monumenta.ch > Martialis > 34 > 32 > 10 > 64 > 95 > 33 > 30 > 55 > 41 > 83 > 44 > 64 > 75 > 63 > 43 > 38 > 47 > 90 > 35 > 76 > 16 > 46 > 99 > 72 > 49 > 40 > 85 > 36 > > 34 > 93 > 67 > 74
Martialis, Epigrammata, 12, LXXIII <<<     >>> LXXV

Martialis, Epigrammata, 12, LXXIV

1 Dum tibi Niliacus portat crystalla cataplus,
Accipe de circo pocula Flaminio.
2 Hi magis audaces, an sunt qui talia mittunt
Munera? Sed gemmis vilibus usus inest:
Nullum sollicitant haec, Flacce, toreumata furem,
Et nimium calidis non vitiantur aquis.
3 Quid, quod securo potat conviva ministro,
Et casum tremulae non timuere manus?
Hoc quoque non nihil est, quod propinabis in istis,
Frangendus fuerit si tibi, Flacce, calix.
Martialis HOME

bnf8067.81 bnf8071.92