desinit; et item dominus, cum servum non habuerit, dominus dici non potest. at vero noscibilis res prior est natura quam notio; nam si noscibilia tollas, notio non erit; at vero si notionem tollas, potest aliquid esse noscibile, quamvis desit ille qui novit. 377 relativa possunt habere contraria, sed non omnia; namque inscientiae scientia contraria, amicitiae inimicitia, at vero duplo nihil contrarium, neque maiori vel minori, quia, quisquis ista contraria putaverit, cogitur confiteri unam eandemque rem uno atque eodem tempore posse sibi esse contrariam; siquidem maior minori comparatus maior est, idemque maiori comparatus minor est uno atque eodem tempore, quod contrariis evenire nullo modo potest. nam quo tempore homo stultus, non eodem tempore sapiens esse potest, neque quo tempore albus est, eodem tempore niger esse potest; quod quia evenire posse in maiore et minore ostendimus, fateamur necesse est maius et minus non esse contraria; item duplum simplo non esse contrarium, quoniam hoc idem duplum potest esse ad aliquid simplum. non igitur omnia relativa possunt habere contrarium. item magis et minus quaedam recipiunt, quaedam non. nam magis hic amicus illo est, hoc magis duplum illo duplo esse non potest, propterea quia, si duplum est, ita duplum est, ut, plus aliquid minusve si fuerit, non sit duplum. 378 Quaeritur utrum aliqua substantia dici possit relative. sed de prima substantia [dici posse relative] nulla quaestio est; non enim Cicero alicuius dici potest aut ad aliquid referri. item equus †iam quis equus†, ut Rhoebus, non alicuius est hoc ipso, quod Rhoebus est, sed quod iumentum est, alicuius iumentum est. non ergo prima substantia relative dici potest neque pars eius quaelibet, quae sine dubio et ipsa prima substantia. nam quemadmodum Cicero prima substantia est, ita manus eius; manus vero (sed eius, non specialiter manus, ita secundae substantiae) relative dici non potest. non enim sua conversione respondent, ut si dicamus 'manus <est manus> Ciceronis', non 'Cicero manus Cicero est'. neque ipsa manus ob hoc manus, quia Ciceronis est, sed quia ita affecta est, manus dicitur, non quod alicuius sit. non ergo, ut diximus, prima substantia neque partes eius relative dici possunt. quaeritur ergo de partibus secundae substantiae; nam de ipsa substantia nulla quaestio est, non enim homo alicuius homo: sed manus specialiter alicuius hominis manus est, et ut mutua conversione respondeat, alicuius manuati manus, ut possimus ita convertere, quia et manuatum aliquid manu manuatum est. item ungula, non primae substantiae ungula, sed alicuius ungulati, quia et ungulatum aliquid ungula ungulatum, et mutuam possit habere conversionem, quod relativis esse diximus proprium. si ergo maneat illa relativorum definitio, ut relativum sit quicquid alicuius dici potest, difficile resistimus dici partes secundarum substantiarum relative. si vero illa definitio mutetur ita, ut relativa sint ea, quae ad aliquid referuntur, excepto eo quod in aliquo sunt, nulla incidit in hanc definitionem substantia, quemadmodum servitus, excepto eo quod in eodem servo est, id est in aliquo homine, refertur ad dominum. at vero pinna ita pinnati alicuius pinna est, ut excepto eo, quod in aliquo pinnato est, ad nihil referri possit. 379 Sane admonendi sumus, ne nos pudeat verba nova facere ad necessitatem conversionis; nam si mutua conversio non respondet, non relative enuntiamus, hoc modo: cum dico pinnam, volens eam ostendere relativam, non me pudet pinnatum aliquid propter conversionem dicere; est enim pinnatum ita usitatum, ut aures non offendantur. si de pede agatur, non pudeat simili derivatione fingere aptum conversioni verbum. item scire oportet eum, qui relativum aliquid ad quid referatur ignorat, nec omnino utrum ad aliquid referri possit id quod dicit scire posse, hoc modo: cum dicis 'hoc duplum est', nosti simplum eius, id est ad quod duplum sit, aut illud ignorans nec omnino utrum duplum sit scire potes. 380 Facere et pati possunt habere contrarium, ut calefacere, refrigerare et calefieri, refrigerari. habent etiam magis et minus, ut magis et minus urere et magis et minus uri. 381 Situs omnis denominative dicitur, ut sedere a sessione, stare ab statione; et quamvis nonnumquam nomina deficiant, ex quibus situs denominantur, ratio tamen non deficit. 382 De illis tribus, quae restant, supra dicta exempla sufficiunt. quando enim dicimus, ut heri, cras; ubi, ut Romae, Athenis; habitum, ut calceatum, armatum. quid horum recipiat magis et minus, cum in sermone inciderit, facile apparet. 383 Istae sunt decem praedicationes, ex quibus aliquid necessario singillatim enuntiamus. nam quicquid omnino dixerimus, quod aliquid significet, nondum tamen intellegi possit, an verum an falsum sit, unum est de his decem, exceptis dumtaxat illis verborum quodammodo articulis. sunt enim pleraque a grammaticis in orationis partibus enuntiata, quae omnino per se nihil valent aut aliquid significant plenum, nisi cum fuerint verbis adiuncta, ut coniunctiones, praepositiones, et quicquid tale illi docent. 384 Restat ut de oppositis dicamus. sunt autem opposita, quae sibi veluti ex adverso videntur obsistere, ut contraria. nec tamen omnia, quae opponuntur sibi, contraria sunt, sed omnia contraria opposita sunt. opponuntur autem sibi ita, ut aut <relativum> relativo opponitur, ut magnum parvo et dimidium duplo, aut contrarium <contrario>, ut stultitia sapientiae, aut habitus orbationi, ut cernentia caecitati, aut aientia negationi, ut 'Cicero disputat', 'Cicero non disputat'. haec autem inter se nonnihil differunt; nam relativum relativo ita opponitur, ut hoc ipsum, quod opponitur, eius sit, cui opponitur, aut ad id quocumque modo referatur. nam dimidium opponitur duplo et eiusdem dupli dimidium est. ita ergo illi opponitur, ut eius sit; et parvum opponitur [ut eius sit] magno ita, ut ipsum parvum ad hoc magnum, cui opponitur, parvum sit. 385 contraria vero ita sibi opponuntur, ut non eorum sint, quibus opponuntur, aut ad ea quocumque modo referantur; siquidem stultitia sapientiae ita contraria est, ut non eiusdem sapientiae stultitia sit aut ad illam sit stultitia. sciendum tamen est quaedam contraria medium habere, quaedam non habere. nam quae sunt talia, ut in ea re, in qua esse possunt, alterutra vice necessario insint, medio carent, ut sanitas et imbecillitas. haec duo contraria natura insunt corporibus animalium, atque ita vice alterutra necessario insunt, ut diximus, ut in quo animalis corpore sanitas non est, necessario imbecillitas sit, et in quo imbecillitas non est, necessario [ut] sanitas sit. at vero candidum et nigrum cum sint contraria et naturaliter in corporibus inveniantur, propterea medio non carent, quia non necesse est corpus aliquod candidum esse aut nigrum; potest enim ita deesse candidum, ut non insit nigrum, atque hoc modo ex altera parte; ergo color aliqui medius inveniri potest, ut luteus vel viridis. 386 Habitus et orbatio ita sibi opponuntur, ut in ea re, cui evenire possunt, alterum eorum necessario insit ex illo dumtaxat tempore, quo ea natura esse permittit, ut dentatum eum dicimus, qui dentes habet, edentulum vero non illum dicimus, qui dentes non habet, sed cui natura inest, ut habeat, et ex illo tempore, quo iam natura permittit, ut habeat. nam neque lapidem recte dicimus edentulum, qui numquam dentes habet, neque infantem, <cui,> quamvis aliquando habere possit, nondum tamen illo tempore ut habeat natura permittit. hoc ergo tertium genus oppositorum differt a primo relativorum eo, quod cernentia ita opponitur caecitati, ut eiusdem caecitatis non sit aut ad eam quodam modo referatur; a secundo genere, id est contrariorum, illud differt ab his dumtaxat contrariis, quae habent medium, quod cernentia et caecitas intelleguntur ergo oculos, ut alterum eorum necessario insit. hoc ergo differunt ab his contrariis, quae habent medium, quia illorum alterum non necessario inest substantiae, horum autem necessario. ab his vero contrariis, quae medio carent, haec [ista] opposita differunt, quod illa ei rei, cui natura insunt, omni tempore alterutra vice accidant necesse est, ut corpori animalis sanitas et imbecillitas: alterum eorum semper est in corpore animalis, haec autem possunt aliquo tempore ei rei, cui natura inesse possunt, utraque deesse aliquando; ut infans, dum nondum tempus est, quo dentes habere possit, neque dentatus neque edentulus dicitur, et oculi alicuius animantis, nondum adveniente tempore, quo videre possint, neque caeci neque videntes dicuntur. 387 Quartum genus oppositorum est aientia et negatio, ut 'Cicero disputat', 'Cicero non disputat'. haec a superioribus differunt, quod illa singillatim dici possunt, haec nonnisi conexe dicuntur. a relativis hoc differunt, quod etiam illa duo <---> a contrariis hoc differunt, quod illa, si conexe dicantur, tamdiu aut vera aut falsa sunt, quamdiu est illud, in quo inesse possunt; cum autem hoc esse destiterit, neque vera neque falsa sunt, ut 'stultus est ille' et 'sapiens est ille': quamdiu vivit, horum alterum verum est; cum ipse esse destiterit, utraque falsa sunt, quia ille, qui non est, neque stultus neque sapiens esse potest. at vero 'Cicero disputat' et 'Cicero non disputat' ita sibi opponuntur, ut et dum vivit Cicero alterum eorum necessario sit, et ipso mortuo falsum est quidem quod disputat, verum tamen est quod non disputat. hoc modo discernuntur haec et ab habitu atque orbatione; nam qui non est, neque caecus est neque videns. nec sane moveare, quod videmur iam de proloquiis aliquid dixisse, de quibus postea dicendum est; hoc nam factum est occasione oppositorum. 388 Nomen est, quod [quam] rem significat et per casus flecti potest; verbum est, quod aliquid significat et per tempora flecti potest; ut Cicero nomen, disputat verbum. haec abinvicem separata nonnihil quidem significare, verum tamen vel falsum dici non possunt. cum autem fuerint coniuncta, iam possunt et affirmari et negari, ut 'Cicero disputat': iam dici potest 'Cicero non disputat'. esse autem debet nominativus casus nominis et tertia verbi persona. prima persona significat aliquid, quod iam affirmari et negari possit, et in hominem tantum cadit. in ea intellegitur nomen, etiamsi non dicatur, ut 'disputo' plenum est, etiamsi non dicas 'ego'. item secunda persona et ipsa iam veritati aut falsitati obnoxia est, sed etiam ipsa in hominem cadit, et ei nec recte dicimus 'disputas', qui nec audire nec intellegere quod dicitur potest. ergo et hoc cum dicatur sine nomine, tamen ibi nomen intellegitur. aliter figurate utimur sive prima sive secunda persona, ut aut loquentem eum inducas, qui loqui non potest, aut ad eum convertamus orationem, qui neque audire neque intellegere potest. 389 tertia vero persona non hominis tantum est, sed aliarum etiam rerum, et simul ac dicta fuerit, non continuo intellegitur, nisi forte de deo dicatur aliquid, quod de eo solo potest intellegi; ut, cum dicimus 'pluit', iam potest esse verum aut falsum, cum non addamus nomen. notum est qui pluat; cum vero dicimus 'disputat', cum aliquid iam significet, non tamen verum aut falsum dici potest, si nomen non addatur. et quamvis de homine hoc tantum possit intellegi, quia non de uno dici potest, necessario subdendum est nomen; et 'resistit' cum dicimus, tertia persona est, et exigit nomen non hominis tantum, sed cuiuslibet, quod resistere potest. prima igitur et secunda persona et de homine tantum possunt intellegi et solae dictae possunt aut verae aut falsae dici, quia cum his etiam nomina intelleguntur; tertia vero et non omnis sola dici potest et non de solo homine intellegitur. 390 quod ergo fuerit ex nominativo casu nominis et tertia verbi persona coniunctum, proloquium dicitur, ita ut iam necessario aut verum sit aut falsum aut dubium. namque 'homo animal est' omnes iudicamus verum esse, et 'omne animal homo est' omnes iudicamus falsum; 'ille disputat', quamvis necessario aut disputet aut non disputet, nobis tamen dubium est. alterum enim horum necessarium esse intellegimus, sed quid [horum] sit nescimus. ubi vero illa verba sunt, quae impersonalia dicuntur, non ex nominativo casu impletur sententia, sed alios casus recipit, ut 'disputatur' cum dicitur, plena sententia est, si ablativum adiungas, hoc est 'a Cicerone'. et 'paenitet' cum dicitur, plena sententia est, si accusativum iungas, id est 'Ciceronem'. 391 et multa sunt talia: illud tamen constat, personalia verba non implere sententiam nisi nominativo casu et tertia persona. sunt etiam sententiae quae, quamvis constent ex nomine et verbo, affirmari tamen aut negari non possunt, quae non proloquia, sed eloquia dici nonnullis placuit, ut est modus cum dicimus 'curre'. iam plena sententia est; nam nec solum intellegi, sed etiam fieri potest quod dicis; negari tamen non potest. non enim hoc negat, qui dixerit 'noli currere'; hoc enim non est adversum ei, quod dictum est 'curre', ut hoc sit verum, illud falsum, unde possit nasci quaestio. nam de aientia et negatione quaestio sine dubio nascitur, ut 'ille currit' et 'ille non currit': quaestio est, utrum currat. 'curre' autem et 'noli currere' non facit quaestionem, utrum currat. nulla quidem quaestio hic potest intellegi, utrum currere debeat; hoc enim ex aientia et negatione natum est, ut 'currere debet' et currere non debet'. nec facit optativus modus. cum enim plena sit sententia, cum dicamus 'utinam scribam', 'utinam non scribam', non potest hinc nasci quaestio, utrum scribat. 392 sed pleraque talia sunt; haec ad exemplum sufficiant. quod ergo fuerit iunctum ex nomine et verbo, si plenum nomen et plenum verbum sit, necessario facit sententiam, sed non necessario facit proloquium, si nihil est quod iam et affirmari et negari potest. et supra diximus multa dici plena sententia, quae tamen affirmari <et negari non possint, quaestionem vero nasci ex eo, quod affirmari> possit et negari possit. plenum igitur proloquium est 'omnis homo animal est', et quamvis natura illud exigat, ut primo nomen et postea verbum dicatur, ut dictum est, non desinit verum esse proloquium, etiamsi dicas 'animal est omnis homo'. 393 Quicquid accesserit huic sententiae, cui parti accedat diligenter videndum est. nam sunt proloquii partes duae: quae in nomine [una], subiectiva dicitur, quae in verbo, declarativa. subicitur enim quid sit, et declaratur quid de illo possit intellegi. cum ergo dicimus 'Cicero disputat', si accedat huic sententiae 'in Tusculano', declarativae accessit; si accedat 'Romanus', subiectivae; item si accedat 'prudenter et copiose', declarativae; si adicitur 'cum Catone' declarativae accessit. quicquid igitur nominativo casu accedit, subiectivae accedit; quicquid declarativae accedit, variis casibus et modis accedit. nam subiectivae non possunt alii casus accedere, declarativae nonnisi varii excepto nominativo. 394 illud tamen sciendum, posse fieri, ut verbum sit in subiectiva, nomen in declarativa, sed ita verbum in subiectiva, ut aliquod pronomen se cum vice nominis teneat. ita etiam nomen est in declarativa, ut teneat se cum aliquod verbum, ex quo eius vicem impleat; velut si dicamus 'qui disputat Cicero est', 'qui disputat' subiectiva est, 'Cicero est' declarativa. sed illam subiectivam pronomen facit, hanc declarativam verbum. 395 in hac igitur parte illud diximus, quemadmodum iuncta sint nec tamen possint plenam facere sententiam: et si faciunt, quemadmodum falsitati et veritati non sint obnoxiae sententiae, quamvis sint plenae, et quemadmodum ad id perveniatur, ut iam non solum plena sententia sit, sed etiam necessario vera aut falsa, quod est proloquium. 396 Tertia pars sequitur, in qua dicendum iam est de ipsis proloquiis, ad quorum intellectum in superiore parte pervenimus. proloquia igitur differentias habent binas in quantitate et qualitate. quantitatis differentia est, quod alia sunt universalia, alia particularia, alia indefinita. universale est ut 'omnis homo animal est'; particulare ut 'quidam homo ambulat'; indefinitum ut 'homo ambulat'. quod igitur indefinite dicimus, necessario particulariter accipimus, non necessario universaliter, quoniamque id potissimum numerandum, quod securum habet intellectum, indefinitum pro particulari accipitur. erunt ergo duae differentiae in quantitate, quod aliud est universale proloquium, aliud particulare; in qualitate item duae, quarum dedicativa altera, altera abdicativa. dedicativum est <ut> 'omnis voluptas bonum', abdicativum ut 'omnis voluptas non bonum'. 397 Universale igitur dedicativum non necessario sequitur conversio. non enim si omnis homo animal est, omne animal homo est. universale autem abdicativum necessario sequitur conversio; si enim omnis voluptas bonum non est, omne bonum non est voluptas, et si omnis homo non est animal mutum, omne animal mutum non est homo. particulare autem dedicativum habet necessario conversionem, nam si quidam homo animal est, quoddam animal homo est. particulare vero abdicativum non habet necessario conversionem; non enim, si quoddam animal non est rationale, quoddam rationale non est animal. universalis ergo dedicativa et particularis abdicativa non necessario recurrunt; universalis autem abdicativa et particularis dedicativa necessario convertuntur, ita tamen ut facta conversione in declarativa particula negatio maneat; nam utique conversio ita fit, ut quae particula fuit declarativa, eadem subiectiva sit. ergo cum dico 'omnis voluptas bonum non est', 'omnis voluptas' subiectiva, 'non est bonum' declarativa; si convertam 'omne bonum voluptas non est', facta est quidem subiectiva quae fuit declarativa, negatio tamen hanc particulam tenet, quae facta est declarativa. et si velim sic dicere, 'nulla voluptas bonum est', convertendum est sic: 'nullum bonum voluptas est'. 398 sed propter duo proloquia, quae diximus non necessario converti, debemus intendere omnia, quae proloquiis attribuuntur, per quae recte aut non recte proponi possunt, ut verum aut falsum possint ostendere. haec autem quinque sunt iam superius demonstrata: genus, differentia, accidens, definitio et proprium. ergo definitio et proprium faciunt illa proloquia recurrere, alia tria nullo modo. namque, ut omnis homo animal est rationale mortale, ita omne animal rationale mortale homo est: et, quemadmodum omnis homo risibile est, ita omne risibile homo est. rursum in particulari abdicativo videndum est, quid sit proprium non esse. ut enim proprium est hominis esse risibile, ita proprium est risibile non esse praeter hominem. ergo si particulare abdicativum proponamus sic, quiddam risibile non est praeter hominem', recurrit sine dubio, quiddam practer hominem non esse risibile. item 'quiddam inanimum, irrationale, immortale non est homo': 'quidam homo non est inanimum, irrationale, immortale'. 399 item sunt aliae conversiones, quae faciunt easdem proloquiorum particulas indefinitas, etiam negatione scilicet de loco migrante. nam particulae indefinitae fiunt hoc modo: 'homo', non homo'; 'animal', 'non animal'; et ideo indefinitum est, quia negas tantum hoc esse, non dicis quid sit. cum ergo dico 'omnis homo animal', si velim recte convertere, adhibeo negationes, ut fiant particulae indefinitae. si enim est verum 'omnis homo animal est', et verum est 'omne non animal non homo'. hac conversione usus est in rhetoricis Cicero: 'deinde si constitutio et ipsa et pars eius quaelibet intentionis depulsio est, quae intentionis depulsio non est, ea nec constitutio est nec pars constitutionis'. 400 item particularis abdicativa potest hoc modo converti: 'si enim quoddam animal homo non est, quoddam non homo animal est', et in hac conversione observandum est, <ut> ubi non est negatio cum directo proponimus, sit dum convertimus. hanc vicissim conversionem recipiunt duo proloquia, quae illam primam non recipiebant; solum universale abdicativum non aliam recipit. vocetur ergo dicendi causa illa prima conversio, haec secunda. haec autem proloquia quemadmodum inter se affecta sint hoc (fig) modo manifestius apparebit. 401 quattuor lineis quadrata forma exprimatur. in primo angulo superioris lineae scribatur universalis dedicativa et in alio eiusdem angulo abdicativa: item infra ad primum angulum particularis dedicativa, ad angulum reliquum particularis abdicativa; deinde ducantur angulares lineae ab universali dedicativa ad particularem abdicativam et ab universali abdicativa ad particularem dedicativam. duae igitur superiores simul confirmari non possunt, simul negari possunt: 402 nam non potest simul verum esse 'omnis voluptas bonum est', 'omnis voluptas non est bonum'. possunt autem simul esse 'non omnis voluptas bonum est', 'non omnis voluptas non est bonum'. duae vero inferiores vicissim simul negari non possunt, simul confirmari possunt. nam utique non potest simul non quaedam voluptas bonum et quaedam voluptas bonum esse; at vero potest et quaedam voluptas bonum esse et quaedam voluptas non esse bonum. angulares autem neque simul affirmari neque simul negari possunt. nam si verum est 'omnis voluptas bonum est', falsum est 'quaedam voluptas non est bonum'. item si falsum est 'omnis voluptas [non] est bonum', verum est 'quaedam voluptas non est bonum'. hoc item contingit, si prius particularem vicissim nomines. item si verum est 'omnis voluptas non est bonum', falsum est 'quaedam voluptas bonum est'; et si falsum est 'omnis voluptas non est bonum', verum est 'quaedam voluptas bonum est'. 403 Item universalis dedicativa confirmata particularem suam necessario confirmat, negata non necessario eam negat. nam si verum est 'omnis voluptas bonum est', necessario verum est 'quaedam voluptas bonum est'. at vero si superiorem negemus hoc modo 'non omnis voluptas bonum est', potest fieri, ut quaedam voluptas bonum sit. particularis item dedicativa confirmata non necessario universalem suam confirmat, negata necessario illam negat. nam si verum est 'quaedam voluptas bonum est', non sequitur, ut omnis etiam voluptas bonum sit. si vero quaedam voluptas bonum non est, falsum est 'omnis voluptas bonum est'. in duabus reliquis hoc observabis. 404 Plenam sententiam cum proposuerimus, aliquid ex ea volentes efficere, cum concessa fuerit, sumptum dicitur. huic etiam uni sententiae alia certa ratione debet innecti et utique propter id, quod inferre volumus, concedenda. 405 et haec cum concessa fuerit, sumptum dicitur. ex duobus sumptis ratione sibimet nexis conficitur illatio. quae illatio sumptum propterea dici non potest, quia non exspectas, ut hoc etiam tibi adversarius concedat, sed eo invito sequitur, si modo ratione servata fuerit illatum. et ut hoc planum fiat exemplo, putemus quaestionem esse, utrum voluptas utilis sit. si proponamus ita 'omnis voluptas bonum est', plena quidem sententia est; sumptum efficitur, si hoc adversarius concedat. quo concesso adiungenda est alia sententia: 'omne autem bonum utile est'. si hoc etiam concesserit, efficitur sumptum; ex quibus duobus sumptis etiam invito eo sequitur 'omnis igitur voluptas utilis est'. 406 Hoc totum, quod constat ex duobus sumptis et illatione, ratiocinatio a nobis, a Graecis συλλογισμός appellatur. est ergo ratiocinatio ex duobus pluribusve concessis ad id, quod non conceditur, necessaria perventio. possunt ergo plura esse sumpta, sed minus a duobus esse non possunt. etenim est integra ratiocinatio, si ad illud, quod volumus ostendere, utilem esse voluptatem, tribus etiam sumptis pervenire velimus, ut 'omnis voluptas secundum naturam est; omne quod secundum naturam est bonum est; omne bonum utile est; omnis igitur voluptas utilis est'. 407 ex hoc apparet plura etiam licere addere, si oportuerit. nonnumquam etiam concludimus inferentes non quidem id quod conficitur, sed quod ex eo ipso, quod inferre debemus, necessario conficitur, hoc modo: 'omnis virtus bonum est, omne bonum utile est, omnis igitur virtus non nocet'. inferendum erat 'omnis igitur virtus utilis': ex eo necessario sequitur non nocere; quod enim utile est, numquam nocet. hoc a Graecis συμπέρασμα dicitur, a nobis dici potest confinis conclusio. Ratiocinatio igitur, sive propriam et suam sive confinem habens conclusionem, dividitur in duo genera: praedicativum et condicionale. 408 <Syllogismus> praedicativus est, in quo sumpta ita sibi nexa sunt, ut aliquo extrinsecus addito suppleantur, ut hoc, quod supra dictum est, 'omnis voluptas bonum est, omne bonum utile est'. videmus utique hic totum, quod supra positum est, non dictum, sed unam inde partem sumptam declarativam, quae secundo proloquio facta est subiectiva; quod proloquium secundum, ut impleret sententiam, aliquid petivit extrinsecus, id est 'utile est'. huius illatio conficitur ex eo, quod accessit, et ex eo, quod non est repetitum, id est 'omnis igitur voluptas utile est'. huius generis tres formae sunt: prima est, in qua declarativa particula superioris sumpti sequentis efficitur subiectiva, aut subiectiva superioris declarativa sequentis. declarativa superioris fit subiectiva sequentis ut in superius proposito exemplo; subiectiva superioris fit declarativa sequentis, si hoc modo velis convertere: 'omne bonum utile est; omnis voluptas bonum est; omnis igitur voluptas utile est'. secunda forma est, in qua declarativa superioris sumpti eadem est etiam declarativa sequentis, ut 'omnis virtus bonum est, et omnis voluptas non est bonum, omnis igitur voluptas non est virtus'. tertia forma est, in qua subiectiva superioris sumpti eadem est etiam subiectiva sequentis, ut 'quoddam bonum voluptas est; omne bonum utile est; quoddam igitur utile est voluptas'. 409 in prima forma et universaliter et particulariter et dedicative et abdicative concludi potest; in secunda forma nisi per contrarium concludi non potest; in tertia forma particulariter tantum concluditur: quapropter non frustra hic est ordo servatus. nam merito prima dicitur, in qua omni modo concludi potest, secunda item recte, in qua potest concludi universaliter quamvis per contrarium, tertia item recte, quia in quantitate minor est, in qua nisi particulariter concludi non potest. 410 Nunc dicendum est singulae formae quot modos recipiant; nam recipiunt intra certum numerum, extra quos modos quicquid conclusum fuerit non est temere concedendum. recipit autem prima novem modos, secunda quattuor, tertia sex. 411 Primae formae primus modus est, in quo conficitur ex duobus universalibus dedicativis universale dedicativum directim, ut est 'omne iustum honestum; omne honestum bonum; omne igitur iustum bonum'. si reflexim inferas 'omne igitur bonum iustum', non sequitur, sed particulariter potest inferri 'quoddam igitur bonum iustum', et efficitur quintus modus. secundus modus est, in quo conficitur ex universali dedicativo et universali abdicativo universale abdicativum directim, ut est 'omne iustum honestum; nullum honestum turpe, nullum igitur iustum turpe'. si reflectas, 'nullum igitur turpe iustum', efficitur sextus modus. diximus enim supra universale abdicativum posse converti. tertius modus est, in quo conficitur ex particulari dedicativo et universali dedicativo particulare dedicativum directim, ut est 'quoddam iustum honestum; omne honestum utile; quoddam igitur iustum utile'. at si flectas, efficitur septimus modus, 'quoddam igitur utile iustum', quoniam supra dictum est particulare dedicativum posse converti. quartus modus est, in quo conficitur ex particulari dedicativo et universali abdicativo particulare abdicativum directim, ut est 'quoddam iustum honestum; nullum honestum turpe; quoddam igitur iustum non est turpe'. reflecti non potest: diximus enim supra particulare abdicativum non posse converti. octavus modus est, in quo conficitur ex universali abdicativo et universali dedicativo particulare abdicativum reflexim, ut est nullum turpe honestum; omne honestum iustum: quoddam igitur iustum non est turpe'. nonus modus est, in quo conficitur ex universali abdicativo et particulari dedicativo particulare abdicativum reflexim, ut est nullum turpe honestum; quoddam honestum iustum; quoddam igitur iustum non est turpe'. 412 Secundae formae primus modus est, in quo conficitur ex universali dedicativo et universali abdicativo universale abdicativum directim, ut est 'omne iustum honestum: nullum turpe honestum: nullum igitur iustum turpe'. hic reflexione si utaris, alius modus non efficitur, quoniam de utrisque subiectivis fit illatio. secundus modus est, in quo conficitur ex universali abdicativo et universali dedicativo universale abdicativum directim, ut est 'nullum turpe honestum; omne iustum honestum: nullum igitur turpe iustum'. tertius modus est, in quo conficitur ex particulari dedicativo et universali abdicativo particulare abdicativum directim, ut est' quoddam iustum honestum; nullum turpe honestum: quoddam igitur iustum non est turpe'. quartus modus est, in quo conficitur ex particulari abdicativo et universali dedicativo particulare abdicativum directim, ut est quoddam iustum non est turpe: omne malum turpe; quoddam igitur iustum non est malum'. 413 Tertiae formae primus modus est, in quo conficitur ex duobus universalibus dedicativis particulare dedicativum directim, ut est 'omne iustum honestum: omne iustum bonum; quoddam igitur honestum bonum'. secundus modus est, in quo conficitur ex particulari dedicativo et universali dedicativo particulare dedicativum directim, ut 'quoddam iustum honestum; omne iustum bonum; quoddam igitur honestum bonum'. tertius modus est, in quo conficitur ex universali dedicativo et particulari dedicativo particulare dedicativum directim, ut est 'omne honestum iustum; quoddam honestum bonum; quoddam igitur iustum bonum'. quartus modus est, in quo conficitur ex universali dedicativo et universali abdicativo particulare abdicativum directim, ut est 'omne iustum honestum; nullum iustum malum; quoddam igitur honestum non est malum'. quintus modus est, in quo conficitur ex particulari dedicativo et universali abdicativo particulare abdicativum directim, <ut est> 'quoddam igitur honestum; nullum iustum malum; quoddam igitur honestum non est malum'. sextus modus est, in quo conficitur ex universali dedicativo et particulari abdicativo particulare abdicativum directim, ut est' omne iustum honestum; quoddam iustum non est malum: quoddam igitur honestum non est malum'. omnes igitur modi certum ordinem tenent, eiusdemque ordinis ratio est, quae in ipsis formis demonstrata est. 414 Condicionalis syllogismus est, cuius propositio et plenum argumentum et plenum id de quo quaestio est continet ita, ut assumpto argumento iam certum inferri possit, de quo quaestio erat, ad hunc modum; ponamus quaestionem esse, utrum sit utilis rhetorica, et volentes utilem probare, argumentum ab huius definitione capiamus, quod est bene dicendi scientia. ex hoc argumento et illa quaestione condicionalis syllogismus ponitur sic: 'si rhetorica est bene dicendi scientia, utilis est'. assumimus argumentum ita: 'est autem rhetorica bene dicendi scientia'. haec duo qui concesserit, etiam invitus concedat necesse est utilem esse rhetoricam, quod erat dubium, antequam propositio et assumptio concederetur. nihil tamen in assumptione accessit extrinsecus, quod est proprium praedicativi syllogismi. hic primus modus a dialecticis appellatur, qui est ab antecedentibus, propterea quoniam argumentum, quemadmodum positum est, ita et assumptum, hoc tantummodo differens, quod cum condicione positum est et sine condicione assumptum. 415 secundus modus est, qui appellatur a consequentibus, in quo ipsum argumentum quaestionem sequitur, non quaestio argumentum, hoc modo: 'si non est rhetorica utilis, non est bene dicendi scientia'. assumitur argumentum a contrario, id est per negationem, sic: 'est autem bene dicendi scientia, utilis est igitur'. 416 tertius modus est, qui appellatur a repugnantibus, in quo demonstratur non posse simul hoc esse et illud non esse; in quo cum fuerit assumptum unum, aliud necessario tolletur; id est ut, cum fuerit assumptum esse, non esse tollatur, hoc modo: 'non est bene dicendi scientia rhetorica et non est utilis; est autem bene dicendi scientia; utilis est igitur'. confectum est utilem esse, sublato eo quod non esse utilem propositum erat. hi tres modi ex uno argumento possunt confici, et unam rem omnes probare possunt. nec interest in propositione, quam partem primo ponas, utrum argumenti, utrum quaestionis, dummodo condicionis ratio conservetur. cum dixeris 'si rhetorica est bene dicendi scientia, utilis est', potes et sic proponere: 'utilis est rhetorica, si bene dicendi scientia est'; hoc etiam in duobus aliis experiri licet. 417 quartus modus est, qui per disiunctionem efficitur ita, ut uno assumpto aliud necessario negatum sit, hoc modo: 'aut sanus est aut imbecillis; sanus est autem; non est igitur imbecillis'. 418 quintus modus est, qui etiam per disiunctionem efficitur ita, ut uno negato aliud necessario sit, hoc modo: 'aut sanus est aut imbecillis; non est autem sanus; est igitur imbecillis'. 419 additi sunt alii duo modi, qui per argumentum istorum duorum fieri possunt, non tamen per disiunctionem, sed per negationem. est ergo sextus modus, in quo demonstratur non posse simul et hoc esse et illud. assumitur per unius confirmationem, concluditur per alterius infirmationem: 'non est <et> sanus et imbecillis; sanus est autem, non igitur imbecillis'. septimus modus proponitur sic <ut sextus>, et in eo assumitur ut in quinto, atque ita concluditur. 420 ad rem facilius intellegendam his quaedam formae iunguntur, ita ut rebus ipsis, non dictis, ratiocinandi vis intellegatur. est primi modi forma haec: 'si primum, secundum; primum autem; igitur <et> secundum'. secundi haec: 'si non primum, non secundum; secundum autem; et primum igitur'. tertii haec: 'non et primum et non secundum; primum autem; igitur et secundum'. quarti haec: 'aut primum aut secundum; primum autem; non igitur secundum'. quinti: 'aut primum aut secundum; non autem primum; igitur secundum'. sexti: 'non et primum et secundum; primum autem; non igitur secundum'. septimi: 'non et primum et secundum; non primum autem; igitur secundum'. 421 sciendum tamen est ex uno argumento posse fieri tres superiores modos, ex uno argumento alios quattuor. huius autem ordinis ratio est, ut primus modus sit, qui appellatur ab antecedentibus, quia utique quod antecedit prius est; secundus a consequentibus eadem ratione, ut ipse nomine suo primum se debere sequi etiam in ordine videatur ostendere. restat qui fit tertius in eodem argumento a repugnantibus; non enim possumus ad disiunctionem transilire, quae iam non potest ex eodem argumento fieri. erit ergo quartus modus quasi ad aliud argumentum primus, et ibi utique antecedere debet, in quo per confirmationem assumitur; prior est enim confirmatio negatione. quintus debet esse item [sed] per disiunctionem, sed post eum propterea, quia in eo per confirmationem, in hoc per negationem assumitur; hoc in duobus reliquis licet intelligi. 422 Miscentur autem sibi multis modis syllogismi, ut in una ratiocinatione et praedicativi generis et condicionalis formas agnoscas, hoc modo: si quaestio sit, utrum utilis sit ipsa dialectica, proponendum est: 'si bene disputare utile est, utilis est bene disputandi scientia: at bene disputare utile est: utilis est igitur dialectica'. sane videndum est in praedicativo syllogismo, quid de propositione sibi assumptio vindicet: nam extrinsecus aliquid eam accipere manifestum est. in eo autem, quod sibi, ut diximus, de propositione vindicat, attendendum est, utrum recte vindicet propter servatas memoratasque formas. efficitur enim, ut, quod in propositione ad declarativam partem pertinere videbatur, in assumptione ostendatur ad subiectivam pertinere: et item si aliter assumas, hoc ipsum pertinet ad declarativam, hoc modo: notum est in prima forma ita assumi, ut aut declarativa propositionis subiectiva sit assumptionis, aut subiectiva propositionis eadem et declarativa sit assumptionis. si proposueris sic: 'omnis ars frequenti exercitatione meditanda est: dictio autem exercitatio est rhetoricae, rhetorica igitur frequenti dictione meditanda est', in propositione exercitatio ad declarativam partem pertinere videbatur, in assumptione ipsa exercitatio item ad declarativam pertinet. quomodo ergo forma servata est? scilicet quia relictum est aliquid in declarativa propositionis, quod non evenerit in declarativa assumptionis, unde possit fieri conclusio, hoc est 'meditanda est'. nam si vellem sic assumere, 'rhetorica autem ars est', totum servabatur ad conclusionem, 'rhetorica igitur frequenti exercitatione meditanda est'. ex hoc apparet multa esse communia, quae possint vel subiectivae vel declarativae adiungi, utut se habuerit assumptio'. 423 Talibus insistente Dialectica et ad quaedam non minus inextricabilia quam caligosa properante, Pallas nutu Maiugenae festinantis intervenit:
Perita fandi, iam progressum comprime,
ne inflexa tortos stringat intimatio
et multinodos perpeti anfractus diu
Hymen recuset.
editum est compendio
quicquid decenter docta disputatio
multo astruendum contulit volumine.
sat est profundae fons decens scientiae,
quae abstrusa promit nil morosum disserens
praetervolando nilque ignotum deserens.
nam quae supersunt fraude multa consita,
quis falsa captos circuit deceptio,
dum ambage ficta praestruis sophismata
captentulisve ludis illigantibus
pellax soritas cumque sensim congeris
formasve mendas, improbat quas veritas,
nefas Tonantis garriat sub auribus
facinusque dirum; quippe summi caelites
odere turpis omne falsum feminae.
nam si revolvas, quid cavilla saevius?
dudum locuta circulatrix indecens
fies profecto, decipula si astruxeris.
facessat ergo versilis profunditas,
reliquumque tempus liqueris sororibus.
424 His auditis Dialectica cunctabunda paululum, tamen divae praeceptis paritura respondit:
Venerandus mihi fatus, reverendosque secuta
referam iussa pedem, atque ilicet exorsa silebunt,
licet unam decuisset <mihi> permittere culpam,
ut honoris pretio cederet inferre relatus,
populum Cecropidarum bene quo palliatarum
Bromius conciperet contumias nosse dolere,
mage quam crediderat vipeream noscere posset,
et iners Marsica dudum fieret praestigiatrix,
neque me conspiceret somnificam vel temulentam
ioca passim blaterantem Iovialibus sub orsis.
tamen uni famulandum est tibi, virgo; reticemus.
Haec dicens velut repressa conticuit, compluresque eam divorum, qui inter initia deriserant, horruerunt.
Martianus Capella HOME

bnf7900.283 bnf8669.38 bnf8670.41 bnf8671.58 bnf8672.27 bnf14753.66 bsb104034.106 cec193.118 dkb332.54r med2410.54 ubbF_V_17.38r uldBPL36.48 uldBPL87.52 uldBPL88.66 uwb4.14 vat1535.5

Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, III DE ARTE GRAMMATICA. <<<     >>> V DE RHETORICA.
monumenta.ch > Martianus Capella > 4

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik