monumenta.ch > Martianus Capella > 3
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, II <<<     >>> IV DE ARTE DIALECTICA.

Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, LIBER III DE ARTE GRAMMATICA.

221
Rursum Camena parvo
phaleras parat libello
et vult amicta fictis
commenta ferre primum,
memorans frigente vero
nil posse comere usum,
vitioque dat poetae
infracta ferre certa,
lasciva dans lepori
et paginam venustans,
multo illitam colore.
222
'atquin prioris ille
titulus monet libelli
mythos ab ore pulsos
Artesque vera fantes
voluminum sequentum
praecepta comparare'.
at haec iocante rictu
'nil mentiamur' inquit
'et vestiantur Artes.
an tu gregem sororum
nudum dabis iugandis,
et sic petent Tonantis
et caelitum senatum?
aut si tacere cultum
placet, ordo quis probatur?'
'certe loquentur illae
quicquid fuat docendum,
habitusque consequentur
asomato in profatu'.
'haec nempe ficta vox est,
et devius promissi es;
cur ergo non fateris
ni figminis figura
nil posse comparari?'
his me Camena vicit.
†fugis iugabo ludum.†
223 Admoverat igitur Letoides unam priore loco Mercurialium ministrarum aetate quidem longaevam, sed comitate blandissimam, quae se in Memphide ortam rege adhuc Osire memorabat, diuque obtectam latibulis ab ipso repertam educatamque Cyllenio. quae femina, licet in Attica, ubi maiore aevi parte floruerat, se assereret incedere palliatam, tamen ritu Romuleo propter Latiare numen et Oli caput propterque Martiam gentem Venerisque propaginem senatum deum ingressa est paenulata. gestabat haec autem teres quoddam ex compactis annexionibus ferculum, quod levi exterius elephanto praenitebat, unde velut medendi sollers magistra curandorum vulnerum insignia proferebat. 224 nam ex eodem scalprum primo vibranti demonstrabat acumine, quo dicebat circumcidi infantibus vitia posse linguarum, dehincque nigello quodam pulvere, qui ex favilla confectus vel sepia putaretur, illato per cannulas eadem resanari. tunc etiam quoddam medicamen acerrimum, quod ex ferulae flore caprigenique tergoris resectione confecerat, rubri admodum coloris exprompsit, quod monebat faucibus adhibendum, cum indocta rusticitate vexatae fetidos ructus vitiosi oris exhalant. demonstrabat etiam quendam gratissimum gustum vespere multo olivoque laboratum, quo depulsa vocis insuavissimae diritate canoros etiam fieri posse memorabat. 225 arterias etiam pectusque cuiusdam medicaminis adhibitione purgabat, in quo et cera fago illita et gallarum gummeosque commixtio et Niloticae fruticis collemata notabantur. quae vis epithematis licet memoriam intentionemque procuraret, 226 tamen natura sui etiam vigilias inferebat. protulit quoque limam quandam artificialiter expolitam, quae octo partibus auratis velut diversis nexionibus interstincta vibrabat, ex qua scabros dentes vituliginesque linguarum et sordes, quas in Soloe quadam civitate contraxerant, 227 levi sensim attritione purgabat. haec abstrusa nosse carmina numerosque multifidos crebrae supputationis opere putabatur. denique quoties curandos acceperat, mos eius erat de nomine primo tractare; casus etiam non tacebat, quanti vel vitia creare possent vel prudentissime, declinari. tunc genera rerum, verba etiam curandorum cum ratione captabat, ne, ut fieri ab aegrotantibus moris est, nomen pro nomine commutarent. tum verborum modos, tempora figurasque [schemata] requirebat, iubebatque alios, quis plenitudo obtunsior atque immobilis torpor insederat, gradus percurrere scandereque quam plurimum operum, praepositionibus aut coniunctionibus <aut> participatis insistere totaque curandos arte fatigari. 228 hanc igitur feminam tali multorum curatione callentem cum deorum nonnulli Iatricen, alii Genethliacen diversis rerum operibus aestimarent, addereturque fidei medendi sollertia, quod eam opitulari posse oris vitiis nec Pallas denegaret nec ipse Maiugena, inconsentaneum tamen videbatur incedere medicam paenulatam. idcircoque ab ea et nomen et officium suum ac totius expositio artis exquiritur. 229 tunc illa, ut familiare habebat exponere percunctata ac docere facile, quae ab eadem quaerebantur, paenula a dextra cum modestia verecundiaque relevata, sic coepit: Γραμματική dicor in Graecia, quod γραμμή linea et γράμματα litterae nuncupentur, mihique sit attributum litterarum formas propriis ductibus lineare. hincque mihi Romulus Litteraturae nomen ascripsit, quamvis infantem me Litterationem voluerit nuncupare, sicut apud Graecos Γραμματιστική primitus vocitabar, tunc et antistitem dedit et sectatores impuberes aggregavit. ita, quod assertor nostri nunc litteratus dicitur, litterator antea vocabatur. hoc etiam Catullus quidam, non insuavis poeta, commemorat dicens 'munus dat tibi Sylla litterator'. idem apud Graecos γραμματοδιδάσκαλος vocitatur. 230 Officium vero meum tunc fuerat docte scribere legereque; nunc etiam illud accessit, ut meum sit erudite intellegere probareque, quae duo mihi vel cum philosophis criticisque videntur esse communia. ergo istorum quattuor duo activa dicenda sunt, duo spectativa; siquidem impendimus actionem, cum quid conscribimus legimusve, sequentum vero spectaculo detinemur, cum scripta intellegimus aut probamus, [et] licet inter se quadam cognatione coniuncta sint, sicut ceteris artibus comprobatur. nam et actor cognoscit primo, quae valeat actitare, et astronomus quaedam facit, ut per ea cognoscat, quae debeat comprobare. miscet etiam utrumque geometres; quippe formas theorematum cum rationibus certis efficit et cognoscit. 231 Partes autem meae sunt quattuor: litterae, litteratura, litteratus, litterate. litterae sunt, quas doceo; litteratura ipsa, quae doceo; litteratus, quem docuero; litterate, quod perite tractaverit quem informo. profiteor autem de orationis natura usuque tractare. natura est ex quibus formetur oratio; usus cum eadem utimur appellatur. his etiam materies admovetur, ut de qua re dicendum sit aestimemus. oratio ipsa vero tribus gradibus eruditur, id est ex litteris, syllabis et ex verbis. 232 Verum in litteris gemina quaestio diversatur. namque aut naturales sunt aut effictae. natura enim insinuante earum nomina in loquendi substantiam procreata; artificiosa vero formatio earum lineas quas scribimus designavit ad hoc, ut praesentes una uti, absentes alia potuissent. atque ita ex hac parte, qua scribitur, mutae, ex illa, qua legitur, voces sunt appellatae, siquidem haec auribus tantum, illa solis oculis valeat comprehendi. 233 Litterae igitur aliae sunt, quae per se efficere totum valeant, aliae quae nihil. nam vocales, quas Graeci septem, Romulus sex, usus posterior quinque commemorat, y velut graeca reiecta. hae tamen in Latio nunc produci, nunc contrahi, nunc acui, nunc gravari vel etiam circumflecti, nunc aggregari, nunc distrahi sine iactura sui nominis possunt. modo solae syllabas formant, nunc consonantes utrimque suscipiunt vocalesque nonnullas, modo se invicem mutant, nuper sibi cum decore succedunt. quippe a plerumque in e transvertitur, nam capio cepi facit; nunc in i, ut salio insilio, nunc in o, ut plaudo plostrum; vel in u, ut arca arcula. item e littera primum in a reformatur, ut sero satum, vel in i, ut moneo monitus, vel in o, ut a tegendo toga, vel in u, ut a tego tugurium. similiter i quoque vocalis in a convertitur, ut siquis siqua, in e, ut fortis forte, in o, ut qui quo, in u, ut ibi ubi. non aliter o, littera in a transit, ut creo creavi, vel in e, ut tutor tutela, vel in i, ut virgo virginis, vel in u, ut volo volui. item u simili ratione convertitur in a, ut magnus magna, in i, ut telum teli, in o, ut lepus leporis, in e, ut sidus sideris. sic igitur transformatae nunc utrimque poterunt copulari, nunc ex altero, nunc ex neutro, nunc aliquas partes orationis terminant nuncque nullas. 234 Nam a primum utrimque sibi associat u et i litteras, nam et aurum et varus dicitur et Ianus et Aiax. ex uno autem latere suscipit e, ut Aeneas, ex neutro vero o. finit nomina feminina, ut dea, masculina, ut Iugurtha, neutra in singulari numero tantum graeca, ut toreuma, peripetasma, in plurali autem latina, ut monilia; in verbis imperandi modum, ut canta, salta. 235 e autem vocalis duarum graecarum litterarum vim possidet: nam cum corripitur graecum est, ut ab hoc hoste, cum producitur η est, ut ab hac die, ac maxime tunc circumflexum accentum tenet. haec duas vocales, id est i et u, ex latere utroque complectitur, ut in Euro, Veientano et in eia, iecore. finit vero nomina neutra, ut monile, feminina etiam, sed graeca, ut Calliope, pronomina, ut ille, iste; numerum etiam totius generis, ut quinque, licet aptoton sit; item verba imperativi modi, ut sede, curre, 236 modi infiniti, scribere, scripsisse. i vero littera cunctis utrimque vocalibus sociatur; nam a complectitur cum dicimus Ianuariae et Aiax; e autem ut teneat docuerunt exempla superius demonstrata; o autem litterae copulatur in nomine Iovis et Oinone [oisus etiam dicitur; sic enim veteres usum dixere], u autem ut in iuvando et vita. haec aliquando vocalis geminam syllabam facit, finitque omnium generum nomen, ut frugi, numerum itidem omnium generum, ut viginti, item verba modi indicativi, ut novi, memini, imperativi sali, veni, infiniti iaculari, luctari. 237 o vero littera quibus vocalibus quave ex parte cohaereat, superius memoratum. finit autem nomina masculina, ut Cato, feminina, ut Iuno, numerum omnium generum, ut octo, item verba activa, ut canto, laudo modo imperativo tantummodo unum finit, ut cedo, adverbium, ut subito, 238 praepositionem, ut pro. u autem littera vocalibus omnibus utrimque coit praeter o antelatum. sola etiam u sui generis litteram non geminat, sed coniungit, ut vulgus, Vulcanus. finit articulos, ut tu, nomina neutra, ut genu, cornu; nullum autem verbum claudit. 239 Hactenus de vocalibus. non enim vocales astruere, sed omnes litteras sum iussa monstrare. verum reliquas quae secuntur consonantes esse non dubium est, quae item discernuntur in semivocales et mutas, quarum exsequar rationem. 240 quippe f littera, quae est semivocalium prima, duas tantummodo consonantes praelata complectitur l et r, ut dicimus flavus et frugi. vocales vero complectitur ita ut i et u vocales sibi praeferri prohibeat, nullum autem claudit finitiva sermonem. 241 l vero littera tripliciter sonat. nam exilem sonum reddit cum geminatur, ut sollers, Sallustius, medium autem cum terminat nomina, ut sol sal, item leniter sonat cum vocales antevenit, ut lapis, lepus, liber, locus, lucerna; plenum vero sonum habet, cum ei praeferuntur litterae p g c f, ut in Plauto, glebis, Claudio, Flavo. l autem numquam ulli semivocali vel mutae praeponitur, quae pro d in praepositione accipitur, cum ei a praefertur, ut allidit, alligat. haec etiam <in> praelata praepositione servatur, ut illepidus, illotus. utrimque autem vocales amplectitur, et nomina nonnulla determinat: in masculino sol, in feminino Tanaquil, in neutro a e i praecedentibus, ut bidental, mel, sil. adverbia etiam claudit, ut semel. 242 m vero littera tam in sermonis initio quam in medio esse et in ultimis potest, ut mores, umbra, triticum. ex consonantibus solam praecedit n, ut Mnemon, subsequitur solam s, ut Sminthius, mutaturque in n nonnumquam, ut cum dicimus nunquis, terminatque neutra, ut aurum et argentum, item monoptota, ut nequam, in genere masculino accusativum simplicem et duplicem genetivum, <ut hominem, hominum> item participia et verba et adverbia, ut tractum, legam, cursim, numerum etiam omnium generum, ut novem, decem. 243 n autem littera plenior apparet in primis et ultimis, ut Nestor, tibicen, in mediis exilior, ut mane, damnum. ex consonantibus sequitur m litteram, ut Memnon, s autem praecedit, ut fons, mons. convertitur etiam in m, cum eam secuntur b p m, ut dicimus imbuit, impulit, imminet. eadem nomina terminantur masculinum, ut tibicen, femininum graecum, ut Siren, neutrum, ut culmen. 244 r vero vocales utrimque complectitur. de consonantibus s soli praeponitur, ut sors, fors, et x duplici nonnumquam, ut arx. convertitur in l et n et s, ut niger nigellus, femur feminis, gero gessi. finit nomina masculina post omnes vocales, ut par, pater, vir, nitor, fur; feminina post e et o, ut mulier, soror; neutra post omnes praeter i, ut calcar, piper, marmor, sulphur. finit verba et adverbia, ut venor, quater. 245 s nonnulli litteram non putarunt; nam Messala quendam sibilum dixit. quae tamen utrimque p litterae copulatur, ut spado, psittacus, et c q t sequentes amplectitur, ut Scaurus, squama, stella. in plures etiam transitum facit, ut in l, dicimus enim modus modulus; in n, sanguis sanguinis; in r, flos floris; in d, custos custodis; in t, nepos nepotis. terminat et masculina et feminina post omnes vocales, neutra post a o u, ut vas, os, nemus. huic litterae divus Claudius p adiecit aut c propter πς et ξ graecas, ut psalterium, saxa. 246 x autem nemo litteram putat, quoniam duplex est; constat enim ex g et s, ut rex regis, aut ex c et s, ut nux nucis. in v aliquando transvertitur, ut nix nivis, et c, ut pix picis. haec in Latinis numquam ponitur prima, apud Graecos autem ponitur, ut Xantho. et <in> masculino [et feminino] omnibus vocalibus sociatur, ut Aiax, frutex, calix, †velox, Pollux, et feminino, ut fax, lex, lodix, celox, lux; neutrum nullum claudit. 247 Transactis semivocalibus mutae sunt perquirendae, quae ideo hoc nomine nuncupantur, quoniam nisi illis vocales associatae succurrerint, 248 intra oris sonitum ante auspicia moriuntur. b prima omnibus vocalibus utrimque conectitur; praefertur consonantibus l et r, ut blaesus et brevis. transit in c, ut succurrit; in f, ut sufficit; in m, ut summittit; in p, ut supponit; 249 in s, ut sustulit. finit nihil nisi tres praepositiones ab, ob sub. c vocales utrimque collaterat, consonantes quasdam praecedit l t r m n, ut clarus, tectum, crus, Acmon, Cnidus. finit articulos, quos pronomina vocant, hic haec hoc, et adverbia, ut sic, huc, hic sola mutarum antecedentem vocalem producit et pro duplici habetur, 250 ut hic hoc [haec]. d utrimque vocales tenet. praeponitur r litterae in Druso. m litterae numquam praefertur in Latinis, in Graecis autem aliquando, ut Dmois; sic et n, ut Ariadne. transit in c, ut accidit; in g, ut aggerit; in l, ut allegat; in p, ut apponit in r, ut arripit; in s, ut attinet. finit articulos neutralis generis, ut istud, illud, et praepositionem, ut apud. 251 g omnibus vocalibus praefertur. sequitur a litteram, ut in aggere, quae quotiens geminatur adiungitur. praefertur r litterae, ut grave; l, ut gladius; n, ut ignis. in c quoque convertitur, ut rego rector. nihil [quoque] concludit. 252 h aspirationis notam esse certissimum est. quandoque vocalibus accedit ut hospes et heres. transit in x, ut traho traxi. hanc Graeci diviserunt; nam pars eius dexterior aspirationis nota est, sinistra contrariae significationis. 253 k vero nunc nota putatur esse, nunc littera; nam eius effectus c integrare non dubium est absque his: kapita, kalendae, kalumniae. 254 p autem convenit utrimque vocalibus; r litterae praeponitur, ut prandere; l, ut placere; t, Ptolomaeus; s, psittacus; n ut †in sympnum; terminat vero nihil. 255 q quidam litteram non putabant, et vincerent, nisi in equo et equitatu appareret expresse. haec numquam sine duabus vocalibus ponitur, quarum prior erit u et sic ceterae consequentur, ut quartus, questus, Quirites, quotus, equus. constat autem ex c et u, ideoque duplex et composita dicitur nec geminatur. nullam singularem litteram comprehendit, finit nihil. 256 t vocales ex utroque concludit, ut in coniunctionibus et praepositionibus. praecedit l in Tlepolemo, m in Tmolo, n in potnia, r in Troia. finit neutra caput, sinciput, lact. articulos terminat, ut quot, tot; verba, ut legunt; adverbium et interiectionem, ut ut, attat. 257 z a Graecis venit, licet etiam ipsi primo σ Graeca utebantur; nam Sethum dicebant, quem nunc Zethum dicunt. tamen haec gemina etiam ab ipsis habetur. nam a τ et σ componitur, quam ut advertas duplicem, numquam poterit geminari. 258 haec praeponitur m litterae, ut Zmyrna. ex his igitur universis XVIII litterae necessitatem cunctae conscriptionis absolvunt; placet enim mihi y in vocalium numerum congregari, neque sine hoc Hyacinthus aut, Cyllenius poterit annotari. sic igitur erit, ut senae fiant vocales, semivocales et mutae. 259 si enim h aspirationi dabitur supervacuaeque erunt q et k, x autem ut duplex in elementorum ordine non probatur, z vero a Latinis excluditur, decem et octo numero, sicut dictum est, supersidunt. 260 quae tamen cum supervacuis reiectisque cunctis ex unius vocis sonitu conformatae diversas naturalis harmoniae causas sub oris concinentia reppererunt. 261
Namque A sub hiatu oris congruo solo spiritu memoramus;
B labris per spiritus impetum reclusis edicimus;
C molaribus super linguae extrema appulsis exprimitur;
D appulsu linguae circa superiores dentes innascitur;
E spiritus facit lingua paululum pressiore,
F dentes labrum inferius deprimentes,
G spiritus cum palato; H contractis paululum faucibus ventus exhalat,
I spiritus prope dentibus pressis.
K faucibus palatoque formatur.
L lingua palatoque dulcescit.
M labris imprimitur.
N lingua dentibus appulsa collidit.
O rotundi oris spiritu comparatur.
P labris spiritus erumpit, Q appulsu palati ore restricto.
R spiritum lingua crispante corraditur.
S sibilum facit dentibus verberatis.
T appulsu linguae dentibusque impulsis extunditur.
V ore constricto labrisque prominulis exhibetur.
X quicquid C atque S formavit exsibilat.
Y appressis labris spirituque procedit.
Z vero idcirco Appius Claudius detestatur, quod dentes mortui, dum exprimitur, imitatur.
262
Perstricta est cursim rationis regula primae,
quae multis tendi sueta voluminibus,
in qua iuncturis quid nectat littera utrisque,
quo admittat socium vel faciat latere,
quae quo transiliat conversis legibus usu
et transformatum nomen habere velit,
quas oris sonitus vel quas modulatio linguae
gignant et pulsu rupta labella suo.
nunc iam compactis cursanda est syllaba formis,
ut fastigetur longa brevisque fuat.
haec duo percurram; iuncturas littera quippe
praeveniens docuit sub ratione pari.
hoc igitur subdens nectendum concipit ordo,
si vestrum, superi, comprobat arbitrium'.
263 Haec cum Grammatice diceret eamque progredi Iuppiter Deliusque praeciperent, hic Pallas 'de iunctura syllabarum' inquit 'dum haec Litteratura deproperat, partem historicam praetermisit'. quo virginis obiectu perterrita, 'scio' inquit 'mihi plurima transeunda, ne minutiora nectendo fastidium superae beatitatis incurram. proposito igitur per compendiosos calles festina perfungar, ne densis obumbrata ramalibus velut senticosae copiae densitate silvescam. 264 Syllaba igitur dicta est, quod iunctis litteris sonitum simul accipientibus informetur. cuius, ut dixi, tres partes esse non dubium est: de iunctura, 265 de fastigio aut de longitudinibus. iuncturae sunt genera quattuor, duo naturalia, duo historica. naturalia sunt, cum quaeritur unaquaeque syllaba utrum ex una, an gemina, an neutra parte iungatur, et utrum litterae, quae inter se copulari non possunt, adiecta alia littera socientur, ut m et n, dum non coeant, vocali accedente sociantur, ut in amni et somno; quae iuncturarum genera ex hoc, quod in litteris memorata sunt, transeantur. 266 historica vero illa coniunctio est, cum ex litteris, quae inter se poterunt copulari, diversitas fandi non easdem nec pares numero sociarit. scribimus nos enim Musarum primam syllabam duabus litteris Graeci tribus. Lucilius in dativo casu a et e coniungit dicens huic Terentiae, Orbiliae, †Licinius a et i et Lucretius crebro et noster Maro aulai, pictai. 267 item duae iuncturae sunt cum sociamus syllabas propter pedem vel versum, ut duae in una repente depereant ut in synaliphe, vel cum litterae excluduntur e verbo, ut in ecthlipsi. 268 Hactenus de iuncturis: nunc de fastigio videamus, qui locus apud Graecos περὶ προσᾠδιῶν appellatur. hic in tria discernitur: unaquaeque enim syllaba aut gravis est aut acuta aut circumflexa: et ut nulla vox sine vocali est, ita sine accentu nulla. et est accentus, ut quidam putaverunt, anima vocis et seminarium musices, quod omnis modulatio ex fastigiis vocum gravitateque componitur, ideoque accentus quasi adcantus dictus est. 269 omnis igitur vox Latina simplex sive composita habet unum sonum aut acutum aut circumflexum: duos autem acutos aut inflexos habere numquam potest, graves vero saepe. acutum habet in prima syllaba, si dicas Caelius, in secunda Sallustius, in tertia Curiatius; inflexum item in prima, si dicas eadum; syllaba autem paenultima numquam acuitur natura ipsa, sed praecedens eius, id est ab ultima tertia, sive brevis sive longa sit, ut Cicero, Caelius. flexus autem sonus in ea tantummodo syllaba consistit, quae praecedit ultimam, nec aliter quam ut ipsa natura longa sit et ultima tamen brevis, ut Galenus. at si longa, aut si paenultima positione longa, licet ultima brevis, acutus tamen sonus fiet, Galeni, Camille. inflexi proprium hoc est, ut nisi longis natura syllabis non adhaereat, acutus autem et in longis et in brevibus invenitur. omnis autem vox aut acutum aut circumflexum sonum habeat necesse est, etiam si monosyllaba sit; monosyllabae autem gravi carent. omnis vox monosyllaba, cum aliquid significat, sive brevis est sive positione longa, acuetur, ut dicimus far ars; si autem natura longa, flectetur, ut lux mos. Disyllabae vero priorem acuunt, vel cum brevis est utraque, ut citus, vel cum positione longa est utraque, ut sollers, vel alterutra positione longa, ut <contus>, cohors. si vero prior syllaba natura longa est et sequens brevis, flectetur prior, ut luna; si posterior longa erit positione vel natura, prior acuetur, ut codex, docte. nulla enim [longa] invenietur gravis in disyllabo prior. In trisyllabis si media brevis fuerit, quam paene ultimam dicimus, non dubie gravi accentu pronuntiatur, ac statim prima eius, hoc est tertia ab ultima, acuetur, ut in Catulo; si vero eadem longa est, interest quemadmodum sit longa. si enim natura longa est brevisque ultima, media flectetur, ut Cethegus, Mancinus; si vero media longa erit natura et extrema longa, media acuetur, ut Catoni, Ciceroni, vel si positione longa erit media, acuta durabit, qualiscumque novissima fuerit, ut Catullus Catullo, Metellus Metello. 270 pronomina autem quae duplici modo declinantur, id est aut corripiunt aut producunt mediam syllabam in genetivo casu †acuunt, ipsius, illius. horum si secundae breves fiant, primae acutae erunt, ut ipsius, illius. si vero longae erunt mediae, primae graves, secundae inflexae erunt, ut occidit sol et occidit hominem. ergo primae acutae sunt, cum mediae breves; cum vero mediae <---> vel inflexae acutae, cum longae ultimae, ut tenebrae, latebrae, manipli. 271 haec a superioribus, quae sunt talia ut Catullus, Sallustius, hoc differunt, quod illa consonantes discretas habent, haec, quamvis et ipsa paene ultimam positione habent longam, nullam tamen in secunda syllaba ex consonantibus sibi retinent, sed in tertia sunt duae. ideoque factum est, ut media haec nomina tenebras et latebras acuto accentu prima syllaba proferret, at maniplos et fenestras paene ultima syllaba acuta diceretur; quod quidam illud genus syllabae paene ultimae omnino breve putaverunt, quia non terminaretur consonanti; quidam <longum>, quia, licet non terminaretur consonanti, proxima syllaba a duabus inciperet consonantibus, et quod natura litterarum l et r, quae mollis est, nunc longam, nunc brevem syllabam efficiat. nulla autem vox Romana duarum vel plurium syllabarum acuto sono terminatur, inflexum autem non alias postremum habet, nisi cuius posterior pars in syllabam natura longam excurrit, ut ergo et pone. 272 Contextus orationis plerumque adimit aut mutat proprios sonos singulis vocibus. adimit iis, quae referuntur ad aliquid sequens, ut praepositionibus ante urbem; nam hic ante perdidit acutum sonum prioris syllabae; item post muros. mutant accentus adiunctis vocibusque, ve, ne, cum tamen complexiva coniunctio estque, ve [cum] expletiva, ut Latiumque augescere vultis et stimulove meum cor apud Accium in Pelopidis. numquam migrabit acutus sonus de primis syllabis in postremas praeter particulas coniunctas, quarum hoc proprium est acuere partes extremas vocum, quibus adiunguntur. Graeca nomina cum in Latinum vertuntur, nostra regula pronuntiantur, nisi manent Graeca. Olympus igitur et Caucasus si ut Latina proferuntur, quam acuere vel flectere debeant, secundum rationem supra scriptam apparet. sed si manent Graeca (et huic regulae in peregrinis vocibus accedimus) necesse est tamen in obliquis casibus acutos sonos in mediis syllabis servent, quoniam apud Graecos quoque non alio accentu haec enuntiari audimus. 273 acutus accentus notatur virgula a sinistra parte in dexteram ascendente, gravis autem a sinistra parte ad dexteram descendens, inflexi signum est sigma super ipsas litteras devexum. accentus partim fastigia vocamus, quod litterarum capitibus apponantur, partim cacumina, tonos vel sonos, Graeci prosodias. sciendum etiam uni vocabulo accidere omnes tres accentus posse, ut est Argiletum. 274 Memoratum arbitror competenter, quae sint et quemadmodum vertantur fastigia syllabarum; nunc earum longitudines intimabo. unaquaeque enim syllaba aut brevis est aut longa aut communis. brevis est, cum vocalis corripitur ac nullis consonantibus adiuvatur, aut cum correpta forma vel littera terminatur. 275 longa autem duobus modis efficitur, natura et positione: natura, cum vocalis producitur, aut cum syllaba circumflexum accentum tenet, vel acutum in paene ultima, aut cum monosyllaba unaquaeque vocalis est, aut cum dipthonga reperitur, vel cum prima syllaba sub alia forma cuiuscumque verbi composita nec vocalem nec †acumen mutat; positione, cum brevem vocalem aut duae consonantes secuntur, sive in eadem syllaba sive in sequente sive per ambas divisae, aut in alterutra duplex una. 276 duplices autem sunt x et z; aliquando i et c fieri possunt, ut si i inter vocales sit, ut aio, Troia; item c ut hoc erat, alma parens. hae autem consonantum vel duplicium, quae breves adiuvant, formae tunc possunt, si in eodem sermone claudantur: ceterum proximi sermonis consonantes nil adiuvant praecedentem, licet Vergilius refragetur, dicens arma virumque cano Troiae, et item fontesque fluviosque voco. 277 dipthongae autem sunt ae oe eu au ei; absque his [syllabis] nulla dipthongos memoratur. 278 Communium autem syllabarum modi sunt octo. nam primus est, cum correptam vocalem sequitur subiecta consonantibus liquida; est enim longa, ut vasto Cyclopis in antro, brevis. ut vastosque ab rupe Cyclopas. secundus modus, cum correpta vocalis in unam desinit consonantem sequente h: est enim longa, ut terga fatigamus hasta, brevis, quisquis honos tumuli. tertius, cum correptam vocalem duae consonantes secuntur, quarum s prima littera sit: est enim longa, unde spissa coma, brevis, ponite spes sibi quisque. quartus locus, cum brevis syllaba partem terminat orationis: est enim longa in commate, ut est nam tibi, Thymbre, caput Euandrius, brevis, hoc caput, o cives. item alter locus ex dipthonga fit communis: longa, ut Musae Aonides, brevis, insulae Ionio in magno. cum vocalis enim sequitur, potest dipthonga brevis fieri, ut sudibusve praeustis. alius locus, cum longam vocalem alia vocalis sequitur; est enim longa o ego infelix, quem fugis, brevis sub Ilio alto. alius locus, cum pronomen c littera terminatur vocali sequente; est enim longa hoc erat alma parens, brevis solus hic inflexit sensus. alius locus, cum correptam vocalem subsequitur z; est enim longa Mezenti ducis exuvias, brevis nemorosa Zacynthos. Dicta natura in tribus generibus syllabarum; superest ut finales dicantur, in quibus artis auctoritas et canonica forma consistit. ac prius de nomine retractandum. 279 nominativus casus singularis a littera terminatus brevis est, ut Catilina, Iulia, e littera finitus in <Latinis brevis est, ut sedile, in> Graecis longus est, ut Euterpe, i autem terminatus longus est, ut frugi, o finitus brevis est in Latinis, ut Cato, <in Graecis longus est, licet auctoritas variet; quippe Vergilius posuit et te, magne Cato>; u terminatus brevis est, ut cornu. al finitus brevis est, ut tribunal el brevis, ut mel, il brevis, ut vigil, excepto uno Etrusco Tanaquil, ol longus est, ut sol, ul brevis, ut consul. m terminatus brevis est, ut tectum, licet huius raro occurrat exemplum, quia inter vocales m deprehensum velut mytacismi asperitate subtrahitur. n finitus producitur, ut Titan; en in neutris brevis est, ut carmen, in aliis generibus longus, ut lien, Siren; on terminatus longus est, ut Memnon. ar terminatus in monosyllabis tantum longus, ut Nar, far; er finitus in Latinis brevis est, ut puer, excepto uno monosyllabo ver, in Graecis producitur, ut aer; ir terminatus corripitur, ut vir; or terminatus brevis est, ut auctor; ur terminatus corripitur, ut murmur, excepto uno monosyllabo [ut] fur. as finitus in Latinis nominibus producitur, ut facultas, paupertas; in Graecis tunc tantum brevis est, cum genetivus dos fuerit terminatus, ut Arcas Arcados. es terminatus in Graecis nominibus longus est, ut Anchises; in Latinis, si quintae declinationis fuerit, producitur, ut dies; si tertiae, tunc longus est, cum genetivus singularis non crescit syllaba, ut labes <labis>, vel <cum> crescens e productam ante ultimam syllabam retinet, ut quies quietis; nam si eam in i mutaverit, ut miles militis, aut corripuerit, ut seges segetis, corripitur exceptis his Ceres pes atque his similibus. is finitus brevis est, ut agilis <exceptis tribus monosyllabis glis vis lis>. os terminatus tunc est in Latinis brevis, cum genetivus ante ultimam syllabam non habet naturaliter longam, ut os ossis; in Graecis tunc corripitur, cum genetivus dipthongo terminatur, ut Delos τοῦ Δήλου. us finitus brevis est, ut doctus, sed longus fit si genetivus syllaba creverit et ante ultimam [i aut] u productam habuerit, ut virtus, et in uno inflexibili [ut] pus. t terminatus corripitur, ut caput. c finitus duo nomina tantum facit, ut allec, quod producitur, 280 et lac, de cuius declinatione dubitatur. genetivus singularis tunc producitur, cum aut nominativo similis est, ut senatus, aut dipthongam habet, ut Iuliae, aut i terminatur, ut docti; in ceteris corripitur. dativus singularis <in Latinis> producitur, ut Pompeio: in Graecis corripitur si i littera finiatur, ut Palladi. accusativus singularis in Graecis tunc tantum corripitur, cum a vel on terminatur, ut Thesea, Delon; in Latinis vero brevis est, ut doctum. vocativus singularis a littera terminatus in Latinis omnibus vel in Graecis femininis corripitur, ut tabula, Musa; in masculinis longus est, ut Aenea. e terminatus in Latinis brevis est, ut docte; in Graecis producitur, ut Tydide, exceptis his quae nominativus Graecus os terminat, ut Phoebos Phoebe. i terminatus in Latinis longus est, ut Mercuri; in Graecis corripitur, ut Nai. o terminatus in Latinis brevis est, ut Cato, licet Vergilius contra sentiat; in Graecis producitur, ut Dido. u terminatus corripitur, ut cornu; in consonantes vero desinens nominativi sequitur regulam, exceptis Graecis nominibus, quae saepe mutantur varietate linguarum, ut Diomedes. ablativus singularis semper producitur absque cum e terminatur, in his dumtaxat nominibus, quae tertiae fuerint declinationis, ut a pariete. 281 nominativus et vocativus plurales in masculino et feminino genere producuntur, ut fluctus, terrae; in neutris breves sunt, ut fata, in Graecis vero, cum s vel a terminati fuerint, ut rhetores, poemata; in aliis vero longi sunt, ut Musae. genetivus pluralis brevis est, ut doctorum, in Graecis longus, sed Graeca declinatione, ut Philaenon. dativus pluralis et ablativus, si is fuerint terminati, producuntur, ut doctis; si bus, corripiuntur, ut hominibus; at si Graeca sit declinatio, in terminatus dativus corripitur, ut Arcasin; alias longus est. accusativus pluralis in nominibus masculinis vel femininis producitur, ut doctos, Iulias; in neutris corripitur, ut moenia. in Graecis vero, si as fuerit terminatus et veniat a genetivo os finito, corripitur, ut Arcadas; alias producitur, ut Musas. 282 In omnibus pronominibus singularis nominativus correptus invenitur, exceptis duobus monosyllabis tu et qui. genetivus singularis i vel ae prolatus longus est, ut mei meae; alias brevis, ut illius. dativus singularis semper productus est, ut nostro, exceptis mihi, tibi, sibi, quae indifferenter accipiuntur. accusativus singularis corripitur, ut illum, exceptis me, te, se. vocativus singularis a nominativo suo non dissentit. ablativus singularis longus est, ut ab illo. nominativus et accusativus plurales tunc tantum corripiuntur, cum a fuerint terminati, ut nostra. genetivus pluralis numquam producitur, ut illorum. dativus et ablativus plurales is terminati producuntur, bus finiti corripiuntur. 283 In omnibus verbis, modis, temporibus, numeris, personis, coniugationibus haec uniformis est ratio: quaecumque persona a fuerit terminata producitur, ut canta. e finita brevis est, ut lege, nisi a secunda coniugatione veniat, ut doce; tunc enim longa est. i terminata persona semper producitur, ut nutri. o quae finitur correpta est, ut audio, licet auctoritas et in his discrepet; nam primae coniugationis primam personam Vergilius longam facit, ut canto quae solitus et terra, tibi mando. tamen monosyllaba etiam producenda sunt, ut do, sto, flo. u terminata persona producitur <--->. am quae finitur brevis est, ut legebam. or finita corripitur, ut legor. s littera terminata verba producuntur, si paene ultima littera a vel e fuerit, ut amas, doces, excepto monosyllabo es et his quae ex eo fiunt, ut ades; si vero i ante s habuerit corripitur, ut legis, legitis, excepta secunda persona indicativi modi temporis praesentis numeri singularis a tertia coniugatione producta, ut nutris, audis, et a verbo volo vis; si vero u ante s habuerit, correpta erit, ut nutrimus. t littera terminata correpta sunt, ut legit. c finita producuntur, ut produc. participia licet per casus flectantur, a nominibus omni tamen ratione dissentiunt. 284 Adverbia monosyllaba, ut huc, vel quae ex his fiunt, ut illuc, omnia producuntur, exceptis bis et ter; quae vero a finiuntur, longa sunt, ut una; quae in e desinunt, producuntur, ut docte, pulchre, exceptis quae aut non comparantur, ut rite, aut in comparatione deficiunt, ut bene <---> impune; quae i finiuntur, longa sunt, ut heri, praeter ibi et ubi et quae componuntur ex ipsis, ut sicubi, item quasi; quae o finiuntur a se venientia, brevia sunt <--->, ab aliis ducta producuntur, ut falso, licet auctoritas variet; quae u finiuntur, longa sunt, ut noctu. quae l terminantur, corripi debent, ut semel; quae m n r finiuntur, brevia sunt ut cursim, forsan, fortiter; quae s terminantur, tunc tantum producta sunt, cum ante eam a habuerint, <ut alias>; quae c finiuntur, producta sunt, ut illuc. 285 Omnium participiorum temporis futuri nominativus singularis brevis est, ut lecturus; genetivus et dativus singularis producitur, ut lecturi lecturo, excepto praesentis temporis participio, quod genetivum corripit, ut amantis. accusativum et vocativum breves esse constat, ut lecturum, lecture; ablativus singularis tantum corripitur, ut amante, legente. nominativus et accusativus plurales in masculini vel feminini generis participiis producuntur, ut lecturi, lecturos, lecturae, lecturas; in neutris corripiuntur, ut lectura. genetivus pluralis brevis est, ut lecturorum. dativus et ablativus plurales is terminati producti sunt, bus finiti breviantur. 286 Copulativae et disiunctivae et expletivae coniunctiones breves sunt, nisi positio fecerit longas. de causalibus vero et rationalibus, quae a terminantur, exceptis ita et quia, productae sunt, ut propterea, interea; quae i terminantur, excepta una nisi, producuntur, ut si; quae in n desinunt si ante eam i habuerint, producuntur, ut sin; alias breves sunt. ceteras vero omnes correptas esse constat. 287 Praepositiones quae in a exeunt solae productione laetantur, ut contra, extra et una monosyllaba a. ablativae praepositiones omnes corripiuntur exceptis monosyllabis, quae vel ex vocalibus constant vel vocalibus terminantur, ut e et de. utriusque casus praepositiones correptas esse non dubium est. 288 Interiectiones longae sunt, si monosyllabae fuerint, ut heus; si vero disyllabae vel trisyllabae erunt, quoniam speciem retinent partium orationis, exemplo earum, quarum similes erunt, iudicandae sunt, ut papae. Haec ita, ut dixi, per omnes partes orationis in ultimis syllabis observanda sunt, exceptis positione longis et dipthongis. 289 Expleta cursim syllabarum pagina est; iuganda demum verba. nam probabilis hic ordo rebus, quique disgregabitur in bina demum. prima nam proportio dicenda, Grai analogiam quam vocant, ac mox repulsa quae novantur regula vulgoque docti quae anomala nominant, bis quarta fandi quis paratur portio vel vulneratur ductus oris integer, quantumque solo inditum libellulo potest probare serium fastidium. 290 Analogia est igitur, quae latine proportio dicitur, observatio similium inter se loquelarum. nam primum omnia nomina Latina duodecim litteris terminantur: vocalibus quinque et semivocalibus sex atque una muta t, ut caput. a igitur vocalium prima terminat masculina, ut Catilina, Iugurtha, feminina ut <Musa, communia ut> advena, feminina etiam Graeca ut Helena, Andromacha, pronomina quoque, ut altera, sola, illa. quibus si detrahas a et ius addas, genetivum singularem feceris, ut dicimus alterius, solius, illius; si vero i, dativum, ut alteri, soli, illi. illa vero quae sunt Graeca neutra, ut poema, toreuma, tres casus in utroque numero similes habent; in genetivo singulari tis assumunt, in dativo s amittunt et in e correptam ablativum finiunt, atque in plurali dativo et ablativo genetivi singularis formam servant, licet et bus possint assumere. 291 e correpta nomina terminata, quae Latina sunt, neutra sunt, ut monile, sedile. haec praeter casus, quos similes habent, dativum cum ablativo confundunt, ut huic et ab hoc monili, sedili; quoniam ablativus, si in e exierit, quattuor casus similes faciet, quod neutrorum nominum declinatio non admittit. nam quae e producta in nominativo finiuntur, Graeca sunt generis feminini, ut Agave, Autonoe, <et> Graecorum more sunt declinanda, ut nominativus, dativus, vocativus et ablativus pares sint, genetivus s, accusativus n finiantur. quae autem nomina e in a convertunt, ut Andromache, Andromacha, sic declinantur ut Latina in a exeuntia. i littera terminata Latina nomina totius generis sunt ac monoptota, ut frugi, nihili. gummi autem et sinapi peregrina sunt neutri generis et tantum numeri singularis, sed casus eodem modo decurrunt excepto genetivo, qui s recipit, ut sinapis, gummis, quamvis recte dicatur haec gummis. 292 o littera nullum nomen in neutro finit; nam aut masculina sunt, ut Cicero, aut feminina, ut Iuno, hirundo, aut utrique generi communia, ut homo. quorum declinationes in duas species exeunt; nam aut o litteram in obliquis casibus retinent, ut unio, unionis, aut in i convertunt, ut cupido, crepido, cupidinis, crepidinis. utraque autem syllaba crescunt in obliquis casibus praeter vocativum singularem. caro autem praeter hanc analogiam ut declinetur, consuetudo obtinuit, item Anio, quae in sua declinatione unica sunt et sine exemplis similium declinantur; faciunt enim huius carnis, Anienis. duo et ambo, cum sint semper pluralia, non sunt adnumeranda his, quae supra dixi; sua enim consuetudine declinantur. Graeca nomina quae o littera finiuntur, ea, quae a prima positione in nostram formam transierunt, ut leo, draco, sic declinantur ut Cicero, Milo; ea vero, quae primam sui positionem integram servant, ut Io, Ino, Graeco more declinantur, ut faciant in genetivo Ius, Inus, accusativo Iun., Inun, et ceteris casibus similiter, quamquam consuetudo hanc Io dicat. turbo, si nomen est proprium, ut Cicero declinatur; si autem vim venti significes aut puerilis ludi instrumentum, ut cupido declinatur. 293 u littera tantum neutra finiuntur, ut cornu, veru, quod in plurali facit verua. apud veteres etiam specua dicebantur. horum nominum plurales declinationes carent dubitatione; nam tres casus, ut in omnibus neutris, similes sunt, item dativus et ablativus in bus syllabam exeunt, genetivus [et] ablativo singulari um syllabam iungit. quaeritur autem de genetivo singulari, quem alii in us, alii in i litteram egerunt, necnon <de> dativo, quem alii in i agunt, ut genui, cornui; qui veteres secuti, ablativo similem faciunt, huic genu, cornu, quoniam pluraliter genubus et cornubus <dicimus>, amissaque ultima syllaba relinquitur dativus singularis, sicut fit in civibus et suavibus. et quod modo genibus et cornibus dicimus, i littera in locum u litterae transiit, sicut optimum et maximum item dicimus, cum optumus et maxumus diceretur. sunt aliqui, qui genetivo casu genuis et cornuis dicant; sed non debet genetivus plures habere syllabas quam dativus et ablativus. quamvis ergo dissimilia sint senatus et exercitus, tamen sic genus et cornus genetivo dicendum est, quemadmodum senatus et exercitus. praeterea quaecumque nomina vel participia genetivo singulari in is exeunt, dativo plurali syllaba crescunt, ut Catonis, Catonibus: secundum quam rationem si esset genuis, cornuis, genuibus fecisset, ut syllaba cresceret. 294 l littera nomina finita duplicem formam habent. prima est, in qua masculina sunt, ut Hannibal, Hasdrubal, neque alia fere propria quam Punica, excepto Solis nomine; item feminina, ut Tanaquil, nomen Etruscum, et communia, ut vigil, pugil; quae omnia easdem declinationes habent. altera species neutrorum, ut mel, fel, quae hoc differunt a superiore declinatione, quod monosyllaba sunt et l litteram per obliquos casus geminant. nam [de] proconsule in nominativo qui e littera finiunt, naturam pro praepositionis intuentes (pro quippe ablativo tantum praefertur), non respiciunt, cum proconsul dicitur, non duabus vocibus, sed composito nomine dici, ut procurator, propugnator, nec quicquam obesse exemplo, quod haec nomina possunt verba ex se facere, ut procuro, propugno, nam praepositio perit. <proconsul> proconsulo autem non facit, licet <consul> consulo faciat. tamen si proconsule dicatur in casu nominativo, monoptoton erit: sed propter consuetudinem proconsul dicatur, ut declinari possit, quemadmodum illa, quae l littera terminantur, ut vigil, mugil, pugil, quoniam in plurali genetivo mugilum dicimus et pugilum: nam si mugilis esset nominativus ut agilis, mugilium faceret ut agilium. 295 m littera etiam neutra finiuntur, ut telum, scamnum. sed hoc animadvertamus, quoniam, quae nominativo i ante ultimam syllabam habent, genetivo singulari, item dativo et ablativo pluralibus, eandem geminare debent, ut lilium, folium, quoniam genetivus aut pares syllabas nominativo habet, ut scamnum, scamni, aut plures, ut caput, capitis, pauciores numquam. praeterea dativus o littera finitus in i eam convertit, ut scamno, scamni; sed consuetudo et auctoritas veterum ingeni et consili et imperi per tres syllabas maluit dicere. vasum an vas dici debeat quaeritur, quoniam quaecumque neutra non m littera nominativo finiuntur, si pluralem recipiant, dativo et ablativo in bus cadunt. itaque monile monilibus, genu genibus, pecus pecoribus, nomen nominibus, marmor marmoribus; secundum quae vas vasibus facere debuit et in genetivo horum rasum, quoniam quaecumque neutra singularia ablativo e littera finiuntur, genetivum pluralem totidem syllabarum habent quot ablativum singularem, ut a nemore nemorum, capite capitum: sed hoc nomen per anomaliam declinatur, et erit singulari nominativo vas, genetivo vasis, dativo vasi, ablativo a vasi; plurali autem numero sic declinabitur ut scamna. Lucretius tamen genetivo vasi, ut rarique facit lateramina vasi. 296 n littera terminantur masculina, ut flamen, pecten; communia duobus generibus, ut tibicen, fidicen, quod frequentissimi auctores non probant, nam et tibicinam et fidicinam dicunt; item neutra, ut omen, flumen, quae omnia manifesta declinatione uno modo declinantur. gluten quoque his simile est, licet Sallustius glutinum dixerit. item femina quasi similia videntur. altera species est generis masculini, quae e litteram ante extremam n servat, ut lien, rien, quae tamen ipsa quoque in ceteris ut superiora declinantur. nam †reoreo†singularis nominativus, nec ullus alius ablativo excepto in usu est. Graeca, quae n finiuntur, praecedentes habent litteras a e i o, ut Alcman, Cephen, delphin, Phaethon; ex quibus quae an en in terminantur, exemplo superiorum declinantur, ut fulmen, numen, fidicen, quae vero on finiuntur, si producta o ut Graeca declinantur, ut Cleon, eandem litteram et apud nos producunt, ut Cicero, Scipio. ea autem, quae ex productione nominativi casus corripiuntur in reliquis figurationibus, ut Amphion,†Creon, Agamemnon, amittunt apud nos n litteram in nominativo, et comparabuntur his Latinis, quae conversis casibus correpta efferuntur, ut virgo, turbo. quae apud Graecos recipiunt t litteram, apud nos quoque eandem habebunt, ut Phaethon, Phaethontos. 297 r littera praecedente a terminatorum, ut Caesar, lar, far, par, impar, una forma est, nisi quod neutrum in reliquis casibus r litteram geminat, ut far, farris. poetarum vero licentia haec nomina pluraliter dixit, cum omnia nomina, quae pondere aut mensura aestimamus, pluralem numerum non admittunt, ut aurum, plumbum, triticum, oleum. <---> errant ergo qui parium dicunt, quoniam haec in plurali triptota sunt, ut hi Caesares, hos Caesares, o Caesares; nec potest accusativus i habere ante s, si genetivus ante u r habeat. videntur tamen qui parium dicunt nominativum pluralem generis neutri intueri et, quoniam paria dicuntur ut suavia, facere parium ut suavium. 298 r littera praecedente e terminatorum species sunt sex: prima, quae genetivo casu nullum incrementum admittit et in i litteram terminatur, ut aper, niger, macer, apri, nigri, macri. secunda, ut tener, lacer, puer, teneri, laceri, pueri. tertia, ut imber, uter, quae a superioribus hoc differt, quod haec in genetivo s litteram accipit et dativo i finitur et non crescit ut secunda species et in genetivo plurali ium litteris finitur. quarta, ut mater, pater, frater, quae dativis pluralibus non ut prima species apris, sed fratribus facit, nec <ut> secunda syllaba crescit et in genetivo plurali um syllabam habet; dicimus enim patrum, fratrum, non ut tertia utrium, imbrium. praeterea tres casus similiter habet: hi patres, hos patres, cum imber et uter hos imbris et utris faciat. quinta species est ut passer, anser, later, mulier, quae a secunda specie hoc differunt, quod illa cum incremento syllabae i littera finiuntur, ut gener, generi, in s exeunt, ut passer, passeris, et in ceteris discrepant. piper namque et cicer neutra in quinta specie habentur; nam ut passer ita declinantur in numero singulari, quem numquam egrediuntur. sexta species, ut neuter, uter; neutrius enim et utrius facit, et declinantur ut cetera pronomina, quae in ius litteras genetivos et in i dativos agunt; praeterea eos genetivos et dativos communes habent cum reliquis generibus, id est feminino neutroque. r littera praecedente i una tantum species est vir. r littera praededente o terminatorum species sunt duae: alia, quae per obliquos casus producuntur, ut sopor soporis, color coloris; alia corripiuntur, ut arbor arboris, sed uno modo declinantur. Castoris et Hectoris genetivos veteres produxerunt, sed nos corripimus, quoniam Graeci horum nominum genetivos corripiunt. r littera praecedente u terminatorum species sunt duae: prima, ut satur, quae genetivo i finitur, ut saturi; secunda, quorum genetivus in is litteras venit, ut sulphur sulphuris, augur auguris. neutra autem, quae ur litteris finiuntur, alia retinent u litteram, ut sulphur sulphuris, alia immutant, ut ebur eboris. 299 s littera finitorum nominum formae sunt octo; nam aut a littera praeponitur, ut Maecenas, civitas, aut e, ut verres, moles, aut i, ut panis, aut o, ut custos, nepos, alias u, ut vetus, Ligus, alias r, ut iners, alias n, ut serpens, alias P, ut praeceps. s autem littera praecedente a species sunt duae: prima, ut Maecenas, Laenas, secunda, ut nostras, Privernas; quae a superioribus hoc differunt, quod communia sunt omnibus generibus et assumere debent i litteram in genetivo plurali, quae neutralibus in plurali nominativo, accusativo, vocativo familiaris est. igitur nostratium, Privernatium dicimus, quia sunt haec nostratia, Privernatia, sed et praegnatium et optimatium dicimus, quia accusativus pluralis i litteram habet, ut hos et has optimatis et has praegnatis; quamvis veteres praegnatum et optimatum dixerunt: praegnas autem feminini et neutri generis est. as et mas, cum sint monosyllaba, analogia non tenentur, sed propria quadam declinatione assis et maris faciunt et in plurali assium et marium. fas et nefas aptota sunt. 300 Graeca nomina, quae apud nos in as exeunt, tres species habent. prima est, ut Olympias, Pythias, nam Olympiadis et Pythiadis facit; secunda, ut Pallas, Thoas, Atlas, nam Pallantis, Thoantis, Atlantis facit; tertia, ut Aeneas, Pythagoras, Lichas, nam Aeneae, Pythagorae, Lichae <facit>, quomodo nostra ratione nomina quae genetivo in ae exeunt, nominativo <in> a, ut Catilinae Catilina. sed haec Graeca sunt: ideo in nominativo s litteram retinent. quaedam tamen perdunt s litteram in nominativo, ut Nicia, Mela; ergo in his nominativis consuetudo servanda est. 301 s littera praecedente e terminatorum species sunt quinque: prima, quorum nominativus et accusativus et vocativus plurales similes sunt, genetivus pluralis in um exit, ut Hercules, proles, Herculum, prolum, secunda species est, quae a superiore hoc differt, quod genetivum pluralem in ium compellit, accusativum in is, ut nubes, rupes, cautes, in qua forma masculina non habentur. tertia, quae etiamsi aliquam inter se habent differentiam in declinatione, tamen, quoniam incremento syllabarum pares sunt in obliquis casibus, in unam speciem rediguntur, ut Ceres, bipes, merces: masculini autem exempla non sunt nisi Graeca, ut Chremes, Laches. quarta species hoc differt a praecedente, quod per obliquos casus e in i compellit, cum superior e litteram servat, videlicet quoniam in nominativo non ut superiora e producunt, sed contrahunt, ut hospes, antistes, ales, comes. quinta species a superiore hoc differt, quod genetivo aucta syllaba i littera finitur, qui etiam dativus habebitur, accusativo in em exit, ablativo in e productam, cui adiecta rum syllaba genetivum pluralem facit. cuius numeri nominativum cum prima positione et vocativo singulari confundit, dativum et ablativum bus syllaba finit, ut facies, dies, spes, acies, sed consuetudo rei et spei corripuit, fortasse quod monosyllaba sunt. 302 s littera praecurrente i terminatorum alia crescit per obliquos casus, alia intra modum positionis continetur, dumtaxat in numero singulari. eorum igitur, quae non crescunt, species sunt duae: prima generis masculini, ut scrobis, mensis, licet Lucanus exiguam scrobem dixerit, feminini <---> et communis, ut canis, iuvenis, quorum declinatio liquet. secunda species hoc a superiore differt, quod ablativum in i litteram finit, accusativum in im ut duo sola masculina Ligeris, Tiberis, feminina clavis, pelvis, turris, sitis, tussis hanc rationem declinandi manifestam diminutio facit, quae i producta in omnibus istis pronuntiatur. itaque quotiens dubitamus de nominis enuntiatione, diminutionem eius consulemus. eorum, quae syllaba crescunt, species sunt duae, quarum altera corripit i litteram, in qua forma sunt masculina, sanguis, pulvis, lapis, feminina, cuspis, cassis, in quibus nihil interest, quod alia in declinatione i conservant, alia in e transeunt, item quod alia dis, alia ris syllaba in genetivo finiuntur. altera species i litteram producit in nominativo, ut glis, lis, Samnis, quam et in obliquis similiter conservant, et in genetivo plurali i ante um syllabam dicimus glirium, litium, Samnitium, non ut superiora lapidum, cuspidum, cassidum. 303 s littera praecedente o terminatorum cum sit parvum discrimen, una species potest esse. nam cum omnia in obliquis syllaba crescant, hoc differunt, quod quaedam in genetivo s litteram in t, quaedam in d, quaedam in r convertunt, ut nepos nepotis, custos custodis; monosyllaba masculina, ut flos floris, ros roris; item neutrum os oris. in ossibus autem nominativum consuetudo facit os contra rationem, quoniam in genetivo r non habet; sed nec ossum potest dici, quoniam neutra, quae nominativo m terminantur, bus syllabam non admittunt numero plurali. ergo in monosyllabo analogia non tenetur. 304 s littera praecurrente u terminatorum species sunt sex. prima genetivus i simplici, vocativus e terminantur, ut Marcus, Sextus, genetivus ut Marci, Sexti, vocativus ut Marce, Sexte. secunda species a superiore hoc distat, quod genetivo i geminat et in vocativo i terminatur, ut Antonius, Iulius huius Antonii, Iulii facit et o Antoni, Iuli; in ceteris cum superiore consentiunt. tertia species nominativum cum vocativo miscet et genetivo easdem litteras producte conservat, dativo u et i, ablativo u, accusativo um terminantur, ut senatus, fluctus, exercitus, quae pluraliter nominativum cum accusativo et vocativo in us productum agunt, genetivum in uum, dativum et ablativum in bus syllabam. quarta species incrementum syllabae per obliquos casus accipit, ita tamen, ut aliquam varietatem inter se habeant. quaedam enim u litteram retinent alias correptam, alias productam, ut Ligus Liguris, palus paludis, virtus virtutis. quaedam eandem u litteram in e mutant, ut vetus veteris, Venus Veneris, <quaedam in o, ut nemus nemoris,> quae tamen uno modo declinantur. laus et fraus cum sint monosyllaba et duas vocales habeant iunctas, in eadem specie habentur, quia similiter syllaba crescunt. quinta species pronominum, quae us terminatur, ut unus, solus, totus, quae hoc modo declinantur: unus, unius, uni, unum, unus, ab uno, uni, unorum, unis, unos, uni ab unis, sexta in eus, ut hinnuleus, eculeus, et vocativo e littera geminata efferuntur, ut eculee, hinnulee; sed quidam malunt in eu, ut Tydeu, vocativo Graece dicere. 305 s littera finita praecedente i neutra monoptota sunt, ut tressis, sexis s littera praecedente u duae species sunt: prima, quae in i genetivum agit et pluralem non habet, ut vulgus, pelagus (virus Lucretius viri dicit, quamquam rectius inflexum maneat); in secunda specie sunt, quae per obliquos casus crescunt et genetivo singulari in ris litteras exeunt, ut genus, nemus, ex quibus quaedam u in e mutant, ut olus oleris, ulcus ulceris, quaedam in o, ut nemus nemoris, pecus pecoris. in dubitationem veniunt fenus et stercus, in e an in o mutent, quoniam, quae in nus syllabam finiunt, u in e mutant, ut vulnus, genus, funus; et feneratus dicimus. penus enim exemplo non debet nocere, cum inter dubia genera ponatur. item veteres stercoratos agros dicebant, non sterceratos. 306 s littera finita nomina praecurrentibus n vel r omnia sunt unius generis, nisi quae ante s r habent. interdum d recipiunt, ut socors socordis, interdum t, ut sollers, iners. in plurali quoque excepto genetivo et accusativo omnibus casibus similiter declinantur. nam quaedam in um genetivo, accusativo in es exeunt, ut Mars, Arruns, quaedam in ium, ut sapiens patiens, et ob hoc accusativi eorum in is exeunt. pleraque autem ex his nomina tribus generibus communia sunt, et i litteram, quam habent neutra in nominativo plurali, dant etiam genetivis reliquorum generum cum quibus communia sunt. 307 t littera neutra tantum nomina quaedam pauca finiuntur, ut git, quod non declinatur, et caput, sinciput. quidam, cum lac dicunt, adiciunt t propter quod facit lactis; sed Vergilius: lac mihi non aestate novum, non frigore defit, quippe cum nulla apud nos nomina in duas mutas exeant, et ideo veteres lacte in nominativo dixerunt. 308 x littera terminatorum quaedam in genetivo plurali, in quibus omnia communia, in ium exeunt, ob hoc accusativo in i et s; plurima vero genetivo in u et m non praecurrente i, et ob hoc in e et s in accusativo exeunt. nam in reliquis consentiunt, utpote cum singulariter omnia nominativo habeant x, genetivum in i et s agant, dativum i littera, ablativum e finiant adiectaque m accusativum definiant impleantque, pluraliter vero dativum ablativumque bus syllaba finiunt. nam de ceteris quibus dissident, veteres quidem atrocum et ferocum, qua ratione omnium x littera finitorum una species videbitur. huic x litterae omnes vocales praeferuntur, ut capax, frutex, pernix, atrox, redux. ex his nominibus quaedam in nominativo producuntur, quaedam corripiuntur, quaedam consentiunt in nominativo, in obliquis dissentiunt. fax enim et rapax, item rex et pumex, item nux et lux primam positionem variant: at nix et nutrix, item nox et atrox sic in prima positione consentiunt, ut discrepent per obliquos. et illud animadvertendum est, quaedam ex his x litteram in g, quaedam in c per declinationes compellere. lex enim legis, grex gregis facit, at pix picis, nux nucis. nam in his, quae non sunt monosyllaba, numquam non x littera genetivo in c convertitur, ut frutex fruticis, ferox ferocis. supellex autem et senex et nix privilegio quodam contra rationem declinantur, quoniam supellex duabus syllabis crescit, quod vetat ratio, et senex, ut in nominativo, ita in genetivo disyllabus manet, cum omnia x littera terminata crescant, et nix nec in c convertitur ut pix, nec in g ut rex, sed in v, cum consonans in vocalem transire non possit. In plurali autem genetivo ablativus singularis formas vertit; nam in a aut o terminatus in rum exit, e correpta in um, producta in rum, i terminatus in ium, u terminatus in uum. dativus et ablativus pluralis item aut in is exeunt aut in bus, quae praecepta in scholis sunt tritiora. sed quoties in is exeunt, longa syllaba terminantur, quotiens in bus, brevi. 309 Decursis nominum regulis aequum est consequenter adicere canonas [que] verborum. genera verborum <sunt> quinque: activum, passivum, neutrum, commune, deponens. activum est, quod in o exit et agendi significationem habet, ut lego, scribo; passivum in r et patientis significationem monstrat, ut scribor, caedor; neutrum in o et neque agentis neque patientis plenam significationem habet, ut sudo, dormio; nescias enim, agat quis an patiatur. commune et deponens in r exit, sed hoc interest, quod in communi duo sunt significatus et agentis et patientis; cum dicimus enim osculor, nescias utrum osculor te an osculor a te. in deponenti autem aut agentis effectus est, ut luctor, aut patientis, ut morior. est etiam impersonale, ut sudatur, curritur, quod ideo sic vocatur, quod, cum omnes personas contineat, nullam habet certam. 310 Verborum autem modi sunt quinque; sed alii sex, alii septem, alii octo, alii novem, pauci decem esse dixerunt. qui vero quinque dicunt, hos aiunt: indicativum, imperativum, optativum, coniunctivum, infinitum, quem et perpetuum dicimus. qui sex memorant, addunt promissivum; qui septem, impersonalem; qui octo, percunctativum; qui novem, subiunctivum, et a coniunctivo eum separant; qui decem, etiam hortativum ascribunt; sed hos superflue adiectos ratio non admittit. 311 Coniugationes autem, quas Graeci συζυγίας appellant, tres esse non dubium est, quae in verbis activis neutralibusque in secunda persona tempore praesenti monstrantur. nam quotiens finalis syllaba in as exit, prima est; in es, secunda; in is, tertia, ut cantas, vides, audis, si producta sit haec tertia; nam si correpta sit, curris. harum omnium coniugationum verba in prima positione ante ultimam litteram tres tantum vocales recipiunt e, i, u, ut sedeo, lanio, irruo, consonantes autem omnes exceptis f, k et q, ut libo, vaco, cado, lego, traho, impello, amo, cano, scalpo, curro, lasso, peto, nexo. his accedunt i et v loco consonantium positae, ut aio, adiuvo. sed nec f excludunt, cum dicamus triumfo, quamquam a Graecis veniat et per p et h potius conscribatur; praeterea ab eo quod dicimus faris et fatur primam verbi personam volunt for. et de q littera dubitatur, nam dicimus eliquo et aequo, et in huiusmodi verbis u littera nec vocalis locum, ut est irruo, nec consonantis, ut est adiuvo, valet obtinere. 312 Harum omnium coniugationum in declinando formae sunt triginta sex, exceptis defectivis et impersonalibus et inchoativis. primae coniugationis verba, quae vel o littera nulla alia praecedente vocali terminantur vel praeeunte vocali qualibet, formas habent quattuor. secundae coniugationis verba formas habent septem. tertiae coniugationis correptae verba formas habent viginti. sic quaecumque verba indicativo modo tempore praesenti persona prima io litteris terminantur, formas habent sex; quae uo, formas habent duas; quae nulla praecedente vocali o littera terminantur, formas habent duodecim. tertiae coniugationis productae verba, quae indicativo modo tempore praesenti persona prima io litteris terminantur, formas habent quinque. quaecumque autem verba cuiuscumque coniugationis indicativo modo tempore praesenti persona prima vel nulla praecedente vocali vel qualibet alia praecedente o littera terminantur, eorum declinatio hoc numero formarum continetur, de quibus singulis dicam. 313 Primae coniugationis verba indicativo modo tempore praesenti persona prima aut o littera nulla alia praecedente vocali terminantur, ut amo, canto, aut eo, ut commeo, calceo, aut io, ut lanio, satio, aut uo, ut aestuo, continuo. primae coniugationis verba imperativo modo tempore praesenti ad secundam personam a littera producta terminantur, ut amo ama, canto canta; infinitivo modo <adiecta> ad imperativum modum re syllaba manente productione terminantur, ut ama amare, canta cantare. [item prima coniugatio] quae indicativo modo tempore <praesenti persona prima o littera praecedente vocali terminantur, ea indicativo modo tempore> praeterito specie absoluta adiecta ad imperativum ui syllaba manente productione terminantur, ut commeo commea commeavi, lanio lania laniavi, aestuo aestua aestuavi. eodem modo eodem tempore specie inchoativa adiecta ad imperativum modum bam syllaba terminantur, ut commea commeabam, lania laniabam, aestua aestuabam. prima coniugatio eodem modo eodem tempore specie recordativa adiectis ad imperativum modum veram syllabis interminat partes, ut commea commeaveram, lania laniaveram. aestua aestuaveram. prima coniugatione eodem modo tempore futuro adiecta ad imperativum modum bo syllaba terminantur, ut commea commeabo, lania laniabo, aestua aestuabo. 314 quae vero indicativo modo tempore praesenti ad primam personam o littera nulla alia praecedente vocali terminantur, ea indicativo modo tempore praeterito specie absoluta et exacta quattuor modis proferuntur. et est primus, qui similem regulam his habet, quae indicativo modo tempore praesenti prima persona paene ultimam vocalem habent, ut amo ama amavi amabam amaveram amabo amare. secundus est, qui o in i convertit et paene ultimam in praeterito perfecto, tertiam ab ultima in plusquamperfecto producit, ut adiuvo adiuvi adiuveram: tertius, qui similem quidem regulam habet primi modi, sed detracta a littera disiungit: seco seca[vi] secabam secabo secare; facit enim specie absoluta secui et exacta secueram. quartus est, qui per geminationem syllabae profertur, ut sto sta steti stabam steteram stabo stare; huic simile do da dedi dabam dederam dabo dare correpta littera a contra regulam in eo quod est dabam, dabo, dare profertur. 315 Secundae coniugationis verba indicativo modo tempore praesenti persona prima eo litteris terminantur, ut video vides, moneo mones. secundae coniugationis verba imperativo modo tempore praesenti ad secundam personam e littera producta terminantur, ut video vides, moneo mone. secundae coniugationis verba infinitivo modo adiecta ad imperativum modum re syllaba manente productione terminantur, ut vide videre, mone monere. secundae coniugationis verba indicativo modo tempore praeterito specie absoluta et exacta septem modis declinantur; et est primus, qui formam regulae custodit. nam forma haec est, cum secundae coniugationis verbum indicativo modo tempore praeterito quidem perfecto adiecta ad imperativum modum vi syllaba manente productione terminatur, ut deleo dele delevi, plusquamperfecto autem adiectis ad imperativum modum veram syllabis terminatur, ut dele deleveram. secundus est, cum indicativi modi primae personae e et o litterae transeunt in i, ut sedeo sedi, et in exacta sederam. tertius est, cum e et o in u et i mutantur, ut caleo calui, moneo monui, calueram, monueram. quartus est, cum e et o in i mutant et consonantem quae praecedit in s, ut mulgeo mulsi mulseram. quintus est, cum e et o in i, praecedens vero consonans in x mutatur, ut luceo et lugeo luxi luxeram. sextus est, qui per duplicationem syllabae profertur, ut spondeo spopondi spoponderam. septimus est, qui resolvitur in formam passivorum, ut audeo, ausus sum es est, ausus eram eras erat. secundae coniugationis verba indicativo modo specie inchoativa adiecta ad imperativum bam syllaba manente productione terminantur, ut vide videbam, mone monebam. secundae coniugationis verba indicativo modo tempore futuro adiecta ad imperativum modum bo syllaba manente productione terminantur, ut vide videbo, mone monebo. 316 Tertiae coniugationis correptae verba indicativo modo tempore praesenti persona prima aut o littera nulla alia praecedente vocali terminantur, ut lego legis peto petis, aut io, ut rapio rapis, facio facis, aut uo, ut induo, irruo. tertiae coniugationis correptae verba, quae indicativo modo tempore praesenti persona prima o littera nulla alia praecedente vocali terminantur, eadem imperativo modo tempore praesenti persona secunda e correpta, praecedente consonante primae positionis terminantur, ut lego lege, peto pete: quae u et o ea imperativo modo u et e retinebunt, ut induo indue, irruo irrue. tertiae coniugationis correptae verba infinitivo modo adiecta ad imperativum modum re syllaba manente correptione terminantur, ut lege legere, pete petere. 317 tertiae coniugationis <correptae> verba, quae indicativo modo tempore praesenti persona prima io litteris terminantur, ea praeteritum perfectum et plusquamperfectum sex modis enuntiant. primus est, qui tertiae coniugationis productae integram regulam sequitur: hic est, qui imperativi modi †regulam in productionem vertit et in absoluta specie assumit vi syllabam et in exacta veram, ut cupio cupivi cupiveram. haec eadem tamen interdum sublata v littera in absoluta specie et geminata i, in exacta vero correpta eadem pronuntiantur, ut cupii cupieram. secundus modus est, qui primae positionis verbi o litteram deponit et praeeuntem syllabam seu mutata vocali seu perseverante producit, ut facio feci, fugio fugi: in exacta vero specie i deposita et in e mutata ram syllabam assumit, ut feceram, fugeram. tertius modus est, cum i et o in u et i convertuntur, ut elicio elicui elicueram. quartus depositis io litteris praeeunte consonante per s geminum enuntiatur, ut percutio percussi percusseram; quintus, qui per x, ut aspicio aspexi aspexeram; sextus, qui per geminationem syllabae enuntiatur, ut pario peperi pepereram. 318 tertiae coniugationis correptae verba, quae indicativo modo tempore praesenti persona prima uo litteris terminantur, ea praeterito et absoluto et exacto duobus modis enuntiantur. et est primus, cum primae positionis verbi o in i commutant, ut induo indui indueram; secundus, qui per x pronuntiatur, ut instruo instruxi instruxeram. 319 tertiae coniugationis correptae verba, quae indicativo modo tempore praesenti persona prima o littera nulla alia vocali praecedente terminantur, ea indicativo modo tempore praeterito specie absoluta et exacta duodecim modis declinantur. et est primus, qui tertiae coniugationis productae integram formam sequitur, ut supra ostendimus in his verbis, quae tertiae coniugationis correptae indicativo modo tempore praesenti persona prima io litteris terminantur; ut enim est cupio cupivi cupiveram, sic peto petivi petiveram. haec quoque v litteram interdum subtrahunt et i geminant, ut petii petieram. secundus est, cum o in i convertitur <--- tertius est>, qui primae positionis verbi o litteram in i commutat et praeeuntem syllabam seu mutata vocali seu perseverante producit, deposita etiam consonante, si fuerit media, in quam prima vocalis desinat, ut ago egi egeram, lego legi legeram. eorum autem, quae n consonantem deponunt, exempla sunt haec: frango fregi fregeram, fundo fudi fuderam. quartus est, qui mediam consonantem deponit et praeeuntem vocalem corripit, ut findo fidi fideram, scindo scidi scideram. quintus o littera deposita u et i assumit, ut molo molui molueram, colo colui colueram. sextus, qui, deposita o, s et i assumit, ut carpo carpsi carpseram, scribo scripsi scripseram. septimus, qui o deposita et praeeunte consonante per s geminum pronuntiatur, ut meto messui messueram. octavus, qui simili correptione per unum s praeeunte vocali producta declinatur, ut trudo trusi truseram. nonus, qui per x annuntiatur, ut expungo expunxi expunxeram, ungo unxi unxeram. decimus, qui per geminationem primae syllabae profertur, ut pungo pupugi pupugeram, curro cucurri cucurreram. undecimus, qui verborum compositorum ultimam syllabam geminat, ut trado tradidi tradideram, reddo reddidi reddideram. duodecimus, qui in formam passivorum resolvitur, 320 ut fido, fisus sum es est, fisus eram eras erat. haec omnia tertiae coniugationis correptae verba indicativo modo tempore praeterito specie inchoativa adiecta ad imperativum modum bam syllaba praecedente aut consonante primae positionis aut vocali adiecta productione terminantur, ut lege legebam, pete petebam. exceptis his, quae i ante o habuerint; ea enim adiecta i littera ad imperativum et adiecta bam syllaba producta e terminantur, ut rapio rape rapiebam. tertiae coniugationis correptae verba indicativo modo tempore futuro sublata e littera et adiecta am syllaba terminantur, ut lege legam, pete petam, indue induam, exceptis his, quae i ante o habuerint in prima positione; ea enim e in i convertunt et assumpta am syllaba faciunt futurum, ut rapio rape rapiam, facio face faciam. 321 Tertiae coniugationis productae verba indicativo modo tempore praesenti prima persona aut eo litteris terminantur, ut adeo adis, prodeo prodis, aut io, ut audio audis, nutrio nutris. tertiae coniugationis productae verba imperativo modo tempore praesenti in secunda persona i producta terminantur, ut adeo adi, prodeo prodi, audio audi, nutrio nutri. haec infinito modo adiecta ad imperativum modum re syllaba manente productione terminantur, ut adi adire, prodi prodire. tertiae coniugationis verba, quae indicativo modo tempore praesenti persona prima eo litteris terminantur, ea modo indicativo tempore praeterito specie absoluta adiecta ad imperativum vi syllaba terminantur, ut adeo <adi> adivi, exacta autem veram, ut adiveram: sed consuetudo saepe brevitatem appetens v litteram subtrahit et absoluta ingeminat i, ut adii, prodii, adieram, prodieram. inchoativa quoque specie adiecta ad imperativum modum bam syllaba terminantur, ut 322 adibam, prodibam. quae vero indicativo modo tempore praesenti persona prima io litteris terminantur, ea tempore praeterito absoluta et exacta forma quinque modis enuntiantur. et est primus similis superiori, ut nutrio nutrivi nutriveram, nutrii nutrieram, et audii audieram, ut apud Vergilium audieras, et fama fuit. specie tantum inchoativa distant; omnia enim tertiae coniugationis productae verba, quae indicativo modo tempore praesenti persona prima io litteris terminantur, ea eodem modo tempore praeterito specie inchoativa e productam ante novissimam syllabam adiciunt [bam], ut audiebam, veniebam, operiebam; quamquam haec veteres sine e littera pronuntiabant, ut Vergilius: nutribat Tyrrhusque pater, cui regia parent armenta. secundus modus est, cum o amissa praecedens syllaba producitur, ut venio veni veneram. tertius, cum i et o in u et i mutantur, ut operio operui operueram. quartus, qui depositis i et o praecedentem consonantem in s convertit, ut sarcio sarsi sarseram. 323 quintus, qui per x enuntiatur, ut vincio vinxi vinxeram. tertiae coniugationis productae verba, quae indicativo modo tempore praesenti eo litteris terminantur, ea tempore futuro eodem modo bo syllaba adiecta ad imperativum modum terminantur, ut adeo adi adibo, prodeo prodi prodibo; quae vero io, adiecta ad imperativum modum am syllaba terminantur, ut audio audi audiam, nutrio nutri nutriam, quamvis Terentius protulerit per bo. inde apparet geminam esse pronuntiationem; dixit enim: iam scibo, ubi siet. 324 Indicativo modo tempore praesenti eorum, quae eo litteris terminantur, sunt verba, quae a diverso praesenti praeteritum simile habent, ut luceo et lugeo: luxi enim facit. item cernit et crescit crevit facit. sunt alia, quae una verbi positione duas coniugationes teneant, ut pando et mando; faciunt enim pandas et pandis, mandas et mandis. Verba casibus iunguntur interdum singulis, ita genetivo, ut misereor tui, dativo, ut suadeo tibi, accusativo, ut moneo te, ablativo, ut utor illo; interdum duobus, ut genetivo et accusa<tivo, ut memini tui et memini illud, vel accusativo et abla>tivo, ut fungor hanc rem et illa re. Haec satis ad exempla analogiae dixisse sufficiat. quae enim his formis conspecta fuerint non teneri, pro certo anomala iudicanda. quae strictim exigueque memorabo, ut contra rationem etiam usum quaedam usurpasse detegamus aut etiam contra regulam defecisse. 325 Cum nominativo singulari reus et deus similia sint, quare plurali hi rei dicuntur, et usus dicit hi di contra regulam, cum dei tantum dici deberent, praesertim cum genetivus nominativo suo duabus syllabis non debeat longior inveniri, quod hic eveniet, si dicamus deorum? cur Thoas et Aeas <et Aeneas> cum similia sint, Thoantis et Aeantis faciant, Aeneas non faciat Aeneantis, sed Aeneae? cur, cum hic biceps et triceps dicamus, genetivus duabus contra regulam syllabis crescat, et bicipitis aut tricipitis dicamus, non bicipis aut tricipis? unde venit, ut aliger, frugifer, accipiter habeant omnes casus, Iuppiter duos habeat? cum sanctus, pius, bonus similia sint, cur dicimus sanctior, et piior non dicimus? deinde sanctior sanctissimus, bonior bonissimus non dicamus? cum dicat Vergilius fandi atque nefandi, <cur,> cum a nefando dicamus nefarius, a fando farius non dicitur? quare seiunctus amissa praepositione dicitur iunctus, securus et sedulus eadem perdita non valeant memorari? cum dicamus singuli viri, singulae mulieres, singula scrinia quare non dicimus singulus vir, singula mulier, singulum scrinium? cum venor, piscor, aucupor similia sint, cur venator et piscator dicitur et aucupator non dicitur, sed auceps? cur volo non habet imperativum? cur fare primam verbi personam non habet? quare soleo praeteritum perfectum non habet? cum canta et lava similia sint, cur cantavi faciat et lavavi non faciat? item corusca et tona coruscavi facit, tonavi non facit? quid quod ego unum casum recipit? cum calceatus, armatus, togatus, paenulatus paria videantur, quare calceo et armo dicimus, togo et paenulo non admittitur? nominativus singularis in us exiens in omnibus positivis e productam habet in adverbiis, ut doctus docte, avarus avare, parcus parce: bonus et malus cur corripit in adverbio e bene et male? cum habilis habiliter dicamus, cur facilis faciliter non dicimus? item cum difficulter dicamus cur faculter dici non poterit? cum audax audacter dicatur, cur verax veracter non dicimus, sed veraciter? cur singulatim dicimus, binatim ternatimque non dicimus? et alia huius modi, quae possem innumera memorare, ni ad cetera properarem'. 326 Haec cum Grammatice velut rerum exordium instauratura dixisset, propter superi senatus Iovisque fastidium Minerva talibus intervenit: ni fallor, octo partes orationis velut incunabula repetitura intimare disponis, adiciens soloecismorum causas barbarasque formas, tum alia loquendi vitia, quae apud vates inclitos plurimum celebrata; quae nunc tropos, nunc metaplasmos, nunc schemata figuras ex eodemque cuncta vitia velut decoris fonte manantia, quae attestentur aut nescientis errorem aut affectatam doctioribus venustatem. quae si ab scholaribus inchoamentis in senatum caelitem duces, decursae peritiae gratiam deflorabis. nam si rhythmicum quid metricumque, sicut inter cirratos audes, assumpseris, profecto Musices impetu, cuius praevertis officium, discerperis. formam igitur praedictae praeceptionis absolveris, si praecipuis memoratis iam te ab inchoamentorum vulgarium vilitatibus vindicaris'. his germanae verbis cum sponso Delius annuebant et Grammaticen ad virginis transire obsequia compulerunt. ac tunc aliam feminarum pari sponsalium munere conferendam Clarius intromisit.
Martianus Capella HOME

bnf7900.274 bnf8669.21 bnf8670.26 bnf8671.34 bnf8672.13 bnf14753.50 bsb104034.106 cec193.62 dkb332.54r med2410.54 ubbF_V_17.38r uldBPL36.30 uldBPL87.34 uldBPL88.41 vat1535.5

Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, II <<<     >>> IV DE ARTE DIALECTICA.
monumenta.ch > Martianus Capella > 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik