| 1 | Scribebamus epos; coepisti scribere: cessi, Aemula ne starent carmina nostra tuis. |
| 2 | Transtulit ad tragicos se nostra Thalia coturnos: Aptasti longum tu quoque syrma tibi. |
| 3 | Fila lyrae movi Calabris exculta Camenis: Plectra rapis nobis, ambitiose, nova. |
| 4 | Audemus saturas: Lucilius esse laboras. |
| 5 | Ludo levis elegos: tu quoque ludis idem. |
| 6 | Quid minus esse potest? epigrammata fingere coepi: Hinc etiam petitur iam mea palma tibi. |
| 7 | Elige, quid nolis - quis enim pudor, omnia velle? - Et si quid non vis, Tucca, relinque mihi. |