monumenta.ch > Martialis > 32 > 41 > 99 > 45 > 65 > 48 > 53 > 15 > 80 > 81 > 79 > > 77 > 96 > 85 > 32 > 76 > 33 > 73 > 21 > 41 > 35 > 71 > 76 > 35 > 54 > 45 > 65 > 11 > 97 > 88 > 69 > 85 > 19 > 73 > 71 > 31 > 18 > 57 > 27 > 45 > 76 > 66 > 65 > 17 > 42 > 2 > 62 > 2
Martialis, Epigrammata, 13, I <<<     >>> III

Martialis, Epigrammata, 13, II

1 Nasutus sis usque licet, sis denique nasus,
Quantum noluerat ferre rogatus Atlans,
Et possis ipsum tu deridere Latinum:
Non potes in nugas dicere plura meas,
Ipse ego quam dixi.
2 Quid dentem dente iuvabit
Rodere? carne opus est, si satur esse velis.
3 Ne perdas operam: qui se mirantur, in illos
Virus habe, nos haec novimus esse nihil.
4 Non tamen hoc nimium nihil est, si candidus aure,
Nec matutina si mihi fronte venis.
Martialis HOME

bnf8067.82 bnf8071.93