Sed purum astrificis caelum scandebat habenis Nox revocans merso fulgentia sidera Phoebo. ardua tunc senior succendit plaustra Bootes, et spiris torvo nituerunt astra Draconi; auratis etiam flagrans splendebat in armis qui trahit aestifero fulgentem Sirion ortu; hoc quoque Nysiacis quod sparsum floribus ardet multiplici ambitum redimitur lumine sertum. virginis interea trepidas perlabitur aures Fama, Iovis magno dum complet tecta boatu. |
et iam tunc roseo subtexere sidera peplo coeperat ambrosium promens Aurora pudorem, cum creperum lux alma micat, gemmata Dione cum nitet, aurato vel cum fit Phosphoros astro. tunc candens tenero glaciatur rore pruina et matutina greges quatiunt in pascua caulas, languida mordaces cum pulsant pectora curae, et fugit expulsus Lethaea ad litora somnus. |
scande caeli templa, virgo, digna tanto foedere; te socer subire celsa poscit astra Iuppiter. |
sidereos coetus et culmina sacra polorum nil iam coniciens numine fisa vide; olim disquirens nexos quid torqueat orbes, nunc praesul causas raptibus ipsa dabis. quae circos textura liget, quae nexio claudat, ambiat et quantos orbita curva globos, sidereos cursus quid cogat quidve retardet, quis Lunam flammet vel minuat radius, qui caelum stellet fomes et quanta revolvat, quae sit cura deis vel modus aspicies. scande caeli templa, virgo, digna tanto foedere; te socer subire celsa poscit astra Iuppiter. |
semper complacitis amica Musis, cui Permesia poculum fluenta et fons Gorgonei tulit caballi, vertex Aonidum virens corollis cui fundit violas parante Cirra; tu vatum mela dulcibus Camenis et scis Pindaream chelyn referre; te dictante fides sacrumque plectrum novit Threicium sonare carmen. o lux nostra, sacros probare cantus suesce atque organicis beare circis. scande caeli templa, virgo, digna tanto foedere; te socer subire celsa poscit astra Iuppiter. |
tandem laboris fructus, aethram fulgidam divumque sedes ac Iovis consortia, provecta carpis inditoque numine, cruenta dudum, quae iugare rhythmica ac dissipare mixta sueta regula, mox quid iacente, quid iugata linea trigonus recurvet circulusque torqueat, melos probare ac tonos et crusmata artesque cunctas solita, quaeque caelitum possunt parare mente adacta culmina. scande caeli templa, virgo, digna tanto foedere; te socer subire celsa poscit astra Iuppiter. |
sueta cothurnatos scenis depromere cantus soccumque ferre comicum et reboare tua tulimus quae carmina cura melo favente rhythmico: nunc tibi, virgo, cano, spes atque assertio nostri, tenore versa carminis. nam thalamum redimire iuvat, tu serta probato tuis placere ritibus. digna maritali semper videaris Olympo decentiorque caelitum. scande caeli templa, virgo, digna tanto foedere; te socer subire celsa poscit astra Iuppiter. |
tu quae rhetorico clangere syrmate atque reum rabido absolvere pectore, quae nunc sensa ligans horrida nexibus, soritas cumuli accessibus aggerans, nunc quid grammatica stringere regula, quid fandi ambiguis conterat ordinem, sollers docticanis ludere censibus; nunc stellata poli conspice limina et candore sacro aetheris utere, quem vero pretium est noscere lumine. scande caeli templa, virgo, digna tanto foedere; te socer subire celsa poscit astra Iuppiter. |
caput artibus, inclita virgo, cui panditur aula Tonantis, merito tibi subditur orbis rationibus ante repertus. sacra fulgura cur rutilescant, fragor intonet unde resultans, quid agat per aperta madorem modo nubibus imbrificatis, quid euntibus agmine nimbis revocet nitidissima verna --- rotet omnia circulus anni properantia claudere saecla: quod habent rationis operta canimus tibi cognita soli. scande caeli templa, virgo, digna tanto foedere; te socer subire celsa poscit astra Iuppiter. |
laetor honoris meritis: conspicis astra, virgo; hoc tibi sollers peperit ingenium labosque; ista peritis tribuit cura vigil lucernis. perdia pernoxque sacris namque operata chartis quicquid †agentestocasi†praescia dant futuris semper anhelis docilis fomitibus tulisti. nam Sabaeorum rapidis quid vapor edat aris, fumida quid turicremis aura paret favillis, omina vel certa ferant vocibus auguratis, intrepidis nec dubitans fatibus antevortis. scande caeli templa, virgo, digna tanto foedere; te socer subire celsa poscit astra Iuppiter. |
virgo perite praevia sortis, quae potuisti scandere caelum sacraque castis dogmata ferre, noscere semet quis valuere, quisque videntes lumine claro numina fati et geniorum cernere vultus, quaeque Platonis Pythagoraeque esse dedisti sidera mentes, tuque caducis [mortalibusque] nube remota cernere iusti numina caeli. iure senatum scande Tonantis, quam decet unam Mercuriali foedere iungi. scande caeli templa, uirgo, digna tanto foedere; te socer subire celsa poscit astra Iuppiter. |
beata virgo, tantis quae siderum choreis thalamum capis iugalem ac sic favente mundo nurus adderis Tonanti. ac cuius esse divi tibi contigit maritam? eius, meante pinna qui solus astra mundi praetervolans perexit rapidis vigil procellis, qui cum superna tranat freta, Tartarum recurrit; qui solus ante currum et candidos iugales alti potens parentis memorem ciere virgam; qui fata succidentis reparat libens Osiris, sationibus gravari genitalibus repertis quem scit pater deorum; cui lacteam papillam gaudens dedit noverca, cuius vigente virga dirum stupet venenum, cui virus omne fanti orbem facit gemellum. est doctus ille divum, sed doctior puella. nunc, nunc beantur artes, quas sic sacratis ambo, ut dent meare caelo, reserent caducis astra ac lucidam usque ad aethram pia subvolare vota. per vos vigil decensque nus mentis ima complet; per vos probata lingua fert glorias per aevum. vos disciplinas omnes ac nos sacrate Musas. |
et gracilenta perit macies; vis terrea cedit, aethereumque venit sine mortis legibus aevum. |
Ignoti vis celsa patris vel prima propago, fomes sensificus, mentis fons, lucis origo, regnum naturae, decus atque assertio divum mundanusque oculus, fulgor splendentis Olympi, ultramundanum cui fas est cernere patrem et magnum spectare deum, cui circulus aethrae paret, et immensis moderaris raptibus orbis: |
nam medium tu curris iter, dans solus amicam temperiem superis, compellens atque coercens sidera sacra deum, cum legem cursibus addis. |
hinc est quod quarto ius est te currere circo, ut tibi perfecta numerus ratione probetur: nonne a principio geminum tu das tetrachordon? |
Solem te Latium vocitat, quod solus honore post patrem sis lucis apex, radiisque sacratum bis senis perhibent caput aurea lumina ferre, quod totidem menses, totidem quod conficis horas. |
quattuor alipedes dicunt te flectere habenis, quod solus domites quam dant elementa quadrigam. |
nam tenebras prohibens retegis quod caerula lucet; hinc Phoebum perhibent prodentem occulta futuri vel, quia dissolvis nocturna admissa, Lyaeum. |
te Serapin Nilus, Memphis veneratur Osirim, dissona sacra Mithram Ditemque ferumque Typhonem; |
Attis pulcher item, curvi et puer almus aratri, Hammon et arentis Libyes ac Byblius Adon. sic vario cunctus te nomine convocat orbis. |
salve, vera deum facies vultusque paterne, octo et sescentis numeris cui littera trina conformat sacrum mentis cognomen et omen. da, pater, aetherios superum conscendere coetus astrigerumque sacro sub nomine noscere caelum. |